Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

GEORGICA

LIBER TERTIUS.

TE quoque, magna Pales, et te memorande

canemus

Pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. Cetera quae vacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam vulgata: quis aut Eurysthea durum aut illaudati nescit Busiridis aras?

Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim

tollere humo victorque virum volitare per ora. 10 Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas;

primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas. In medio mihi Caesar erit templumque tenebit : illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.

Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi 20 cursibus et crudo decernet Graecia caestu. Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae

dona feram. Iam nunc sollemnes ducere pompas ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut versis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum ac navali surgentes aere columnas. 30 Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten fidentemque fuga Parthum versisque sagittis ; et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea bisque triumphatas utroque ab litore gentes. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis nomina Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. Invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet, tortosque Ixionis angues immanemque rotam et non exsuperabile saxum. 40 Interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. Te sine nil altum mens incohat: en age segnes rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum, et vox assensu nemorum ingeminata remugit. Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae 50 pascit equos seu quis fortes ad aratra iuvencos, corpora praecipue matrum legat. Optima torvae

forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent; tum longo nullus lateri modus; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota et gradiens ima verrit vestigia cauda. 60 Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos; cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit: subeunt morbi tristisque senectus, et labor et durae rapit inclementia mortis. Semper erunt, quarum mutari corpora malis : 70 semper enim refice ac, ne post amissa requiras, ante veni et subolem armento sortire quotannis. Nec non et pecori est idem delectus equino. Tu modo, quos in spem statues summittere gentis, praecipuum iam inde a teneris impende laborem. Continuo pecoris generosi pullus in arvis altius ingreditur, et mollia crura reponit; primus et ire viam et fluvios temptare minaces audet et ignoto sese committere ponti,

nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix 80 argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, luxuriatque toris animosum pectus. Honesti spadices glaucique, color deterrimus albis

et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,

collectumque premens volvit sub naribus ignem. Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis go Cyllarus et, quorum Graii meminere poetae, Martis equi biiuges et magni currus Achilli. Talis et ipse iubam cervice effundit equina coniugis adventu pernix Saturnus, et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis

deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae. Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et si quando ad proelia ventum est,

ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, 100 incassum furit. Ergo animos aevumque notabis

praecipue; hinc alias artes prolemque parentum, et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto et proni dant lora, volat vi fervidus axis ; iamque humiles, iamque elati sublime videntur aëra per vacuum ferri atque assurgere in auras; 110 nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum : tantus amor laudum, tantae est victoria curae. Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor. Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere

impositi dorso, atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri exquirunt calidumque animis et cursibus acrem; 120 quamvis saepe fuga versos ille egerit hostes, et patriam Epirum referat fortesque Mycenas, Neptunique ipsa deducat origine gentem.

His animadversis instant sub tempus, et omnes impendunt curas denso distendere pingui quem legere ducem et pecori dixere maritum ; florentesque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati. Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, 130 atque ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant; cum graviter tunsis gemit area frugibus, et cum surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. Rursus cura patrum cadere et succedere matrum incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant, 140 non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapaces. Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. Est lucos Silari circa ilicibusque virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Graii vertere vocantes,

« ZurückWeiter »