Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Composuit partim AndiPropertius enim, qui II. pineta Galesi cecinisse

C. Asinio Pollione, in cuius notitiam et familiaritatem ab anno 711. exeunte venisse videtur. Cf. Weichert. de L. Varii et Cassii Parm. vita et carmm. p. 25. bus in agro suo, partim Romae. 34. [25.] 67. eum haec subter dixit, id tantum tempus, quo ipse elegiam illam composuit [post a. 728.], respexit. Neque hae Eclogae statim coniunetae sed seorsum ac singulae atque alio, quam nunc leguntur, ordine editae sunt. Prodierunt enim a. 712. secunda, tertia et quinta, 713. prima, 714. nona et quarta, 715. sexta et octava, 715. aut 716. septima, et 716. aut 717. decima. Quae quidem ut clarius perspiciantur et causae, cur hune ordinem a plurimorum interpretum sententia distantem constituerimus, melius appareant, annorum 711.-717. historiam paullo latius sic descripsimus:

Anno 711. [a. C. n. 43.] C.. Vibio Pansa A. Hirtio coss., mense Aprili medio bellum Mutinense confectum est, in quo uterque consul periit et Octavianus post pugnam a. d. XVII. Kal. Mai. commissam a militibus et Senatu imperator salutatus est. v. Drumann. Geschichte Roms Vol. I. p. 307. sqq. et p. 323. Huic bello Maecenas interfuit. Antonius ex pugna in Galliam Transalpinam fugit, ibique a. d. IV. Kal. Iun. se cum M. Aemilio Lepido, qui proconsul cum quatuor legionibus Hispaniam citeriorem et Galliam Narbonensem tenebat, coniunxit. v. Drumann. 1. c. p. 325. sqq. Octavianus viginti annorum adolescens imperium contra illum impetravit et senatum coegit, ut a. d. XIV. Kal. Septembr. cum Q. Pedio in consulum interfectorum locum sufficeretur. v. Vellei. Paterc. II. 65. Mox etiam clam cum Antonio et Lepido literarum commercium instituit [Vellei. Pat. II. 63.], quo Asinium Pollionem, qui anno 710. a Caesare Hispaniae Baeticae praefectus erat, et L. Munatium Planeum, qui Galliam ulteriorem tenebat, commovit, ut ad Antonium abirent. v. Drumann. 1. c. p. 355. sq. Denique a. d. V. Kal. Decembr. Octavianus, Antonius et Lepidus triumviratum in quinque annos inierunt, bellum contra Brutum et Cassium decreverunt, tabulas proscriptionum ediderunt et provincias inter se diviserunt. Octavianus Africam et insulas maris mediterranei,

alios etiam magistros, ut Furium Bibaculum, habuerit incertum est. vid. Heyn. ad Donat. Vit. Virg. 7. et Weichert. in Poetarum Latin. vitis et carminum reliqq. p. 362. Una cum Virgilio Varium vel Varum quendam Syronis disciplina usum esse, Donatus Vita Virg. §. 79. et Servius ad Ecl. VI. 13. tradiderunt. Quis ille fuerit, non satis liquet. Non intelligendum esse L. Varium poetam, Weichertus de L. Vari et Cassi P. vita el carmm. p. 21. sqq. inde probavit, quod ille aetate multo grandior fuit Virgilio. Servius testatur eum fuisse Alfenum Varum, quem poeta in Ecloga sexta et nona commemoraverit. Cf. Voss. ad Ecl. VI. 6. et 31. et Spohn. Proleg. ad carm. bucol. p. 34. Qui quidem Alfenus Varus si non diversus est ab eo, quem Horatius in Satiris commemoravit, Cremona ortus, prima iuventute tonsor fuit, sed postea stipendia mereri coepit atque ad tantam dignitatem militarem evectus est, ut a. 714. ab Octaviano Galliae Transpadanae praeficeretur. Circa annum 716. obiisse videtur, eiusque filius fortasse fuit P. Alfenus Varus ICtus clarissimus. v. Iahn ad Horat. Od. I. 18. et ad Sat. I. 3. 130. et in Annall. phil. et paed. a. 1828. vol. VI. p. 337. sq. Weichertus vero l. c. p. 27. et 127. sqq. Virgilii condiscipulum Galliaeque Transpadanae praefectum fuisse statuit Q. Attium Varum, qui iam sub Iulio Caesare in Gallia praefectus equitum meruerat [v. Caes. bell. Gall. VIII. 28. et bell. civ. III. 37,], atque post Caesaris necem Octaviani partes secutus est, cuius iussu post pugnam Actiacam Athenis Cassium Parmensem interfecisse dicitur. v. Acron ad Horat. epist. I. 4. 2. et Ruhnken. ad Vellei. Pat. II. 88. Sed praeterquam quod Servii testimonium huic suspicioni adversatur, Q. Attius Varus Virgilio aetate multum antecessit atque iam praefectus militum fuit, cum poeta vix quatuor annos natus esset, Praeter Varum etiam Cornelium Gallum, qui anno circiter 688. natus est, una cum Virgilio Syronis disciplina usum esse, Spohnius statuit: : quod quo iure fecerit, non satis apparet. Praeterea Weichertus 1. c. p. 39. etiam Q. Horatium Flaccum iam in Virgilii notitiam ac consuetudinem venisse suspicatus est, antequam anno circiter 709. Athenas discesserit. Sed rectius fortasse statuunt, qui anno 713. demum Horatium Vir

« ZurückWeiter »