Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaëthon, penitus penitusque jacentes, palluit, et subito genua intremuere timore,

suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. et jam mallet equos numquam tetigisse paternos ;

180

jam cognosse genus piget, et valuisse rogando: gamrequest. jam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta praecipiti pinus borea, cui victa remisit

frena suus rector, quam dis votisque reliquit.

>

151

18.5

Quid faciat? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est: animo metitur utrumque. et modo quos illi fatum contingere non est, prospicit occasus, interdum respicit ortus. quidque agat, ignarus stupet, et nec frena remittit, nec retinere valet, nec nomina novit equorum. sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus Scorpios, et cauda flexisque utrimque lacertis

168.

porrigit in spatium signorum membra duorum.
hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
mentis inops gelida formidine lora remisit.
quae postquam summo tetigere jacentia tergo,
exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras
ignotae regionis eunt, quaque impetus egit,
hac sine lege ruunt; altoque sub aethere fixis
incursant stellis, rapiuntque per avia currum.
et modo summa petunt, modo per declive viasque
praecipites spatio terrae propiore feruntur.

189

inferiusque suis fraternos currere Luna

admiratur equos, ambustaque nubila fumant.

Corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus,

185

190

200

205

210

[ocr errors]

II. 244-]

Conflagration of the Earth.

fissaque agit rimas, et sucis aret ademptis.

pabula canescunt; cum frondibus uritur arbor,
materiamque suo praebet seges arida damno.

25

parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, cumque suis totas populis incendia gentes

188

215

220

in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent :
ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus et Oete,
et tum sicca, prius celeberrima fontibus, Ida,
virgineusque Helicon, et nondum Oeagrius Haemos.
ardet in immensum geminatis ignibus Aetne,
Parnasusque biceps, et Eryx et Cynthus et Othrys,
et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque
Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithäeron.
nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet,
Ossaque cum Pindo, majorque ambobus Olympus, 225
aëriaeque Alpes, et nubifer Appenninus.

[ocr errors]

230

Tum vero Phaëthōn cunctis e partibus orbem aspicit accensum, nec tantos sustinet aestus, ferventesque auras velut e fornace profunda ore trahit, currusque suos candescere sentit. et neque jam cineres ejectatamque favillam ferre potest, calidoque involvitur undique fumo. quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit, et arbitrio volucrum raptatur equorum. Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato 235 Aethiopum populos nigrum traxisse colorem ; tum facta est Libye raptis humoribus aestu arida; tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen, "Argos Amymōnen, Ephyre Pirenidas undās; nec sortita loco distantes flumina ripas

- 7, ห.

tuta manent: mediis Tanaïs fumavit in undis,
Peneosque senex, Teuthranteusque Caïcus,
et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho,

[ocr errors]

68.211

240

[ocr errors]
[ocr errors]

arsurusque iterum Xanthus, flavusque Lycormas, 245 quique recurvatis ludit Maeandros in undis, Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.

[ocr errors]

Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes, Thermodonque citus, Gangesque, et Phasis, et Hister. aestuat Alpheos; ripae Spercheïdes ardent; 250 quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus, aurum ; et quae Maeonias celebrarant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro. Nilus in extremum fugit perterritus orbem, occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem 255 pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat, Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque,

cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.

246

265

[ocr errors]

Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen, et infernum terret cum conjuge regem ; et mare contrahitur, siccaeque est campus arenae quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. ima petunt pisces, nec se super aequora curvi tollere consuetas audent delphines in auras. corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat; ter non tulit aëris ignes. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi, contractos undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus : opposuitque manum fronti, magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit, et infra

270

275

II. 310.]

Appeal of the Earth to Jupiter.

27

quam solet esse, fuit, sacraque ita voce locuta est: 'Si placet hoc, meruique, quid O tua fulmina

cessant,

summe deum? liceat periturae viribus ignis igne perire tuo, clademque auctore levare. vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo'. presserat ora vapor- tostos en aspice crines, inque oculis tantum, tantum super ora favillae. hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero, totoque exerceor anno, quod pecori frondes alimentaque mitia fruges humano generi, vobis quoque tura ministro? Ised tamen exitium fac me meruisse, quid undae; quid meruit frater? cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? quod si nec fratris, nec te mea gratia tangit, at caeli miserere tui! circumspice utrumque : fumat uterque polus; quos si vitiaverit ignis, atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat, vixque suis humeris candentem sustinet axem. si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

280

285

290

295

300

in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, siquid adhuc superest, et rerum consule summae.' Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem ulterius potuit, nec dicere plura; suumque rettulit os in se propioraque Manibus antra. > At pater omnipotens, superos testatus et ipsum qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet latis nubes inducere terris, unde movet tonitrus, vibrataque fulmina jactat. sed neque, quas posset terris inducere, nubes tunc habuit, nec quos caelo dimitteret, imbres.

305

310

[ocr errors][merged small]

311

misit in aurigam, pariterque animaque rotisque
expulit, et saevis compescuit ignibus ignes.
consternantur equi, et saltu in contraria facto
colla jugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt,
illic frena jacent, illic temone revulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaëthon, rutilos flamma populante capillos,

4.379-2 volvitur in praeceps, longoque per aèra tractu fertur, ut interdum de caelo stella sereno

315

320

etsi non cecidit, potuit cecidisse videri,
quem procul a patria diverso maximus orbe
excipit Eridanus, fumantiaque abluit ora,
Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma
corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum :

211

HIC SITVS EST PHAETHON CVRRVS AVRIGA PATERNI
QVEM SI NON TENVIT MAGNIS TAMEN EXCIDIT AVSIS.

Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro,
condiderat vultus; et si modo credimus, unum
isse diem sine sole ferunt; incendia lumen
praebebant, aliquisque malo fuit usus in illo.

[ocr errors]

At Clymene, postquam dixit quaecumque fuerunt. in tantis dicenda malis, lugubris et amens

३१५

et laniata sinus totum percensuit orbem:
exanimesque artus primo, mox ossa requirens,
repperit ossa tamen peregrina condita ripa,
incubuitque loco; nomenque in marmore lectum
perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

Nec minus Heliades fletus et-inania morti
munera - dant lacrimas, et caesae pectora palmis
non auditurum miseras Phaëthonta querellas
nocte dieque vocant, adsternunturque sepulcro.
luna quater junctis implerat cornibus orbem:

325

330

335

340

[ocr errors]
« ZurückWeiter »