Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quaecunque aequor habet, quaecunque pericula

tellus,

tam longae caussas suspicor esse morae.

75 Haec ego dum stulte meditor, quae vestra libido est, esse peregrino captus amore potes.

80

Forsitan et narras, quam sit tibi rustica coniux,
quae tantum lanas non sinat esse rudes.
Fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras :
neve, revertendi liber, abesse velis:

me pater Icarius viduo discedere lecto

cogit, et immensas increpat usque moras.
Increpet usque licet: tua sum, tua dicar oportet:
Penelope coniux semper Ulixis ero.

85 Ille tamen pietate mea precibusque pudicis
frangitur, et vires temperat ipse suas.
Dulichii, Samiique, et quos tulit alta Zacynthos,
turba ruunt in me luxuriosa, proci :

90

inque tua regnant, nullis prohibentibus, aula.
Viscera nostra, tuae dilaniantur opes.

Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque

dirum

Eurymachique avidas Antinoique manus, atque alios referam, quos omnes turpiter absens ipse tuo partis sanguine rebus alis?

95 Irus egens, pecorisque Melanthius actor edendi, ultimus accedunt in tua damna pudor.

100

Tres sumus imbelles numero; sine viribus uxor,
Laërtesque senex, Telemachusque puer.
Ille per insidias paene est mihi nuper ademtus,
dum parat invitis omnibus ire Pylon.
Dî precor hoc iubeant, ut, euntibus ordine fatis,
ille meos oculos comprimat, ille tuos.

Hoc faciunt custosque boum longaevaque nutrix,

tertius, immundae cura fidelis harae. Sed neque Laërtes, ut qui sit inutilis annis, hostibus in mediis regna tenere valet. Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas; nunc erat auxiliis illa tuenda patris. Nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis. Tu citius venias, portus et aura tuis.

Est tibi, sitque precor, natus, qui mollibus annis in patrias artes erudiendus erat.

105

110

Respice Laërten, ut iam sua lumina condas: extremum fati sustinet ille diem.

Certe ego, quae fueram te discedente puella, protinus ut redeas, facta videbor anus.

EPISTOLA II.

PHYLLIS DEMOPHOONTI.

Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeïa Phyllis
ultra promissum tempus abesse queror.
Cornua quum Lunae pleno semel orbe coissent,
litoribus nostris ancora pacta tua est.
Luna quater latuit, toto quater orbe recrevit,
nec vehit Actaeas Sithonis unda rates.
Tempora si numeres, bene quae numeramus

amantes,

non venit ante suum nostra querela diem. Spes quoque lenta fuit: tarde, quae credita laedunt,

credimus: invita nunc et amante nocent. Saepe fui mendax pro te mihi: saepe putavi alba procellosos vela referre Notos.

115

5

10

Thesea devovi, quia te dimittere nollet;

nec tenuit cursus forsitan ille tuos.

15 Interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri,
mersa foret cana naufraga puppis aqua.
Saepe deos supplex pro te, scelerate, rogavi,
cum prece turicremis devenerata focis.
Saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes,
ipsa mihi dixi: Si valet ille, venit.

20

Denique fidus amor, quidquid properantibus obstat, finxit; et ad caussas ingeniosa fui.

At tu lentus abes: nec te iurata reducunt

numina; nec nostro motus amore redis. 25 Demophoon, ventis et verba et vela dedisti. Vela queror reditu, verba carere fide. Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi? Crimine te potui demeruisse meo.

30

Unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi.
Sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
Iura, fides, ubi nunc, commissaque dextera dextrae?
quique erat in falso plurimus ore deus?

promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
qui mihi coniugii sponsor et obses erat?

35 Per mare, quod totum ventis agitatur et undis;
per quod saepe ieras, per quod iturus eras:
perque tuum mihi iurasti, (nisi fictus et ille est,'
concita qui ventis aequora mulcet, avum:
per Venerem, nimiumque mihi facientia tela,
altera tela arcus, altera tela faces:

40

Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
et per taediferae mystica sacra deae.

Si de tot laesis sua numina quisque deorum
vindicet, in poenas non satis unus eris.

45 At laceras etiam puppes furiosa refeci,

ut, qua desererer, firma carina foret: remigiumque dedi, quo me fugiturus abires. Heu patior telis vulnera facta meis!

Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis ;
credidimus generi, numinibusque tuis:
credidimus lacrimis: an et hae simulare docentur ?
hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
Dis quoque credidimus: quo iam tot pignora nobis?
Parte satis potui qualibet inde capi.

Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque :
debuit haec meriti summa fuisse mei.
Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
poenitet, et lateri conseruisse latus.
Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset

nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. Speravi melius, quia me meruisse putavi.

Quaecumque ex merito spes venit, aequa venit. Fallere credentem non est operosa puellam gloria; simplicitas digna favore fuit. Sum decepta tuis et amans et femina verbis. Dî faciant, laudis summa sit ista tuae: inter et Aegidas media statuaris in urbe: magnificus titulis stet pater ante suis. Quum fuerit Sciron lectus, torvusque Procrustes, et Sinis, et tauri mistaque forma viri;

et domitae bello Thebae, fusique Bimembres, et pulsata nigri regia caeca dei:

50

55

60

65

70

hoc tua post illos titulo signetur imago:

Hic est, cuius amans hospita capta dolo est.

75

De tanta rerum turba factisque parentis
sedit in ingenio Cressa relicta tuo.

Quod solum excusat, solum miraris in illo.
Heredem patriae, perfide, fraudis agis.

80

Illa (nec invideo,) fruitur meliore marito :
inque capistratis tigribus alta sedet:
at mea despecti fugiunt connubia Thraces,

quod feror externum praeposuisse meis.
Atque aliquis: Doctas iam nunc eat, inquit, Athenas.
Armiferam Thracen qui regat, alter erit.

85 Exitus acta probat: careat successibus opto,
quisquis ab eventu facta notanda putat.
At si nostra tuo spumescant aequora remo,
iam mihi, iam dicar consuluisse meis.
Sed neque consului: nec te mea regia tanget,
fessave Bistonia membra lavabis aqua.
Illa meis oculis species abeuntis inhaerat,

90

quum premeret portus classis itura meos. Ausus es amplecti, colloque infusus amantis oscula per longas iungere pressa moras:

95 cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras; quodque foret velis aura secunda, queri : et mihi discedens suprema dicere voce: Phylli, face exspectes Demophoonta tuum. Exspectem, qui me nunquam visurus abisti? exspectem pelago vela negata meo?

100

Et tamen exspecto: redeas modo serus amanti.
ut tua sit solo tempore lapsa fides.

Quid precor infelix? Iam te tenet altera coniux
forsitan, et, nobis qui male favit, amor.

105 Utque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti. Hei mihi! si, quae sim Phyllis, et unde, rogas: quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto Threïcios portus hospitiumque dedi :

110

cuius opes auxere meae: cui dives egenti
munera multa dedi, multa datura fui:
quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,

« ZurückWeiter »