Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
Ille graves casus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, poftquam in patriam fæcunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monftris
Describit, mixto fpirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plauftroque gementes
Infolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis Gulielme erepte perîclis,
Accipimus reducem : tibi Diva Britannia fundit
Plebemque et proceres: medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebræ consurgunt undique pompæ,
Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem
Circumstat fremitu denfo : Tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet Hyems, festoque vacat cælum omne triumpho.

Jamque * Nepos tibi parvus adeft, lætoque juventæ Inceflu, et blando testatur gaudia risu. Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Cæfareum fpirant, majestatemque verendam Infundunt puero! ut mater formosa serenat Augustam frontem, et sublimia temperat ora ! Agnofco faciem ambiguam, mixtosque parentes.

Ille * Celfiffimus Princeps Dux Glocestrenfis.

Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella,
Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit.
Nunc indignanti fimilis fugitiva pufille
Terga premit turmæ, et fallis terroribus implet,
Sternitque exiguuin ficto cognomine Gallum.
Nunc simulat turres, et propugnacula parva
Nominibus signat variis ; fubitoque tumultu
Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam
Diruit: interea generosa in pectore flammæ
Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Auguftæ immensas in carmine pompas
Instruet, in luteos ubi vulgo effufa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura fordes ?
Quis lapsus referet stellarum, et fi&tile coelum,
Qua laceram oftendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?

En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito ! ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes; crepitantia fidera paslim Scintillant, totoque pluunt incendia cælo. Nec minus id terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomafque feras, et fulgida monftra, Terribiles visu formas ! hic membra Leonis Hifpida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguer Ludit, subliliens, et multo fibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effufa hæc gaudia civis Jam tandem fecurus agit, politoque timore Exercet ventos, claffemque per ultima mundi

2

Impune educit, pelagoque licentius errat :
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
Æolus, et placidis perfundit odoribus auras,

Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes,
Quarum trunca jacent et adhuc ftillantia crudis
Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi
Parta quies, nondum Naslovo abducite vestro
Fida satellitia, at folitis ftipate catervis
Iuctorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos,
o Diva, Opatiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent sub vindice pacem,

BAROMETRI DESCRIPTIO.

U A penetrat fosfor terræ cæca antra, metallo

Q , ;

Dum stupet occultas gazas, nummofque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem ;
Qui nullo effusus prodit veftigia tractu,
Nec terram figno revolubilis imprimit udo,
Sed fractus sparsim in globulos formam ufque rotundam
Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.

Incertum qua fit natura, an negligat ultra
Perficier, jubar et maturus inutile temnat;
An potius folis vis imperfecta relinquat

Argentum

Argentum male coctum, divitiasque fluentes;
Quicquid erit, magno se jactat nobilis usu;
Nec Deus effulsit magis afpectabilis olim,
Cum Danaën flavo circum pretiosus amictu
Ambiit, et gratam fuadente libidine formam,
Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, fume tubum fragilem, cui denfior aër
Exclufus ; fundo vitri fubfidat in imo
Argenti ftagnum ; ut pluvia impendente metallum
Mobile defcendat, vel contra, ubi postulat æstas,
Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane
Occupet afcensu, tubulumque excurrat in omnem.

Jam cæli faciem tempestatesque futuras
Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali
Sublatum nequeunt ripæ cohibere priores;
Tum lätos fperare dies licet, arva fatentur
Æftatem, et large diffuso lumine rident.
Sin fefe immodicum attollens argenteus humor,
Et nimium oppreffus, contendat ad ardua vitri,
Jam fitiunt herbæ, jam fuccos flamma feraces
Excoquit, et languent consumto prata virore.

Cum vero tenues nebulas spiracula terræ
.Fundunt, et madidi fluitant fuper æquora fumig
Pabula venturæ pluviæ ; tum fusile pondus
Inferiora petit; nec certior ardea cælos
Indicat humentes, medias quando ätheris oras
Tranando, crassa fruitur sublimius aura,
Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
Nunc guttæ agglomerant, dispersas frigora ftipant

Particulas,

[ocr errors]

Particulas, rarufque in nimbum cogitur humor :
Prata virent, segetem foecundis imbribus æther
Irrigat, et bibulæ radici alimenta ministrat.
Quin ubi plus æquo descendens uda metalli
Fundum amat, impatiens pluviæ, metuensque procellam,
Agricolæ caveant; non hoc impune colonus
Afpicit; oftendet mox fæta vaporibus aura
Collectas hyemes, tempeftatemque fonoram.
At licet argentum mole incumbente levatum
Subsidat, penitusque imo se condat in alveo,
Cætera quæque tument; eversis flumina ripis
Expatiata ruunt, fpumantibus æftuat undis
Diluvium, rapidique effufa licentia ponti.

Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum,
Quin varios cæli vultus et tempora prodit,
Ante refert, quando tenui velamine tutus
Incedes, quando fperabis frigidus ignem.

Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila cæli
Dirumpunt obfcura diem, pluviafque minantur;
Machina si neget, et sudum promittat apertum,
Audax carpat iter nimbo pendente viator ;
Nec metuens imbrem, pofcentes mesfor aristas
Profternat: terræ jam bruma incumbit inermis,
Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.

[merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »