49 Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Di magni, facite ut vere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere vita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae. P. VERGILIVS MARO 50 Copa Surisca caput Graeca redimita mitella, crispum sub crotalo docta movere latus, ebria famosa saltat lasciva taberna ad cubitum raucos excutiens calamos. 5 'Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse, 5 quam potius bibulo decubuisse toro? Sunt topia et kelebes, cyathi, rosa, tibia, chordae, et triclia umbrosis frigida harundinibus. En et, Maenalio quae garrit dulce sub antro, rustica pastoris fistula more sonat. 10 Est et vappa cado nuper defusa picato et strepitans rauco murmure rivus aquae. Sunt etiam croceo violae de flore corollae, sertaque purpurea lutea mixta rosa, et quae virgineo libata Achelois ab amne lilia vimineis attulit in calathis; sunt et caseoli quos iuncea fiscina siccat; sunt autumnali cerea pruna die; castaneaeque nuces et suave rubentia mala, 15 est hic munda Ceres, est Amor, est Bromius; 20 sunt et mora cruenta et lentis uva racemis, Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro, seu vis crystalli ferre novos calices. Heia age pampinea fessus requiesce sub umbra et gravidum roseo necte caput strophio, formosum tenerae decerpens ora puellae. A pereat cui sunt prisca supercilia ! 25 30 Quid cineri ingrato servas bene olentia serta ? 35 Pone merum et talos. Pereat qui crastina curat; mors aurem vellens, "Vivite," ait, "venio." 51 Hunc ego, o iuvenes, locum villulamque palustrem, nutrior, magis ut magis sit beata quotannis. Huius nam domini colunt me deumque salutant 5 alter parva manu ferens semper munera larga. Florido mihi ponitur picta vere corolla, primitus tenera virens spica mollis arista, 10 luteae violae mihi lacteumque papaver, pallentesque cucurbitae et suave olentia mala, 52 Quocumque ire ferunt variae nos tempora vitae, 15 20 cui iuveni ante alios divi divumque sorores cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona, cuncta, quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus? O quis te in terris loquitur iucundior uno? 53 Sabinus ille, quem videtis, hospites, neque ullius volantis impetum cisi 5 10 5 Et hoc negat Tryphonis aemuli domum ubi iste post Sabinus ante Quintio et inde tot per orbitosa milia neque ulla vota semitalibus deis sibi esse facta, praeter hoc novissimum, 54 Si mihi susceptum fuerit decurrere munus, o Paphon, o sedes quae colis Idalias, Troius Aeneas Romana per oppida digno iam tandem ut tecum carmine vectus eat: non ego ture modo aut picta tua templa tabella ornabo et puris serta feram manibus; corniger hos aries humilis, sed maxima, taurus, victima sacratos sparget honore focos, marmoreusque tibi caput, ignicolorius alas, in morem picta stabit Amor pharetra. Adsis, o Cytherea: tuus te Caesar Olympo et Surrentini litoris ara vocat. 25 5 10 M. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui musam meditaris avena: nos patriae finis et dulcia linquimus arva. Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas. T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit; 5 10 namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere quae vellem calamo permisit agresti. M. Non equidem invideo, miror magis: undique totis usque adeo turbatur agris. En ipse capellas protinus aeger ago: hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corylos modo namque gemellos, spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit. Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus. Sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. T. Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus 20 pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similis, sic matribus haedos 56 Sicelides Musae, paulo maiora canamus! 15 25 |