Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

non frontis nota regiae,

non auro nitidae fores:

non quidquid fodit Occidens
aut unda Tagus aurea
claro devehit alveo,

non quidquid Libycis terit
fervens area messibus.
Rex est qui posuit metus
et diri mala pectoris,

quem non ambitio impotens
et numquam stabilis favor
vulgi praecipitis movet;
qui tuto positus loco

5

10

15

[blocks in formation]

nostros dividerem libenter annos.
Nunc pars optima me mei reliquit,
Crispus, praesidium meum, voluptas,
pectus, deliciae: nihil sine illo
laetum mens mea iam putabit esse.
Consumptus male debilisque vivam:
plus quam dimidium mei recessit.

114

Nullum opus exsurgit quod non annosa vetustas
expugnet, quod non vertat iniqua dies,
tu licet extollas magnos ad sidera montis
et calidas aeques marmore pyramidas.
Ingenio mors nulla nocet, vacat undique tutum:
inlaesum semper carmina nomen habent.

[ocr errors][merged small][merged small]

nephew of Seneca Spain

M. ANNAEVS LVCANVS 39 Am
Rubrco115

Studied in Athens

ad

quests by

nero: 604.7

Crossing
dactylic Iam gelidas Caesar cursu superaverat Alpis
examen ingentisque animo motus bellumque futurum
ceperat. Vt ventum est parvi Rubiconis ad undas,

ingens visa duci patriae trepidantis imago
clara per obscuram vultu maestissima noctem,
turrigero canos effundens vertice crinis,
caesarie lacera nudisque astare lacertis,

A

et gemitu permixta loqui: 'Quo tenditis ultra?
Quo fertis mea signa, viri? Si iure venitis,
si cives, huc usque licet.' Tum perculit horror

rats panequic

conjezracy of Driven to sui

cide in 65

Pharsalia

10

membra ducis, riguere comae, gressumque coercensworte,

languor in extrema tenuit vestigia ripa.

Mox ait: ‘O magnae qui moenia prospicis urbis vil war of

[ocr errors]

Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique Penates
gentis Iuleae et rapti secreta Quirini
et residens celsa Latiaris Iuppiter Alba
Vestalesque foci summique o numinis instar,
Roma, fave coeptis; non te furialibus armis
persequor; en adsum victor terraque marique

Рушливих

Caesar, ubique tuus-liceat modo nunc quoque-miles. 20
Ille erit, ille nocens, qui me tibi fecerit hostem.'
Inde moras solvit belli tumidumque per amnem
signa tulit propere; sicut squalentibus arvis
aestiferae Libyes viso leo comminus hoste
subsedit dubius, totam dum colligit iram;
mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae

erexitque iubas et vasto murmur hiatu
infremuit, tum, torta levis si lancea Mauri
haereat aut latum subeant venabula pectus,
per ferrum tanti securus vulneris exit.
Fonte cadit modico parvisque impellitur undis
puniceus Rubicon, cum fervida canduit aestas,
perque imas serpit vallis et Gallica certus
limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
Tunc viris praebebat hiems, atque auxerat undas
tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu,
et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
Primus in obliquum sonipes opponitur amnem
excepturus aquas; molli tum cetera rumpit
turba vado facilis iam fracti fluminis undas.
Caesar, ut adversam superato gurgite ripam
attigit, Hesperiae vetitis et constitit arvis,
'Hic,' ait, 'hic pacem temerataque iura relinquo;

25

30

35

40

te, Fortuna, sequor; procul hinc iam foedera sunto. Credidimus fatis, utendum est iudice bello.'

45

P. PAPINIVS STATIVS

116

haples HOA). Father Principle of

Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae,

[ocr errors]

'school. 95A.7.

a

5

задаше пове

10

b. Achilleias ¡unfinished,

quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
Hesternas, miserande, dapes moriturus inisti
nobiscum, et gratae carpentem munera mensae
errantemque toris mediae plus tempore noctis 3 works
vidimus. Adfatus etiam meditataque verba
reddideras. At nunc aeterna silentia Lethes
ille canorus habes. Cedat Phaëthontia vulgi
fabula: non soli celebrant sua funera cycni.
A tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
conexusque ebori virgarum argenteus ordo,
argutumque tuo stridentia limina cornu!
Heu querulae iam sponte fores! Vacat ille beatus
carcer et angusti nusquam convicia tecti!
Huc doctae stipentur aves quis nobile fandi
ius natura dedit: plangat Phoebeïus ales
auditasque memor penitus dimittere voces
sturnus et Aonio versae certamine picae,
quique refert iungens iterata vocabula perdix,
et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis
funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
'Occidit aëriae celeberrima gloria gentis

psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae;

quem non gemmata volucris Iunonia cauda vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,

nec quas

humenti Numidae rapuere sub Austro.' Ille salutator regum nomenque locutus

5 books,

15

31 polus misallaneous stule brellat

20

25

« ZurückWeiter »