Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

gilio innotuisse familiaremque factum esse credunt. Virgilius ingenio placido et sermone tardus fuisse, atque saepe a stomacho, a faucibus. et dolore capitis laborasse dicitur. Propterea etiam ab eloquentiae studio alienus semel tantum causam egisse traditur. Neque turbulentis illis temporibus his studiis locus et opportunitas fuit. Mira autem grammatici de favore Octaviani, quo Virgilius, iam illo tempore gavisus fuerit, et de matheseos et medicinae scientia, quam habuerit, finxerunt. vid. Donat. S. 8. sqq. ibique Heyn. et Voss. ad Georg. p. 647. Ex Syronis disciplina circa a. 709. in agros suos rediit. Tum fortasse parentes eius adhuc vixerunt, quos secundum Donatum 25. iam grandior natu amisit. Atque si e Calalectis carren decimum a Virgilio scriptum est, pater anno 714. adhuc in vivis fuit. Ceterum parentes non ita pauperes fuisse, satis apparet. An vero praeter agrum Andinum alias possessiones habuerint incertum est. Commemoratur quidem praedium prope Nolam, quod Virgilii fuerit(Gellius VII. 20., Servius ad Aen. VII. 740., Heyn.ad Georg. II. 224. et Voss. ad Georg. p. 924.); sed fortasse poeta hoc sibi sequiore tempore eodem modo paravit, quo Maecenalis liberalitate Romae in Esquiliis domum habuisse dicitur. v. Donat. $. 24. Fortasse etiam anno.714. Syronis villam sibi emit, quod certe ex Catalect. X. colligi potest.

Roma in praedium Andinum redux factus Virgilius literis vacavit atque agris colendis viam ad agrestes Musas sibi aperuit. Huc eum etiam duxit Parthenius, quem Moretum Graece scripsisse tradunt. v. Heyn. ad Virg. Moret. p. 302. Ad huius exemplum haud dubie anno 709. aut 710. Culicem composuit. v. Heyn. ad Donat. 28., Voss. ad Eclog. V. 52. p. 256. et Weichert. in Poett. Lat. vitis p. 165. Procul dubio etiam alia carmina minora illo tempore fecit. Commemorantur Catalecta, Priapeia, Epigrammata, Moretum, Dirae, Ciris, Copa et Aetna, quorum pleraque tamen viri docti aliis auctoribus vindicare studuerunt. Etenim Aelna Augusteo aevo ingravescente a Lucilio iuniore aut a Cornelio Severo scriptus esse videtur. Cf. Baehr. Gesch. der röm. Liler. p. 207. sq. Copam, quam Vossius et Silligius non immerito Virgilio adscripserunt, alii A. Septimio Sereno

1

aut T. Valgio Rufo aut adeo Floro tribuerunt. v. Ilgen. Animadv. phil. et crit. in carm. Virg. quod Copa inscribitur (Halae 1820. 4.), Weichert. I. c. p. 239. et Zell. Ferienschriften I. p. 50. Moretum, quod carmen Woltmanno in Memoiren des Freiherrn von S-a Vol. I. p. 13. adeo praestantius carminibus Virgilianis visum est, nihilominus ab A. Septimio Sereno scriptum esse censuerunt, quamquam nihil inest, qnod a sermone Virgiliano discedat. v. Ilgen. I. c. p. 6., Wernsdorf. Poett. Lat. minor. II. p. 253., Klopferi edit. Moreti quod vulgo Virgilio adscribitur , quae Zwiccaviae a. 1806. in 4. prodiit, lahn. in Archiv f. Phil. u. Paedag. 1836. Vol. IV. p. 627. sqq. Cirin, quae sane nihil Virgilianum habet, aut Cornelio Gallo, aut Valerio Catoni aut Catullo adscripserunt. v. Sillig prooem. in Cirin

p. 135.

$99. et Voss. ad Ecl. p. 321. et 332. Ab eodem Valerio Catone Diras scriptas esse credunt, quamquam Lerschius in Zimmermanni Zeitschr. für die Alterthumsw. 1837. ch. 129. eas Virgilio vindicare studuit. Cf. Baehr. l. c. p. 237. sqq. In Priapeiis et Catalectis sunt haud dubie nonnulla carmina , quae Virgilius scripsit (v. Wagner. ad Aen. IX. 335.]; sed difficile dictu est, quae ab aliis sint interposita. Cf. Fr. Fiedleri programma: Ex P. Virgilü Mar. Catalectis epigrammata VII. et Copa, Vesaliae 1830. in 4. editum. Diligenter autem poeta tum Theocrili aliorumque poetarum Graecorum carmina tractasse videtur, quod studium mox Bucolicis suis comprobavit, in quibus nunc totum argumentum nunc singulas sententias et verba Theocriti carminibus expressit. Maxime autem in his carminibus, quae a serioribus non satis recte Eclogae, ut in Graecis eidúkka, dicta sunt [v. Weichert. l. c. p. 21.), reipublicae Romanae statum, qui tum fuit, respexit atque plerumque argumentum ex illorum annorum rebus gestis sumsit; unde etiam interpretatio ex accurata illius temporis cognitione saepissime pendet. v. Spohn. l. c. p. 21. sq. Scripsit enim haec ab a. 712. ad a. 716. aut 717. inter tumultus bellicos, quibus a M. Antonio, C. Caesare Octaviano et M. Lepido motis universa Italia vastabatur et inprimis Gallia Cisalpina misere vexabatur. Errant autem grammatici, qui ea intra triennium absoluta esse dixerunt. Excitatus est ad ea componenda a

[ocr errors]
« ZurückWeiter »