Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Utque resurrexit, foedatis pulvere turpi
Crinibus, et gelida membra levavit humo,
Se modo, desertos modo complorasse Penates,
Nomen et erepti saepe vocasse viri;

Nec gemuisse minus, quam si nataeve meumve
Vidisset structos corpus habere rogos,

Et voluisse mori, moriendo ponere sensus
Respectuque tamen non voluisse mei.

Vivat! et absentem quoniam sic fata tulerunt -
Vivat ut auxilio sublevet usque suo.

2. The Exile's Sick Chamber (iii. 3).

HAE

95

100

AEC mea, si casu miraris, epistola quare
Alterius digitis scripta sit, aeger eram.
Aeger in extremis ignoti partibus orbis,
Incertusque meae paene salutis eram.
Quid mihi nunc animi dira regione jacenti
Inter Sauromatas esse Getasque putes?
Nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
Terraque nescio quo non placet ipsa modo.
Non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro;
Nullus, Apollinea qui levet arte malum;
Non qui soletur, non qui labentia tarde
Tempora narrando fallat, amicus adest.
Lassus in extremis jaceo populisque locisque,
Et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, conjunx, 15
Et plus in nostro pectore parte tenes.

Te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
Nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.

Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
Ut foret amenti nomen in ore tuum.

5

ΙΟ

20

III. 3, 54-]

The Exile's Sick Chamber.

175

Si jam deficiam, subpressaque lingua palato
Vix instillato restituenda mero,

Nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
Spesque tui nobis causa vigoris erit.

Ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic

Jucundum nostri nescia tempus agis?
Non agis, adfirmo: liquet hoc, carissima, nobis,

Tempus agi sine me non nisi triste tibi.

Si tamen implevit mea sors, quos debuit, annos,
Et mihi vivendi tam cito finis adest:
Quantum erat, O magni, morituro parcere, Divi,
Ut saltem patria contumularer humo?
Vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
Vel praecepisset mors properata fugam.
Integer hanc potui nuper bene reddere lucem :
Exsul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
Tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
Et fient ipso tristia fata loco?

Nec mea consueto languescent corpora lecto?
Depositum nec me qui fleat, ullus erit?
Nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
Accedent animae tempora parva meae?

Nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
Labentes oculos condet amica manus?

25

30

35

40

Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri 45 Indeploratum barbara terra teget?

Ecquid, ut audieris, tota turbabere mente,

Et feries pavida pectora fida manu?

Ecquid, in has frustra tendens tua bracchia partes,
Clamabis miseri nomen inane viri?

Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos :
Non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
Cum patriam amisi, tunc me periisse putato ;
Et prior et gravior mors fuit illa mihi.

50

Nunc, si forte potes (sed non potes, optima conjunx),

Finitis gaude tot mihi morte malis.

Quod potes, extenua forti mala corde ferendo,

Ad quae jampridem non rude pectus habes.
Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
Effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
Nam si morte carens vacua volat altus in aura
Spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
Inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
Perque feros manes hospita semper erit.
Ossa tamen facito parva referantur in urna :
Sic ego non etiam mortuus exsul ero.

60

65

Non vetat hoc quisquam fratrem Thebana peremptum
Subposuit tumulo rege vetante soror.

Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
Inque suburbano condita pone solo.

Quosque legat versus oculo properante viator,
Grandibus in tituli marmore caede notis :

HIC EGO QUI JACEO TENERORUM LUSOR AMORUM

INGENIO PERII NASO POETA MEO:

70

AT TIBI QUI TRANSIS NE SIT GRAVE QUISQUIS AMASTI DICERE NASONIS MOLLITER OSSA CUBENT.

Hoc satis in titulo est; etenim majora libelli

Et diuturna magis sunt monimenta mihi,
Quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
Nomen et auctori tempora longa suo.
Tu tamen exstincto feralia munera semper
Deque tuis lacrimis humida serta dato:
Quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
Sentiet officium maesta favilla pium.

Scribere plura libet, sed vox mihi fessa loquendo
Dictandi vires siccaque lingua negat.

Accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
Quod, tibi qui mittit, non habet ipse, VALE!

80

85

III. 10, 32.]

Winter Scenes in Thrace.

177

3. Winter Scenes in Thrace (iii. 10).

SIQUIS adhuc istic meminit Nasonis adempti,
Et superest sine me nomen in Urbe meum,
Suppositum stellis numquam tangentibus aequor
Me sciat in media vivere barbarie.

Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque, 5
Quam non ingenio nomina digna meo!
Dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro:
Ille suis liquidus bella repellit aquis.
At cum tristis hiemps squalentia protulit ora,
Terraque marmoreo candida facta gelu est,
Dum vetat et Boreas et nix habitare sub Arcto,
Tum liquet, has gentes axe tremente premi.
Nix jacet, et glaciem nec sol pluviaeve resolvunt,
Indurat Boreas perpetuamque facit;

Ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,
Et solet in multis bima manere locis.
Tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas
Aequet humo turres tectaque rapta ferat.
Pellibus et sutis arcent mala frigora braccis,
Oraque de toto corpore sola patent.
Saepe sonant moti glacie pendente capilli,
Et nitet inducto candida barba gelu.
Nudaque consistunt, formam servantia testae,
Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi,
Deque lacu fragiles effodiantur aquae?

Ipse, papyrifero qui non angustior amne
Miscetur vasto multa per ora freto,
Caeruleos ventis latices durantibus, Hister
Congelat, et tectis in mare serpit aquis.

Quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas
Frigore concretas ungula pulsat equi;

ΙΟ

15

20

25

38

Perque novos pontes subter labentibus undis
Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
Vix equidem credar: sed cum sint praemia falsi
Nulla, ratam debet testis habere fidem.
Vidimus ingentem glacie consistere pontum,
Lubricaque inmotas testa premebat aquas.
Nec vidisse sat est : durum calcavimus aequor,
Undaque non udo sub pede summa fuit.

Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,
Non foret angustae mors tua crimen aquae.
Tum neque se pandi possunt delphines in auras
Tollere conantes dura coërcet hiems.
Et quamvis Boreas jactatis insonet alis,
Fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
Inclusaeque gelu stabunt, ut marmore, puppes,
Nec poterit rigidas findere remus aquas.

Vidimus in glacis pisces haerere ligatos,
Sed pars ex illis tunc quoque viva fuit.
Sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,
Sive redundatas flumine cogit aquas,
Protinus, aequato siccis aquilonibus Histro,
Invehitur celeri barbarus hostis equo :
Hostis equo pollens longeque volante sagitta
Vicinam late depopulatur humum.
Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros

35

40

45

50

55

Incustoditae diripiuntur opes;

Ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
Et quas divitias incola pauper habet.

60

Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,
Respiciens frustra rura laremque suum ;
Pars cadit hamatis misere confixa sagittis ;
Nam volucri ferro tinctile virus inest.

Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, 65
Et cremat insontes hostica flamma casas.

« ZurückWeiter »