Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ipsis rebus de utriusque libri origine nova eaque certiora offerenda tibi habeam.

Nullus dubito quin cuncta quae de saxonico speculo ad Hogeri comitis preces per Ecconem equitem aut scripto aut in germanicum idioma converso leguntur inter ejusdem officinae fabulas ponam, quibus et traditum est, Karolum magnum cum Leone papa secreta Westphaliae judicia constituisse, et municipalia Magdeburgensium jura jubente Ottone, qui et ruber dicitur, per Burcardum a Mangelfeld, ejus palatii quaestorem, sacrae theologiae professorem et dominum legum, qui carceri inclusus Ecconis quoque speculum commentatus sit, ex Karoli magni privilegiis saxonicae genti concessis, regni imperatoris Ottonis anno tertio, concepta ejusqne imperatoris signato privilegiorum instrumento communita esse1).

1) Interpres ad juris munic. saxon. art. X (ed. Augb. 1499, fol. XXIV).

Ne nimius Ecconis obtrectator videar, paucis dicam quae de ejus in rem literariam meritis aliquam veri videntur speciem habere.

Extat pluribus in exemplis scriptis Chronica quaedam mundi, deducta usque ad mortem Ottakari primi Bohemiae regis (1230), quam latissime propagatam fuisse ex eo constat quod scripta inveniatur tam in saxonico idiomate, quam in ea qua Rheni inferioris accolae et superioris Germaniae homines utebantur dialecto (cf. Massmann, Nachweisung über den Anfang der Cronecken der Sassen, in: Neues vaterländisches Archiv des Königreichs Hannover. Lüneburg, Jahrg. 1825. B. I, p. 233).

Ipsam chronologicam historiae expositionem praecedit carmen, cujus sub finem verba (in Codice Berolinensi, olim Blankenhemiensi) occurrunt (p. 2):

,,Ich hayn mig des wale bedacht,

Dit buok wirt nummer volbragt;

Die wile de werilt stayt

So vile wirt kunstiger dayt;

Des muys di rede uv bliven,
In kan neyt laisen schriven

Dat noch gescheyn sol.
Mir genugt hey an wol;

We uv leret vorwert bas

Wat dar gescheyt de schrive das

Revera saxonicus liber ex juris communis libro conceptus est ut quam fieri poterat brevissime exhiberet, quae ex ampliori

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Plerumque creditur versus illos respicere locum (v. 86–88) carminis quod saxonico speculo praefationis loco praemissum legitur; mihi contra videtur ipsum historici hujus operis scriptorem elegantiori sub forma hisce verbis nomen prodidisse suum, quemadmodum et pictores haud raro inter alias personas suam quoque effigiem in tabulis conspici faciunt. Quod recte interpretati illius aetatis homines annalium hunc librum acceptum tulerunt Ecconi de Repechove equiti, qui cum Hogero, comite de Falkenstein, cujus militiam sequebatur, in Sophiam, Quedlinburgensem abbatissam seditiosus Friderici secundi imperatoris aevo magnam inter Saxones famam videtur adeptus esse. Veri nequaquam dissimile est, ex latino annalium quodam libro ad comitis Hogeri preces Ecconem Chronicam suam vernaculo composuisse sermone aut vetustiorem aliquem annalium librum clerici cujusdam ope in germanicum idioma ex latino sermone conversum ad suam usque aetatem deduxisse quod alterutrum sequentes indicare videntur versiculi (Remissorium mit sammt dem Weichbilde; Augsb. 1499):

,,Gott gebe seiner sele rat

Der diss buch getichte hat;

Eck von Repchau

Sein pflege unser frau,

Das der seins lons warte

In des hymels garte,
Des bittent all gen gott,
Michael sey der bott,

illo opere per Saxoniae partes in habendis-extra civitates judiciis scitu inprimis necessaria occurrerent, regulis quae ex mu

Das er sein sel weiss

In das fron paradeiss;

Mit den gerechten ewigkleiche
In gott sey ir freud reiche;
Und beschliesse yn darein,

Das er ein sun gottes müg seyn.
Seyt sein genaden sind so reine,

Den von Franckensteine (1. Falkensteine)
Tue yn deiner seligen genoss
Und setz yn in Abrahams schoss,
Wann von seiner bet geschehen ist

Das man dieses buoch teuschlist.

Het gott an mich geleget kunst und weyssheit

der ich leider one byn,

So wöllt ich gerne meinen syn

Mit fleisse daran keren,
Herren Ecken wort meren.
Von den gnaden gottes und seyn
So ist diss buoch worden mein.
Nun weiss ich nit sprechen mee,
Gott gebe dass sein will ergee,
Das sein grosse weyssheit,

Die got an yn het gleit,

Zu seiner massen kummen,

Bede zu genaden und zu frummen.”

Plerumque hoc carmen legitur in fronte annalium breviorum, qui sub titulo,,chronica de tempore creationis mundi” inde ab imperatore Ottone primo memorabilia ecclesiae magdeburgensis potiusquam rerum in orbe gestarum historiam exhibentes praemitti solent libro juris saxonici municipalis, et deducuntur ad Wilhelmum usque, qui ex Hollandiae comite Germaniae rex electus est.

Ne verbo quidem indicat hoc carmen jus municipale saxonicum, aut quemcunque omnino juris librum Ecconi tribuere voluisse poetam, qui majorem Ecconis et breviorem magdeburgensem hancce chronicam confundens veniam quod Ecconis opus augere conatus non sit, nulla alia de causa videtur expetiisse, quam quod annales non ad suam aetatem continuandos susceperit.

Cum autem jus municipale et saxonicum quod vocatur speculum

nicipali, canonico vel romano jure in communes meridionalis Germaniae usus introduci nuper coeperant, aut resecatis aut revocatis ad servatam apud Saxones antiquam juris consuetudinem.

Juris communis autem libro postquam altera jam pars accesserat, ex ea saxonicus quoque liber continuatus est; novus tamen epitomator consummato hoc labore iterum juris communis libri armarium excutiens cum majoris molis particulas omnino neglectas animadverteret, eas in operis supplementum convertendas esse censuit, sub finem libri adjiciens quae primus auctor ut infra apparebit, ex inita scriptionis ratione intacta reliquerat.

III.

Saxonicus uterque scriptor quo major operi per septentrionalem Germaniam commendatio conciliaretur, in ejus supplementum adhibuit juris municipalis saxonici librum, qui ex vetustioribus magdeburgensium judicum responsis 1) in ipsa Magdeburgensi civitate concinnatus postquam juris communis libri altera pars vulgata jam erat, ante annum tamen MCCXCVIII praemissis novis quibusdam capitibus partim ex juris communis illo libro haustis 2) auctus, et addito sub finem ficto imperatoris Ottonis qui ruber dicitur confirmationis instrumento in eam quae vulgatior reperitur formam transfusus est.

Minime me latet plerumque statui jus, illud municipale saxonicum compositum esse ad illustrandum, corrigendum et supplendum speculum saxonicum, quod municipales quoque judices, ubi non de proprio civitatium jure ageretur, in causis definien

sub communi juris saxonici nomine celebrarentur et in unum conjici volumen solerent, factum videtur esse, ut nulla annalium habita ratione Ecconi uterque juris liber aliquandiu tribueretur; donec ex eo quod equestris ordinis vir a municipali jure remotior esset vicit opinio saxonicum unice speculum illi adscribendum esse.

1) Potissimum eo referendum est jus quod Uratislaviensibus civibus anno MCCLXI ad Henrici ducis preces impertitum esse creditur. Gaupp, das alte hallische und magdeb. Recht, p. 229.

2) Jus mun. sax. art. 1 coll. j. comm. 1. c. cap. 308; art. 3 coll. cap. I. c. 319; art. 4 coll. cap. 1. c. 293.

dis adhibere consuevissent. Cur tamen aliter ea in re sentiam prima mihi causa est, quod nusquam in juris municipalis libro, nec in ipsis illis locis, in quibus juris communis origo traditur saxonici speculi ulla omnino mentio occurrit; nam de jure non scripto intelligenda sunt, quae passim de differentiis inter jus municipale et jus terrae commune notantur. Deinde loca quae uterque liber, tam jus municipale quam speculum saxonicum, prorsus similia offert, abundare mihi viderentur in illo, si hujus tantum supplendi causa compositus esset; si autem compendii causa jus municipale et jus saxonicum commune in novum confundere librum scriptor voluisset multo plura opinor ex saxonico speculo repetenda fuissent, quae cur in juris municipalis libro desiderentur causa omnino nulla appareret. Tertio autem loco quae juris communis libri argumentis saxonicus scriptor passim inseruit ea tantum non omnia iisdem plerumque verbis in juris municipalis libro sed dispersa reperio, unde speculi saxonici auctor, qui juris communis libri ordinem constanter sequitur, municipalis juris librum, ut dixi, non nisi in novae scriptionis suae supplementum adhibuisse censendus est.

IV.

Continuati saxonici libri auctorem alii supervenerunt scriptores qui libri materiem aut locorum commoditatibus consulentes aut fortuitae lectionis manubias temere coacervantes, nova veteribus miscendo varie auxerunt donec indigesta haec moles accedente juris romani usu articulatim in tres dispertita libros Bononiensium ad morem servato ejusdem scriptionis tenore separatis illustrari adnotationibus coepit. Ea vero patriarum consuetudinum suppellex prae recentioribus aemulisque similis propositi libris post receptum per omne imperium juris romani usum ubicunque causa ex peregrino jure definiri commode posse non videretur per omnem septentrionalem Germaniam juris ex moribus introducti auctoritatem ad nostram usque memoriam obtinuit. Contra juris communis ille liber, varias per aliquot tempus indutus formas nec ad certam scriptionis normam conformatus in ipso ejus natali solo mature in oblivionem cecidit, proprio Bajuariorum jure temporum necessitatibus convenientius literis mandato; moxque cum praeter romani et pontificii juris

« ZurückWeiter »