Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(mense Februario) Clodiam uxorem, quam adhuc virginem esse dictitabat, repudiavit, mox etiam Galliae Cisalpinae Antonio eripiendae consilium cepit. Fulvia, L. Antonius et Manius, ea re magis etiam exasperati, infestiore in dies animo Octaviano adversati sunt, malis artibus civium militumque animos ab eo abalienarunt, denique effecerunt, ut ille L. Antonio aliisque M. Antonii amicis huius legiones in colonias deducendas cedere cogeretur. Qui cum in agris dividendis maiorem etiam militibus concederent licentiam et quovis modo illis gratificarentur; Octavianus, metuens, ne, abalienatis. iam a se civium animis, etiam militum favore fraudaretur omnibusque infestus esset, ab instituto suo non nihil deflexit. Senatui igitur favere coepit, edixitque, ne militibus traderentur senatorum agri, neque quos mulieres dotis loco accepissent, neque qui minores essent, quam ut promissae in singulos milites quantitati sufficerent. v. Dio Cass. 1. c. cap. 8. Tum mense Iulio Galliam Cisalpinam in fraudem Antonii ad Italiae praefecturam retulit, mandavitque, ne quis Antonii dux in ea regione, eius gubernandae specie, exercitum haberet. v. Dio Cass. 1. c. cap. 12., Appian. V. 3. et 22., Spohn. 1. c. p. 34. sqq., Drumann. 1. c. p. 396. sqq. Quamvis vero eius rei excusandae atque gratiae reconciliandae causa L. Cocceium Nervam ad M. Antonium misisset; res tamen eo devenit, ut Fulvia et L. Antonius bellum pararent, quod auctumno exeunte circa Perusiam maxime exarsit. Priusquam haec fierent, Octavianus iam verno tempore veteranorum manum in Galliam Transpadanam miserat, qui urbis Cremonae agros occuparent. v. Servius ad Ecl. IX. 28. et Pompon. Sab. ad Ecl. IX. 29. Sed cum Cremonenses agri non suffecissent, milites etiam vicinos Mantuae Andiumque agros invaserunt [Ecl. IX. 28., Georg. II. 198.], eoque tempore etiam Virgilio agrum suum a Claudio quodam ereptum esse, interpretes ex Donato §. 95. et Servio 1. c. collegerunt. Sed incerta sunt testimonia grammaticorum, qui sequentis anni invasionem a militibus factam cum hac priore confudisse videntur; atque ex ecloga prima, Virgilii agrum hoc tempore servatum esse, colligere licet. Cf. Donat. §. 36. Etenim Asinius Pollio, qui etiamnum illi provin

ciae praeerat atque veteranorum libidini, quantum posset, obstabat, effecisse videtur, ut Virgilii ager incolumis esset. Sed Pollionis auctoritas non diu valuisse videtur. Itaque cum mense Sextili novi belli periculum ingravesceret atque Pollio, L. Antonio auxiliaturus, cum copiis suis discessum *e regione Mantuana pararet; Virgilius, sive a Pollione incitatus sive sua sponte, Romam se contulit, ubi ab Ŏctaviano, cui se Mantuanosque iam Ecloga quarta commendaverat, agri sui incolumitatem peteret. Res feliciter cessit, atque Octavianus edixit, ut poetae suus ager maneret. v. Ecl. I. 45. sq. et IX. 7. sqq. Fuerunt, qui poetam in ea re ab Alfeno Varo et Cornelio Gallo, qui hoc tempore Romae erant, adiutum et Octaviano commendatum esse statuerent; sed sententiam certis testimoniis argumentisque non comprobarunt. Alii etiam C. Cilnium Maecenatem Virgilio auxiliatum esse credunt; sed huius opem Donatus §. 96. rectius ad alteram agri Virgiliani occupationem retulit, idque Martialis VIII. 56. 7. 10. confirmare videtur. Neque obstat Auctor Carm. ad Pison. 218. sqq., qui generatim tantum de Maecenatis in Virgilium meritis loquitur. Omnino Virgilius ante annum 714. non videtur in Maecenatis gratiam venisse, unde etiam nusquam in Eclogis eum commemoravit, quod vix praetermisisset, si hoc tempore ab eo adiutus esset. Illud autem Octaviani beneficium poeta Ecloga prima celebravit, quae anno 713. scripta neque ante mensem Octobrem extremum, postquam apertum inter Octavianum et An-tonianos iam exarserat bellum, edita esse videtur. v. Spohn. ad Ecl. I. 82. In eo enim carmine poeta, prorsus oblitus Pollionis, quippe Caesarianis hoc tempore infesti, Octavianum tantis laudibus exornavit, ut eum, qui ab anno 712. Divi Iulii filius dictus est, adeo deum appellaverit atque a se inter Lares domesticos cultum iri affirmarit. V. ad E. I. 48., Spohn. ad E. I. 44. et Forbiger. ad E. I. 5. Ceterum mira sunt grammaticorum de hoc carmine figmenta, qui cum sub Tityri persona ipsum Virgilium latere statuissent, Menalcae nomine aut Cebetem puerum a Virgilio amatum aut adeo Cornelium Gallum significari inepte crediderunt. v. Serv. ad E. I. 1. et II. 15. Addunt etiam, Amaryllidis nomine Plo

[ocr errors]
« ZurückWeiter »