Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Cernitis, innuptae, iuvenes? Consurgite contra;
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignis.
Sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?
Non temere exsiluere; canent quod vincere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Non facilis nobis, aequales, palma parata est:
aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
Non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.
Nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
Nos alio mentis, alio divisimus auris:
iure igitur vincemur; amat victoria curam.

5

10

15

Quare nunc animos saltem convertite vestros:

dicere iam incipient, iam respondere decebit. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?

20

Qui natam possis complexu avellere matris,
complexu matris retinentem avellere natam
et iuveni ardenti castam donare puellam.
Quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

25

Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?
Qui desponsa tua firmes conubia flamma,

quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,

nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
Quid datur a divis felici optatius hora?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam

30

[blocks in formation]

Namque tuo adventu vigilat custodia semper.
Nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato comprendis nomine Eous.
At libet innuptis ficto te carpere questu.

Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt ?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

35

Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo convulsus aratro,

40

quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber;
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

45

Vt vidua in nudo vitis quae nascitur arvo

numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum,
hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci:

50

at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, multi illam agricolae, multi coluere iuvenci:

55

sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit;

cum par conubium maturo tempore adepta est, cara viro magis et minus est invisa parenti.

Et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.
Non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse,
ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
Virginitas non tota tua est, ex parte parentum est:

60

tertia pars patri, pars est data tertia matri,
tertia sola tua est. Noli pugnare duobus,
qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

ducere in matrimonian 10

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti in vento et rapida scribere oportet aqua.

41

elegiac

Si qua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere
possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
et dis invitis desinis esse miser?
Difficile est longum subito deponere amorem.

Difficile est, verum hoc qua libet efficias.
Vna salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
hoc facias, sive id non pote sive pote.
O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,

65

5

10

15

eripite hanc pestem perniciemque mihi. Hei mihi surrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica velit:

[blocks in formation]

ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

25

42

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
aut aliud si quid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
est oculis seu quid carius est oculis.

43

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. Credo, sic mater, sic liber avunculus eius,

sic maternus avus dixerat atque avia.

Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leviter,

cum subito adfertur nuntius horribilis

5

nec sibi postilla metuebant talia verba,

10

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios.

44

Odi et amo. Quare id faciam fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

45

Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
recta est. Haec ego sic singula confiteor,
totum illud 'formosa' nego: nam nulla venustas,
nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
tum omnibus una omnis surripuit Veneres.

46

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

47

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo.

48

Multas per gentis et multa per aequora vectus advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam adloquerer cinerem,

heu miser indigne frater adempte mihi.

5

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

5

Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

10

« ZurückWeiter »