Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso erkaert, Band 1

Cover
Weidmann, 1871

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 19 - Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset, natus homo est : sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus, seductaque nuper ab alto 80 aethere,cognati retinebat semina caeli. quam satus lapeto, mixtam fluvialibus undis, finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
Seite 20 - Mollia securae peragebant otia gentes. Ipsa quoque immunis rastroque intacta nee ullis Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus...
Seite 42 - Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem — 535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro; alter in ambiguo est, an sit conprensus; et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit — ; sic deus et virgo; est hic spe celer, illa timore.
Seite 113 - ... liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori!' dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora 480 nudaque marmoreis percussit pectora palmis. pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut variis solet uva racemis ducere purpureum nondum matura colorem.
Seite 55 - Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, Stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis Et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.
Seite 41 - ... inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes...
Seite 111 - ... atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas ? quod petis, est nusquam ; quod amas, avertere, perdes ! ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est : nil habet ista sui ; tecum venitque manetque ; 435 tecum discedet, si tu discedere possis...
Seite 15 - Ante mare et terras et, quod tegit omnia, caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos : rudis indigestaque moles, nee quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum.
Seite 112 - ... spem mihi nescio quam vultu promittis amico, cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro; cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis, et, quantum motu formosi suspicor oris, verba refers aures non pervenientia nostras.
Seite 129 - Sed vetuere patres. Quod non potuere vetare, Ex aequo captis ardebant mentibus ambo.

Bibliografische Informationen