Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

se volet, et titulo coniugis uxor obest:
atque aliquis Peliae de partibus acta venenis
imputat, et populum, qui sibi credat, habet.
Non haec Aesonides, sed Phasias Aeetine
aurea Phryxeae terga revellit ovis.

Non probat Alcimede mater tua; consule matrem :
non pater, a gelido cui venit axe nurus.
Illa sibia Tanai, Scythiaeque paludibus udae
quaerat, et a patria Phasidos usque, virum.
Mobilis Aesonide, vernaque incertior aura,
cur tua polliciti pondere verba carent?

Vir meus hinc ieras, vir non meus inde redisti.
Sim reducis coniux, sicut euntis eram.
Si te nobilitas generosaque nomina tangunt,
en ego Minoo nata Thoante feror.
Bacchus avus, Bacchi coniux redimita corona
praeradiat stellis signa minora suis.
Dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti.
Me quoque res tales inter habere potes.
Nunc etiam peperi; gratare ambobus Iason.
Dulce mihi gravidae fecerat auctor onus.
Felix in numero quoque sum, prolemque gemellam
pignora Lucina bina favente dedi.

Si quaeris, cui sint similes; cognosceris illis.
Fallere non norunt: caetera patris habent.
Legatos quos paene dedi pro matre ferendos :
sed tenuit coeptas saeva noverca vias.
Medeam timui: plus est Medea noverca.
Medeae faciunt ad scelus omne manus.

[blocks in formation]

Spargere quae fratris potuit lacerata per agros corpora, pignoribus parceret illa meis?

130

Hanc tamen, o demens Colchisque ablate venenis, diceris Hypsipyles praeposuisse toro.

Turpiter illa virum cognovit adultera virgo: me tibi, teque mihi taeda pudica dedit. 135 Prodidit illa patrem: rapui de caede Thoanta. Deseruit Colchos: me mea Lemnos habet. Quid refert, scelerata piam si vincit, et ipso crimine dotata est, emeruitque virum? Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason. Quamlibet iratis ipse dat arma dolor.

140

Dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquis intrasses portus tuque comesque meos, obviaque exissem foetu comitata gemello: hiscere nempe tibi terra roganda foret. 145 Quo vultu natos, quo me, scelerate, videres? Perfidiae pretio qua nece dignus eras? Ipse quidem per me tutus sospesque fuisses, non quia tu dignus, sed quia mitis ego. Pellicis ipsa meos implessem sanguine vultus, quosque veneficiis abstulit illa suis. Medeae Medea forem. Quodsi quis ab alto iustus adest votis Iupiter ipse meis:

150

quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri moereat, et leges sentiat ipsa suas:

155 utque ego destituor coniux materque duorum, a totidem natis orba sit, aque viro:

160

nec male parta diu teneat, peiusque relinquat:
exulet; et toto quaerat in orbe fugam.

Quam fratri germana fuit, miseroque parenti
filia; tam natis, tam sit acerba viro.

Quum mare, quum terras consumserit, aëra tentet:
erret inops, exspes, caede cruenta sua.
Haec ego coniugio fraudata Thoantias oro.
Vivite devoto nuptaque virque toro.

EPISTOLA VII.

DIDO A ENE A E.

Sic, ubi fata vocant, udis abiectus in herbis,
ad vada Maeandri concinit albus olor.

Nec, quia te nostra sperem prece posse moveri,
alloquor. Adverso movimus ista deo.
Sed merita et famam, corpusque animumque pu-
dicum

quum male perdiderim, perdere verba leve est.
Certus es ire tamen, miseramque relinquere Dido:
atque idem venti vela fidemque ferent.
Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves :
quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi.
Nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt
moenia, nec sceptro tradita summa tuo.
Facta fugis; facienda petis: quaerenda per orbem
altera, quaesita est altera terra tibi.

5

10

Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? 15 quis sua non notis arva tenenda dabit?

Alter habendus amor tibi restat, et altera Dido:
quamque iterum fallas, altera danda fides.
Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem,
et videas populos altus ab arce tuos?

Omnia ut eveniant, nec di tua vota morentur;
unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?
Uror, ut inducto ceratae sulfure taedae,
ut pia fumosis addita tura focis.

Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret;
Aenean animo noxque diesque refert.

Ille quidem male gratus, et ad mea munera surdus :

20

25

30

et quo, si non sim stulta, carere velim. Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi: sed queror infidum, questaque peius amo. Parce Venus nurui, durumque amplectere fratrem, frater Amor: castris militet ille tuis;

aut, ego quem coepi (neque enim dedignor,) amare,
materiam curae praebeat ille meae.

35 Fallor, et ista mihi falso iactatur imago.
Matris ab ingenio dissidet ille suae.
Te lapis, et montes, innataque rupibus altis
robora, te saevae progenuere ferae:

40

aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis;
quo tamen adversis fluctibus ire paras.

Quo fugis? Obstat hiems: hiemis mihi gratia prosit.
Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas.
Quod tibi maluerim, sine me debere procellis.
Iustior est animo ventus et unda tuo.

45 Non ego sum tanti, quamvis merearis, inique,
ut pereas, dum me per freta longa fugis.
Exerces pretiosa odia, et constantia magno,
si, dum me careas, est tibi vile mori.
Iam venti ponent, strataque aequaliter unda,
caeruleis Triton per mare curret equis.
Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses:
et, nisi duritia robora vincis, eris.

50

Quid, si nescieris, insana quid aequora possint?
Expertae toties quam male credis aquae?

55 Ut pelago suadente etiam retinacula solvas,
multa tamen latus tristia pontus habet.
Nec violasse fidem tentantibus aequora prodest.
Perfidiae poenas exigit ille locus:

60

praecipue quum laesus Amor; quia mater Amoris nuda Cytheriacis edita fertur aquis.

Perdita ne perdam timeo, noceamve nocenti;
neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.
Vive, precor: sic te melius, quam funere, perdam.
Tu potius leti caussa ferare mei.

70

Finge, age, te rapido (nullum sit in omine pondus !) 65 turbine deprendi: quid tibi mentis erit? Protinus occurrent falsae periuria linguae, et Phrygia Dido fraude coacta mori. Coniugis ante oculos deceptae stabit imago tristis, et effusis sanguinolenta comis. Quidquid id est, totum merui, concedite, dices: quaeque cadent, in te fulmina missa putes. Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque : grande morae pretium tuta futura via est. Nec mihi parcatur; puero parcatur Iulo. Te satis est titulum mortis habere meae. Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates? Ignibus ereptos obruet undá deos.

Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide,

iactas,

presserunt humeros sacra paterque tuos.

Omnia mentiris; nec enim tua fallere lingua incipit a nobis, primave plector ego.

75

80

Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli: occidit, a duro sola relicta viro.

85

Haec mihi narraras: nec me movere: merentem ure: minor culpa poena futura mea est.

Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina da

mnent.

Per mare, per terras septima iactat hiems.

Fluctibus eiectum tuta statione recepi, vixque bene audito nomine, regna dedi. His tamen officiis utinam contenta fuissem,

OVID. T. I.

C

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »