Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nomine femineo vix satis apta regi:

qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,
et sacer admissas exigit Hebrus aquas :
cui mea virginitas avibus libata sinistris,
castaque fallaci zona recincta manu.
Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis,
et cecinit moestum devia carmen avis.
Adfuit Alecto, brevibus torquata colubris:
suntque sepulcrali lumina mota face.
Moesta tamen scopulos fruticosaque littora calco:
quaque patent oculis aequora lata meis.
Sive die laxatur humus, seu frigida lucent
sidera, prospicio, quis freta ventus agat:
et quaecumque procul venientia lintea vidi,
protinus illa meos auguror esse deos.
In freta procurro, vix me retinentibus undis,
mobile qua primas porrigit aequor aquas.
Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto;
linquor, et ancillis excipienda cado.

Est sinus, adductos modice falcatus in arcus :
ultima praerupta cornua mole rigent.
Hinc mihi suppositas immittere corpus in undas
mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
Ad tua me fluctus proiectam littora portent,
Occurramque oculis intumulata tuis.
Duritia ferrum ut superes, adamantaque, teque:
Non tibi sic, dices, Phylli, sequendus eram.
Saepe venenorum sitis est mihi: saepe cruenta
traiectam gladio morte perire iuvat.
Colla quoque, infidis quae se nectenda lacertis
praebuerant, laqueis implicuisse libet.
Stat nece matura tenerum pensare pudorem ;
in necis electum parva futura mora est.

115

120

125

130

135

140

145 Inscribere meo caussa invidiosa sepulchro :
aut hoc, aut simili carmine notus eris:
Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem:
ille neci caussam praebuit, ipsa manum.

5

10

[blocks in formation]

Quam legis, a rapta Briseïde litera venit,
vix bene barbarica Graeca notata manu.
Quascunque adspicies, lacrimae fecere lituras;
sed tamen et lacrimae pondera vocis habent.
Si mihi pauca queri de te dominoque viroque
fas est, de domino pauca viroque querar.
Non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,
culpa tua est: quamvis hoc quoque culpa tua est.
Nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt,
Eurybati data sum Talthybioque comes.
Alter in alterius iactantes lumina vultum,

quaerebant taciti, noster ubi esset amor. Differri potui: poenae mora grata fuisset. Hei mihi! discedens oscula nulla dedi. 15 At lacrimas sine fine dedi, rupique capillos. Infelix iterum sum mihi visa capi. Saepe ego decepto volui custode reverti : sed, me qui timidam prenderet, hostis erat. Si progressa forem, caperer ne nocte timebam, quamlibet ad Priami munus itura nurum. Sed data sim, quia danda fui; tot noctibus absum, nec repetor. Cessas, iraque lenta tua est.

20

Ipse Menoetiades, tunc, quum tradebar, in aurem,
Quid fles? hic parvo tempore, dixit, eris.

Nec repetisse parum est: pugnas, ne reddar, Achille. 25
I nunc, et cupidi nomen amantis habe.
Venerunt ad te Telamone et Amyntore nati,

ille gradu propior sanguinis, ille comes: Laërtaque satus; per quos comitata redirem. Auxerunt blandae grandia dona preces : viginti fulvos operoso ex aere lebetas,

et tripodas septem, pondere et arte pares. Addita sunt illis auri bis quinque talenta : bis sex, assueti vincere semper, equi: quodque supervacuum, forma praestante puellae Lesbides, eversa corpora capta domo:

cumque tot his, (sed non opus est tibi coniuge,)

coniux

ex Agamemnoniis una puella tribus. Si tibi ab Atrida pretio redimenda fuissem, quae dare debueras, accipere illa negas? Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille? Quo levis a nobis tam cito fugit amor? An miseros tristis Fortuna tenaciter urget? nec venit inceptis mollior aura meis? Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi : et fueram patriae pars ego magna meae. Vidi consortes pariter generisque necisque

tres cecidisse: tribus, quae mihi, mater erat. Vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta,

pectora iactantem sanguinolenta, virum. Tot tamen amissis te compensavimus unum: tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras. Tu mihi, iuratus per numina matris aquosae, utile dicebas ipse fuisse capi:

30

35

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

55 scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellar; et mecum fugias, quae tibi dantur, opes. Quin etiam fama est, quum crastina fulserit Eos, te dare nubiferis linea vela Notis.

60

Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,
sanguinis atque animi pectus inane fuit.

Ibis: et o miseram cui me, violente, relinques?
Quis mihi desertae mite levamen erit?
Devorer ante, precor, subito telluris hiatu,
aut rutilo missi fulminis igne cremer :

65 quam sine me Phthiis canescant aequora remis,
et videam puppes ire relicta tuas.

70

Si tibi iam reditusque placent, patriique Penates;
non ego sum classi sarcina magna tuae.
Victorem captiva sequar, non nupta maritum.
Est mihi, quae lanas molliat, apta manus.
Inter Achaïadas longe pulcherrima matres

in thalamos coniux ibit, eatque, tuos: digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote; cuique senex Nereus prosocer esse velit: 75 nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus: et minuent plenas stamina nostra colos. Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor, quae mihi nescio quo non erit aequa modo: neve meos coram scindi patiare capillos:

80

et leviter dicas: Haec quoque nostra fuit. Vel patiare licet; dum ne contemta relinquar. Hic mihi vae miserae concutit ossa metus. Quid tamen exspectas? Agamemnona poenitet irae, et iacet ante tuos Graecia moesta pedes.

85 Vince animos iramque tuam, qui caetera vincis. Quid lacerat Danaas impiger Hector opes?

Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta:

et preme turbatos Marte favente viros. Propter me mota est, propter me desinat ira: simque ego tristitiae caussa modusque tuae. Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris. coniugis Oenides versus in arma prece est. Res audita mihi, nota est tibi: fratribus orba devovit nati spemque caputque parens. Bellum erat: ille ferox positis secessit ab armis, et patriae rigida mente negavit opem. Sola virum coniux flexit. Felicior illa!

at mea pro nullo pondere verba cadunt. Nec tamen indignor: nec me pro coniuge gessi, saepius in domini serva vocata torum. Me quaedam, memini, dominam captiva vocabat. Servitio, dixi, nominis addis onus.

Per tamen ossa viri, subito male tecta sepulcro, semper iudiciis ossa verenda meis,

90

95

100

perque trium fortes animas, mea numina, fratrum, 105 qui bene pro patria, cum patriaque, iacent, perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una, perque tuos enses, cognita tela meis,

nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum

iuro: fallentem deseruisse velis.

Si tibi nunc dicam: Fortissime, tu quoque iura, nulla tibi sine me gaudia facta: neges.

At Danai moerere putant. Tibi plectra moventur : te tenet in tepido mollis amica sinu.

Et si quis quaerat, quare pugnare recuses:

pugna nocet; citharae noxque Venusque iuvant. Tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam, Threiciam digitis increpuisse lyram,

quam manibus clypeos, et acutae cuspidis hastam, et galeam pressa sustinuisse coma.

110

115

120

« ZurückWeiter »