II. 377-] The Heliades: Cycnus. ནཱ ༦༥ 29 345 illae more suo, nam morem fecerat usus, plangorem dederant: e quîs Phaëthusa, sororum maxima, cum vellet terra procumbere, questa est deriguisse pedes; ad quam conata venire. candida Lampetie, subita radice retenta est; tertia, cum crinem manibus laniare pararet, avellit frondes; haec stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos. dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex, perque gradus uterum, pectusque, humerosque, ma nusque ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. Quid faciat mater? nisi, quo trahat impetus illam huc eat, atque illuc? et, dum licet, oscula jungat? non satis est; truncis avellere corpora temptat, et teneros manibus ramos abrumpit: at inde 350 355 sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae. 360 Parce, precor, mater,' quaecumque est saucia clamat, 'parce, precor! nostrum laceratur in arbore corpus. jamque vale'-cortex in verba novissima venit. inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt de ramis electra novis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. Adfuit huic monstro proles Stheneleïa Cycnus, qui tibi materno quamvis a sanguine junctus, 365 mente tamen, Phaethon, propior fuit; ille relicto nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes - 37c imperio, ripas virides amnemque querellis Eridanum implerat, silvamque sororibus auctam : cum vox est tenuata viro, canaeque capillos dissimulant plumae, collumque a pectore longe porrigitur, digitosque ligat junctura rubentes, penna latus vestit, tenet os sine acumine rostrum. fit nova Cycnus avis; nec se caeloque Jovique 375 credit, ut injuste missi memor ignis ab illo : stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus, quae colat, elegit contraria flumina flammis. 380 Squalidus interea genitor Phaethontis, et expers ipse sui decoris, qualis cum deficit orbem esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, datque animum in luctus, et luctibus adicit iram, officiumque negat mundo. Satis' inquit ab aevi 385 sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum. quilibet alter agat portantes lumina currus: si nemo est, omnesque dei non posse fatentur, ipse agat; ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat. 126 41 tum sciet, ignipedum vires expertus equorum, non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' Talia dicentem circumstant omnia Solem numina, neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant; missos quoque Juppiter ignes excusat, precibusque minas regaliter addit. colligit amentes et adhuc terrore paventes 395 Phoebus equos, stimuloque domans et verbere caedit: saevit enim, natumque objectat et imputat illis. 400 [CALLISTO, beloved by Jupiter, is transformed by Juno's jealousy into a bear, and set as a constellation in the heavens (401-530). Coronis is transformed into a raven; Nyctimene into a night-owl, and the prophetic Ocyroë into a mare (531-675). Apollo serving Admetus as herdsman, his cattle are stolen by Mercury, who changes Battus to a stone, finding him ready to betray his secret (676-707). Aglauros, daughter of Cecrops, is harassed by envy of her sister Herse, beloved by Mercury, and is changed into a stone (708-832).] Europa, daughter of Agenor, king of Phoenicia, being beloved by Jupiter, he sends Mercury to drive Agenor's cattle to the shore, meanwhile transforming himself to a snow-white bull; whom Europa mounts, and so is borne away upon the sea, to the island of Crete. HAS AS ubi verborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras linquit, et ingreditur jactatis aethera pennis. sevocat hunc genitor; nec causam fassus amoris, 'Fide minister' ait 'jussorum, nate, meorum, pelle moram, solitoque celer delabere cursu : quaque tuam matrem tellus a parte sinistra suspicit, indigenae Sidonida nomine dicunt, hanc pete; quodque procul montano gramine pasci armentum regale vides, ad litora verte.' Dixit; et expulsi jamdudum monte juvenci litora jussa petunt, ubi magni filia regis ludere virginibus Tyriis comitata solebat. non bene conveniunt, nec in una sede morantur majestas et amor. Sceptri gravitate relicta, ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, 835 840 845 induitur faciem tauri; mixtusque juvencis mugit, et in teneris formosus obambulat herbis. quippe color nivis est, quam nec vestigia duri calcavere pedis, nec solvit aquaticus auster; colla toris extant; armis palearia pendent; 850 cornua parva quidem, sed quae contendere possis 855 facta manu, puraque magis perlucida gemma. nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: pacem vultus habet. Miratur Agenore nata, quod tam formosus, quod proelia nulla minetur. sed quamvis mitem, metuit contingere primo: mox adit, et flores ad candida porrigit ora. Nunc latus in fulvis niveum deponit arenis : paulatimque metu dempto, modo pectora praebet virginea palpanda manu, modo cornua sertis impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo, nescia quem premeret, tergo considere tauri: cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primis vestigia ponit in undis, inde abit ulterius, mediique per aequora ponti 860 865 870 fert praedam. Pavet haec, litusque ablata relictum respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso imposita est: tremulae sinuantur flamine vestes. 875 III. 20.] The Search of Cadmus. 33 IV. THE SEARCH OF CADMUS. [Book III.-1-137.] CADMUS, brother of Europa, being sent by his father in search of her, by guidance of an oracle follows a heifer; and when she lies down to rest, prepares for sacrifice (1-25). But meanwhile his companions, sent to a fountain of Mars for water, are devoured by a dragon (26-49). Seeking them, Cadmus encounters and slays the dragon (50-94). At the command of Pallas, he sows his teeth, which spring up armed men. These are all, excepting five, slain in mutual strife; and, by help of the survivors, Cadmus founds the city Thebes, in Boeotia, which being interpreted is the land of kine (95-130). JAMQUE deus, posita fallācis imagine tauri, se confessus erat, Dictaeaque rura tenebat: cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam imperat, et poenam, si non invenerit, addit exsilium: facto pius et sceleratus eodem. Orbe pererrato — quis enim deprendere possit furta Jovis?-profugus patriamque iramque parentis vitat Agenorides, Phoebique oracula supplex consulit, et quae sit tellus habitanda requirit. 'Bos tibi' Phoebus ait solis occurret in arvis, nullum passa jugum, curvique immunis aratri. hac duce, carpe vias; et qua requieverit herba, moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.' Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, incustoditam lente videt ire juvencam nullum servitii signum cervice gerentem. subsequitur, pressoque legit vestigia gressu, auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. jam vada Cephisi, Panopesque evaserat arva: bos stetit, et tollens speciosam cornibus altis 5 10 15 20 |