Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in

agros

vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam, flammarumque globos liquefactaque volvere saxa! Armorum sonitum toto Germania caelo

audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes. Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes ingens, et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt, 480 et maestum illacrimat templis ebur aeraque sudant. Proluit insano contorquens vertice silvas fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae apparere minaces aut puteis manare cruor cessavit, et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes. Non alias caelo ceciderunt plura sereno fulgura, nec diri totiens arsere cometae. Ergo inter sese paribus concurrere telis 490 Romanas acies iterum videre Philippi; nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos. Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis agricola incurvo terram molitus aratro exesa inveniet scabra robigine pila,

aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes, grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris. Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, 500 hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete. Satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae,

iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

invidet, atque hominum queritur curare triumphos, quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,

tam multae scelerum facies, non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis, et curvae rigidum falces conflantur in ensem. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum 510 vicinae ruptis inter se legibus urbes

;

arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe : ut cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia, et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

P. VERGILI MARONIS

GEORGICA

LIBER SECUNDUS.

HACTENUS arvorum cultus et sidera caeli;

nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum

virgulta et prolem tarde crescentis olivae. Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris; huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto tingue novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis. 10 Namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler, lentaeque genistae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva,

ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subiicit umbra.

20 Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos. Silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra;

nil radicis egent aliae, summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen. 30 Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) truditur e sicco radix oleagina ligno.

Et saepe alterius ramos impune videmus vertere in alterius, mutatamque insita mala ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna. Quare agite o proprios generatim discite cultus agricolae, fructusque feros mollite colendo, neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho conserere atque olea magnum vestire Taburnum. Tuque ades, inceptumque una decurre laborem, 40 o decus, o famae merito pars maxima nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela patenti. Non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox. Ades et primi lege litoris oram; in manibus terrae: non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis

50 inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,

47. a. 1. 'auras.'

exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti in quascumque voles artes haud tarda sequentur. Nec non et sterilis quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros: nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. Iam, quae seminibus iactis se sustulit arbos, tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores, 60 et turpes avibus praedam fert uva racemos. Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. Sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus; plantis et durae coryli nascuntur, et ingens fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae, Chaoniique Patris glandes; etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos.

Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, 70 et steriles platani malos gessere valentes ; castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos imponere simplex, Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen includunt udoque docent inolescere libro : aut rursum enodes trunci resecantur, et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces Bo plantae immittuntur: nec longum tempus, ingens et exiit ad caelum ramis felicibus arbos,

miraturque novas frondes et non sua poma.

52. a. 1. 'voces.'

71. 'fagos' codd.

« ZurückWeiter »