Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

75

80

5

10

huic tamen accubuit noster puer: hunc ego credam cum trucibus Venerem iungere posse feris. blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus,

tune aliis demens oscula ferre mea?

tum flebis, cum me vinctum puer alter habebit
et geret in regno regna superba tuo.
at tua tum me poena iuvet, Venerique merenti
fixa notet casus aurea palma meos:
'hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus
dedicat et grata sis, dea, mente rogat.'

ΙΟ

Quis fuit horrendos primus qui protulit enses?
quam ferus et vere ferreus ille fuit!

tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
tum brevior dirae mortis aperta via est.

an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
vertimus in saevas quod dedit ille feras?
divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
faginus astabat cum scyphus ante dapes.
non arces, non vallus erat, somnumque petebat
securus varias dux gregis inter oves.

tunc mihi vita foret, vulgi nec tristia nossem

arma nec audissem corde micante tubam. nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis haesura in nostro tela gerit latere.

15 sed patrii servate Lares: aluistis et idem, cursarem vestros cum tener ante pedes. neu pudeat prisco vos esse e stipite factos: sic veteris sedes incoluistis avi.

tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu

20

25

30

35

40

45

50

stabat in exigua ligneus aede deus.
hic placatus erat, seu quis libaverat uvam,
seu dederat sanctae spicea serta comae:
atque aliquis voti compos liba ipse ferebat

postque comes purum filia parva favum.
at nobis aerata, Lares, depellite tela,

hostiaque e plena rustica porcus hara.
hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra
vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.
sic placeam vobis: alius sit fortis in armis,
sternat et adversos Marte favente duces,
ut mihi potanti possit sua dicere facta

miles et in mensa pingere castra mero.
quis furor est atram bellis arcessere Mortem?
imminet et tacito clam venit illa pede.

non seges est infra, non vinea culta, sed audax
Cerberus et Stygiae navita turpis aquae:

illic perscissisque genis ustoque capillo

errat ad obscuros pallida turba lacus.

quam potius laudandus hic est quem prole parata occupat in parva pigra senecta casa!

ipse suas sectatur oves, at filius agnos,

et calidam fesso comparat uxor aquam.
sic ego sim, liceatque caput candescere canis,
temporis et prisci facta referre senem.
interea Pax arva colat. Pax candida primum

duxit araturos sub iuga curva boves:
Pax aluit vites et sucos condidit uvae,

funderet ut nato testa paterna merum: pace bidens vomerque nitent, at tristia duri militis in tenebris occupat arma situs.

55

60

rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse,
uxorem plaustro progeniemque domum.
sed Veneris tunc bella calent, scissosque capillos
femina perfractas conqueriturque fores:
flet teneras subtusa genas: sed victor et ipse
flet sibi dementes tam valuisse manus.

at lascivus Amor rixae mala verba ministrat,
inter et iratum lentus utrumque sedet.

a, lapis est ferrumque suam quicumque puellam
verberat e caelo deripit ille deos.

sit satis e membris tenuem rescindere vestem,
sit satis ornatus dissoluisse comae,

sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus
quo tenera irato flere puella potest.

65 sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque is gerat et miti sit procul a Venere.

at nobis, Pax alma, veni spicamque teneto,

perfluat et pomis candidus ante sinus, ※

5

15

20

LIBER SECVNDVS

I

Quisquis adest, faveat: fruges lustramus et agros
ritus ut a prisco traditus exstat avo.
Bacche, veni, dulcisque tuis e cornibus uva
pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres.

luce sacra requiescat humus, requiescat arator,
et grave suspenso vomere cesset opus.
solvite vincla iugis: nunc ad praesepia debent
plena coronato stare boves capite.
omnia sint operata deo: non audeat ulla
lanificam pensis imposuisse manum.

vos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris,
cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
casta placent superis: pura cum veste venite
et manibus puris sumite fontis aquam.
cernite fulgentes ut eat sacer agnus ad aras
vinctaque post olea candida turba comas.
di patrii, purgamus agros, purgamus agrestes:
vos mala de nostris pellite limitibus,

neu seges eludat messem fallacibus herbis,
neu timeat celeres tardior agna lupos.
tunc nitidus plenis confisus rusticus agris
ingeret ardenti grandia ligna foco,

turbaque vernarum, saturi bona signa coloni,
ludet et ex virgis exstruet ante casas.

25

30

35

40

45

50

eventura precor: viden ut felicibus extis
significet placidos nuntia fibra deos?
nunc mihi fumosos veteris proferte Falernos
consulis et Chio solvite vincla cado.

vina diem celebrent: non festa luce madere
est rubor, errantes et male ferre pedes.
sed bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat,
nomen et absentis singula verba sonent.
gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis
et magna intonsis gloria victor avis,

huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro
redditur agricolis gratia caelitibus.

rura cano rurisque deos. his vita magistris
desuevit querna pellere glande famem:
illi compositis primum docuere tigillis

exiguam viridi fronde operire domum:
illi etiam tauros primi docuisse feruntur

servitium et plaustro supposuisse rotam.
tum victus abiere feri, tum consita pomus,
tum bibit irriguas fertilis hortus aquas,
aurea tum pressos pedibus dedit uva liquores
mixtaque securo est sobria lympha mero.
rura ferunt messes, calidi cum sideris aestu
deponit flavas annua terra comas.
rure levis verno flores apis ingerit alveo,
compleat ut dulci sedula melle favos.
agricola adsiduo primum satiatus aratro
cantavit certo rustica verba pede

et satur arenti primum est modulatus avena
carmen, ut ornatos diceret ante deos,

55 agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti
primus inexperta duxit ab arte choros.

« ZurückWeiter »