Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

420

nec mora: dum saevit, dum corpora versat in orbem, stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest, hostemque irritat ad iram, splendidaque adversos venabula condit in armos. gaudia testantur socii clamore secundo, victricemque petunt dextrae conjungere dextram. immanemque ferum multa tellure jacentem mirantes spectant; neque adhuc contingere tutum esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. ipse pede imposito caput exitiabile pressit, atque ita Sume mei spolium, Nonacria, juris' dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.' protinus exuvias, rigidis horrentia saetis terga dat, et magnis insignia dentibus ora.

6

425

Illi laetitiae est cum munere muneris auctor;

430

invidere alii, totoque erat agmine murmur. e quibus ingenti tendentes bracchia voce

Pone age, nec titulos intercipe, femina, nostros' Thestiadae clamant, nec te fiducia formae

[ocr errors]

decipiat, ne sit longe tibi captus amore

435

auctor': et huic adimunt munus, jus muneris illi.
non tulit, et tumida frendens Mavortius ira,
'Discite, raptores alieni' dixit honoris,

facta minis quantum distent;' hausitque nefando
pectora Plexippi, nil tale timentia, ferro.
Toxea, quid faciat dubium, pariterque volentem
ulcisci fratrem fraternaque fata timentem,
haud patitur dubitare diu, calidumque priori
caede recalfecit consorti sanguine telum.

440

445

Dona deum templis, nato victore, ferebat, cum videt exstinctos fratres Althaea referri. quae plangore dato maestis clamoribus urbem implet, et auratis mutavit vestibus atras. at simul est auctor necis editus, excidit omnis

VIII. 483.]

The Fatal Brand. :

85

luctus, et a lacrimis in poenae versus amorem est. 450
Stipes erat, quem, cum partus enixa jaceret
Thestias, in flammam triplices posuere sorores;
staminaque impresso fatalia pollice nentes
Tempora' dixerunt eadem lignoque tibique,
O modo nate, damus.' Quo postquam carmine dicto
excessere deae, flagrantem mater ab igne
eripuit torrem, sparsitque liquentibus undis.
ille diu fuerat penetralibus abditus imis,
servatusque tuos, juvenis, servaverat annos.
protulit hunc genitrix, taedasque et fragmina poni 460
imperat, et positis inimicos admovet ignes.
Tum conata quater flammis imponere ramum,
coepta quater tenuit. Pugnant materque sororque,
et diversa trahunt unum duo nomina pectus.
saepe metu sceleris pallebant ora futuri;

saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem.
et modo nescio quid similis crudele minanti
vultus erat, modo quem misereri credere posses;
cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
inveniebantur lacrimae tamen. Utque carina,
quam ventus, ventoque rapit contrarius aestus,
vim geminam sentit, paretque incerta duobus
Thestias haud aliter dubiis affectibus errat,
inque vices ponit, positamque resuscitat iram.
Incipit esse tamen melior germana parente,
et consanguineas ut sanguine leniat umbras,
impietate pia est: nam postquam pestifer ignis
convaluit, Rogus iste cremet mea viscera' dixit;
utque manu dira lignum fatale tenebat,

[ocr errors]

ante sepulcrales infelix adstitit aras,
'Poenarum' que deae triplices, furialibus,' inquit
Eumenides, sacris vultus advertite vestros.
ulciscor, facioque nefas: mors morte pianda est.

465

470

475

480

in scelus addendum scelus est, in funera funus ;
per coacervatos pereat domus impia luctus.
an felix Oeneus nato victore fruetur,
Thestius orbus erit? Melius lugebitis ambo.
vos modo, fraterni manes, animaeque recentes,
officium sentite meum, magnoque paratas
accipite inferias, uteri mala pignora nostri.

• Ei mihi! quo rapior? fratres ignoscite matri! deficiunt ad coepta manus. Meruisse fatemur illum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor. ergo impune feret, vivusque et victor et ipso successu tumidus regnum Calydonis habebit? vos cinis exiguus gelidaeque jacebitis umbrae? haud equidem patiar. Pereat sceleratus, et ille spemque patris regnique trahat patriaeque ruinam. mens ubi materna est? ubi sunt pia jura parentum? et quos sustinui bis mensum quinque labores? O utinam primis arsisses ignibus infans, idque ego passa forem! Vixisti munere nostro : nunc merito moriere tuo. Cape praemia facti, bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, redde animam, vel me fraternis adde sepulcris.

485

490

495

500

505

'Et cupio, et nequeo: quid agam? modo vulnera fratrum

ante oculos mihi sunt, et tantae caedis imago:
nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres:
dummodo quae dedero vobis solacia, vosque
ipsa sequar.' Dixit, dextraque aversa trementi
funereum torrem medios conjecit in ignes.
aut dedit, aut visus gemitus est ille dedisse
stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.

510

Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa

515

uritur, et caecis torreri viscera sentit

VIII. 545.]

Death of Meleager.

ignibus, ac magnos superat virtute dolores.

quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret, et Ancaei felicia vulnera dicit;

87

grandaevumque patrem fratresque piasque sorores 520 cum gemitu, sociamque tori vocat ore supremo ; forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque, languescuntque iterum: simul est exstinctus uterque, inque leves abiit paulatim spiritus auras paulatim cana prunam velante favilla.

Alta jacet Calydon: lugent juvenesque senesque, vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos planguntur matres Calydonides Eueninae. pulvere canitiem genitor vultusque seniles foedat humi fusus, spatiosumque increpat aevum. nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit poenas, acto per viscera ferro.

525

530

535

non mihi si centum deus ora sonantia linguis, ingeniumque capax, totumque Helicona dedisset, tristia persequerer miserarum dicta sororum. inmemores decoris liventia pectora tundunt; dumque manet corpus, corpus refoventque foventque ; oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto; post cinerem cineres haustos ad pectora pressant ; adfusaeque jacent tumulo, signataque saxo nomina complexae lacrimas in nomina fundunt. quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus, praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae, natis in corpore pennis allevat, et longas per bracchia porrigit alas, corneaque ora facit, versasque per aëra mittit.

540

545

XII. PHILEMON AND BAUCIS.

[BOOK VIII.-620-724.]

[HERCULES, returning from the Calydonian Hunt, is entertained with his friends by the river-god Achelous, who recounts the fate of certain nymphs, turned into rocks and islands. These prodigies are mocked by Pirithous, son of Ixion, who is among them. silence his cavil, Lelex relates the following tale (589–619).]

Το

Jupiter and Mercury, journeying once in Phrygia, were refused hospitality by all the inhabitants of a certain place, except two pious rustics, Philemon and his wife Baucis, who provide such entertainment as they are able (620-688). While the inhospitable town was drowned in a marsh, the poor hut of Philemon became a temple, of which he and his wife were made attendants; until in a good old age they were both transformed to trees, he to an oak and she to a linden (689-724).

TILIAE contermina quercus

I

collibus est Phrygiis, modico circumdata muro. haud procul huic stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mërgis fulicisque palustribus undae. 625 Juppiter huc specie mortali, cumque parente venit Atlantiades, positis caducifer alis.

mille domos adiere, locum requiemque petentes: mille domos clausere serae. Tamen una recepit,

I

parva quidem, stipulis et canna tecta palustri :
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemōn
illa sunt annis juncti juvenilibus, illa
consenuere casa; paupertatemque fatendo
effecere levem, nec iniqua mente ferendo.
nec refert, dominos illic, famulosne requiras :
tota domus duo sunt, idem parentque jubentque.
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates,
summissoque humiles intrarunt vertice postes,
membra senex posito jussit relevare sedili,

71-197

630

635

« ZurückWeiter »