Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

700

Non ego Dulichias furiali more sagittas
nec raptas ausim tingere in amne faces:
nec nos purpureas pueri resecabimus alas:
nec sacer arte mea laxior arcus erit.

Consilium est, quodcunque cano. Parete monenti: utque facis, coeptis, Phoebe saluber, ades. 705 Phoebus adest: sonuere lyrae; sonuere pharetrae. Signa deum nosco per sua: Phoebus adest. Confer Amyclaeis medicatum vellus ahenis murice cum Tyrio: turpius illud erit. Vos quoque formosis vestras conferte puellas; incipiet dominae quemque pudere suae. Utraque formosae Paridi potuere videri:

710

sed sibi collatam vicit utramque Venus. Nec solam faciem; mores quoque confer et artes: tantum iudicio ne tuus obstet amor.

715 Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud
exiguum multis: in quibus ipse fui.
Scripta cave relegas blandae servata puellae ;
constantes animos scripta relecta movent.
Omnia pone feros, quamvis invitus, in ignes:
720 et dic, Ardoris sit rogus iste mei.

Thestias absenteni succendit stipite natum:
tu timide flammis perfida verba dabis?
Si potes, et ceras remove. Quid imagine muta
carperis? Hoc periit Laodameia modo.

725 Et loca saepe nocent. Fugito loca conscia vestri
concubitus. Caussas illa doloris habent.

730

Hic fuit; hic cubuit: thalamo dormivimus isto:
hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.

Admonitu revocatur amor; vulnusque novatum
scinditur. Infirmis caussa pusilla nocet.
Ut, paene extinctum cinerem si sulfure tangas,

vivet, et ex minimo maximus ignis erit: sic, nisi vitaris, quidquid revocabit amorem, flamma redardescet, quae modo nulla fuit. Argolicae cuperent fugisse Capharea puppes, teque, senex, luctus ignibus ulte tuos. Praeterita cautus Niseïde navita gaudet.

Tu loca, quae nimium grata fuere, cave. Haec tibi sint Syrtes; haec Acroceraunia vita: hic vomit epotas dira Charybdis aquas. Sunt, quae non possint aliquo cogente iuberi; saepe tamen casu facta iuvare solent. Perdat opes Phaedre; parces, Neptune, nepoti: nec faciet pavidos taurus avitus equos. Gnosida fecisses inopem; sapienter amasset. Divitiis alitur luxuriosus amor.

Cur nemo est, Hecaien, nulla est, quae ceperit Irum?
Nempe quod alter egens, altera pauper erat.
Non habet, unde suum paupertas pascat amorem.
Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis.
At tanti tibi sit, non indulgere theatris ;

dum bene de vacuo pectore cedat amor.
Enervant animos citharae, cantusque, lyraeque;
et vox, et numeris brachia mota suis.
Illic assidue ficti saltantur amantes:

quid caveas actor, quid iuvet, arte docet. Eloquar invitus: teneros ne tange poëtas. Submoveo dotes impius ipse meas. Callimachum fugito; non est inimicus Amori: et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces. Me certe Sappho meliorem fecit amicae : nec rigidos mores Teïa Musa dedit. Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit?

735

740

745

750

755

760

765 Quis potuit lecto durus discedere Gallo?

770

Et mea nescio quid carmina tale sonant.
Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo;
aemulus est nostri maxima caussa mali.
At tu rivalem noli tibi fingere quemquam :
inque suo solam crede iacere toro.
Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes,

esse quod alterius coeperat illa viri.

Quid, Menelaë, doles? Ibas sine coniuge Creten :
et poteras nupta lentus abesse tua.

775 Ut Paris hanc rapuit, tum demum uxore carere
non potes. Alterius crevit amore tuus.
Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles,
illam Plisthenio gaudia ferre viro.

780

Nec frustra flebat; fecit, mihi credite, Atrides,
quod si non faceret, turpiter esset iners.

Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo.
Invidiae fructus maximus ille fuit.

Nam, sibi quod nunquam tactam Briseïda iurat per sceptrum, sceptrum non putat esse deos. 785 Di faciant, possis dominae transire relictae limina, proposito sufficiantque pedes.

790

Et poteris; modo velle tene. Nunc fortiter ire,
nunc opus est celeri subdere calcar equo

Illo Lotophagos, illo Seirenas in antro

esse puta: remis adiice vela tuis.

Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas,

vellem desineres hostis habere loco:

aut certe, quamvis odio remanente, saluta. Oscula quum poteris iam dare, sanus eris. 795 Ecce cibos etiam, medicinae fungar ut omni

munere, quos fugias, quosve sequare, dabo.

Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,
an veniat Megaris, noxius omnis erit.
Nec minus erucas aptum est vitare salaces,

et quidquid Veneri corpora nostra parat. Utilius sumas acuentes lumina rutas,

et quidquid Veneri corpora nostra negat. Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris? Spe brevius monitus experiere meos. Vina parant animos Veneri, nisi plurima sumas, et stupeant multo corda sepulta mero. Nutritur vento, vento restinguitur ignis. Lenis alit flammas, grandior aura necat. Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas eripiat: si qua est inter utramque, nocet. Hoc opus exegi. Fessae date serta carinae. Contigimus portum, quo mihi cursus erat. Postmodo reddatis sacro pia vota poëtae, carmine sanati femina virque meo.

800

805

810

P. OVIDII NASONIS

MEDICAMINA

FACIE I.

FRAGMENTUM.

Discite, quae faciem commendet cura, puellae;
et quo sit vobis forma tuenda modo.
Cultus humum quondam Cerealia pendere iussit
munera: mordaces interiere rubi.

5 Cultus et in pomis succos emendat acerbos;
fissaque adoptivas accipit arbor opes..
Culta placent. Auro sublimia tecta linuntur:
nigra sub imposito marmore terra latet.
Vellera saepe eadem Tyrio medicantur aheno:
sectile deliciis India praebet ebur.

10

Forsitan antiquae, Tatio sub rege, Sabinao
maluerint, quam se, rura paterna coli:
quum matrona, premens altum rubicunda sedile,
assiduo durum pollice nebat opus :

15 ipsaque claudebat, quos filia paverat, agnos:
ipsa dabat virgas caesaque ligna focis.
At vestrae teneras matres peperere puellas.
Vultis inaurata corpora veste tegi.

20

Vultis odoratos positu variare capillos:

conspicuam gemmis vultis habere manum.

« ZurückWeiter »