Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

|

[ocr errors][merged small]

P. VIRGILIUS MARO Andibus, in Gallia Transpadana, Idibus Octobr. ab U. c. 684., ante C. n. 70., M. Licinio Crasso et Cn. Pompeio Magno Coss., parentibus honestis quidem sed obscuris et villaticis, qui Andibus praedium habebant, natus est. Andes autem fuit vicus Mantuanus, ab urbe tribus passuum millibus distans alque ipse in loco editiore ita situs, ut Virgilii ager a vico versus Mantuam spectaret atque ad radices montis inter Padum et Mincium in loco ab altera parte lapidoso , ab altera paludoso pateret. v. Ecl. I. 1. et

. 22. ibique annotata, E. I. 47. et 54., VII. 13., IX. 8. et 59. ibique Heyn. Mantua vero ab Etruscis condita esse credebatur, unde Virgilius a Phoca grammatico vates Etruscus appellatus est. v. Weichert. de L. Varü et Cassiä Parm. vita et carmm. p. 230. Patrem poeta habuit Virgilium Maronem, quem figulum fuisse grammatici finxere, et matrem Maiam vel Pollam (Paullam). Initia aetatis usque ad annum XVI. Cremonae degit. Hoc autem anno (ab U. c. 699. ante C.55.] Crasso et Pompeio iterum coss. togam virilem sumsit. Inde Mediolanum et paullo post, ut liberali institutione frueretur, Neapolim abiit, ubi a Parthenio (v. Macrob. Sat. V. 17. et Bach. de lugubri Graec. elegia spec. II. p. 30.] maxime in Graecis literis eruditus est. Postea anno circiter 707. Romam se contulit, ibique a Syrone philosopho Epicureo philosophiam doctus est. V. Servius ad Aen. VI. 264. An

a *

[ocr errors]
[ocr errors]

alios etiam magistros, ut Furium Bibaculum , habuerit incertum est. vid. Heyn. ad Donat. Vit. Virg. 7. et Weichert. in Poetarum Latin. vilis et carminum reliqq. p. 362. Una cum Virgilio Varium vel Varum quendam Syronis disciplina usum esse, Donatus l'ita Virg. S. 79. et Servius ad Ecl. VI. 13. tradiderunt. Quis ille fuerit, non satis liquet. Non intelligendum esse L. Varium poetam, Weichertus de L. Varü et Cassü P. vila el carmm. p. 21. sqq. inde probavit, quod ille aetate multo grandior fuit Virgilio. Servius testatur eum fuisse Alfenum Varum, quem poeta in Ecloga sexta et nona commemoraverit. Cf. Voss. ad Ecl. VI. 6. et 31. et Spohn. Proleg. ad carm. bucol. p. 34. Qui quidem Alfenus Varus si non diversus est ab eo, quem Horatius in Satiris commemoravit, Cremona ortus, prima iuventute tonsor fuit, sed postea stipendia mereri coepit atque ad tantam dignitatem militarem evectus est, ut a. 714. ab Octaviano Galliae Transpadanae praeficeretur. Circa annum 716. obiisse videtur, eiusque filius fortasse fuit P. Alfenus Varus ICtus clarissimus. v. Iahn ad Horat. Od. I. 18. et ad Sat. I. 3. 130. et in Annall. phil. et paed. a. 1828. vol. VI. p. 337. sq. Weichertus vero l. c. p. 27. et 127. sqq. Virgilii condiscipulum Galliaeque Transpadanac praefectum fuisse statuit Q. Attium Varum, qui iam sub Iulio Caesare in Gallia praefectus equitum meruerat (v. Caes. bell. Gall. VIII. 28. et bell. civ. III. 37.], atque, post Caesaris necem Octaviani partes secutus est, cuius iussu post pugnam Actiacam Athenis Cassium Parinensem interfecisse dicitur. V. Acron ad Horat. epist. I. 4. 2. et Ruhnken. ad Vellei. Pat. II. 88. Sed praeterquam quod Servii testimonium huic suspicioni adversatur, Q. Attius Varus Virgilio aetatc multum antecessit atque iam praefectus militum fuit, cum poeta vix quatuor annos nalus esset, Praeter Varum etiam Cornelium Gallum, qui anno circiter 688. natus est, una cum Virgilio Syronis disciplina usum esse, Spohnius statuit : quod quo iure fecerit, non satis apparet. Praeterea Weichertus l. c. p. 39. etiarn Q. Horatium Flaccum iam in Virgilii notitiam ac consuetudinem venisse suspicatus est, antequam anno circiter 709. Athenas discesserit. Sed rectius fortasse statuunt, qui anno 713. demum Horatium Vir

[ocr errors]
« ZurückWeiter »