Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XV. 766.]

The Apotheosis of Cæsar.

149

XXIII. THE APOTHEOSIS OF CESAR.

[Book XV.-745-879.]

AFTER the triumphs of Cæsar, and his death by treachery of his friends, Venus obtained from Jupiter that he should be received into the number of the Immortals, a native deity, while Æsculapius was of foreign origin (745-844). She takes therefore his spirit as he falls, and bears it above, his path being shown by a miraculous star which appeared in the heavens at his death (845-880).

CONCLUSION, 881-889.

IC tamen accessit delubris advena nostris :

HIC

Caesar in Urbe sua deus est, quem marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis, resque domi gestae properataque gloria rerum, in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies. Neque enim de Caesaris actis ullum majus opus, quam quod pater exstitit hujus. scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos, perque papyriferi semptemflua flumina Nili victrices egisse rates, Numidasque rebelles Cinyphiumque Jubam, Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adjecisse Quirini, et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum humano generi, Superi, favistis abunde.

755

Ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit Aeneae genitrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et conjurata arma moveri,

760

palluit; et cunctis, ut cuique erat obvia, divis 'Aspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur insidiae, quantaque caput cum fraude petatur,

765

770

quod de Dardanio solum mihi restat Iülo. solane semper ero justis exercita curis? quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, nunc male defensae confundant moenia Trojae; quae videam natum longis erroribus actum jactarique freto sedesque intrare silentum, bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, cum Junone magis? Quid nunc antiqua recordor damna mei generis? Timor hic meminisse priorum non sinit: in me acui sceleratos cernitis enses. quos prohibete, precor, facinusque repellite! neve caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae.' Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

785

verba jacit, superosque movet ; qui rumpere quamquam ferrea non possunt veterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haud incerta futuri. arma ferunt inter nigras crepitantia nubes terribilesque tubas, auditaque cornua caelo praemonuisse nefas. Solis quoque tristis imago lurida sollicitis praebebat lumina terris. saepe faces visae mediis ardere sub astris; saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae. caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus. tristia mille locis Stygius dedit omina bubo; mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur auditi sanctis et verba minantia lucis. victima nulla litat, magnosque instare tumultus fibra monet, caesumque caput reperitur in extis; inque foro circumque domos et templa deorum nocturnos ululasse canes, umbrasque silentum erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.

Non tamen insidias venturaque vincere fata praemonitus potuere deum; strictique feruntur

790

795

800

XV. 834-]

Jupiter foretells his Glory.

151

in templum gladii; neque enim locus ullus in Urbe
ad facinus diramque placet, nisi curia, caedem.
tum vero Cytherea manu percussit utraque
pectus, et aetheria molitur condere nube,
qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

Talibus hanc genitor: Sola insuperabile fatum,
nata, movere paras? intres licet ipsa sororum
tecta trium! cernes illic molimine vasto

ex aere et solido rerum tabularia ferro,

quae neque concursum caeli, neque fulminis iram,
nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.
invenies illic incisa adamante perenni
fata tui generis: legi ipse animoque notavi,
et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

805

810

'Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras, tempora perfectis quos terrae debuit annis. ut deus accedat caelo templisque locetur, tu facies natusque suus, qui nominis haeres impositum feret unus onus, caedisque parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit. illius auspiciis obsessae moenia pacem victa petunt Mutinae; Pharsalia sentiet illum; Emathiaque iterum madefient caede Philippi; et magnum Siculis nomen superabitur undis; Romanique ducis conjunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet: frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo.

815

820

825

Quid tibi barbariem, gentes ab utroque jacentes Oceano numerem? Quodcumque habitabile tellus 830 sustinet, hujus erit; pontus quoque serviet illi. pace data terris, animum ad civilia vertet jura suum, legesque feret justissimus auctor: exemploque suo mores reget, inque futuri

temporis aetatem venturorumque nepotum
prospiciens, prolem sancta de conjuge natam
ferre simul nomenque suum curasque jubebit :
nec, nisi cum senior Pylios aequaverit annos,
aetherias sedes cognataque sidera tanget,
hanc animam interea caeso de corpore raptam
fac jubar, ut semper Capitolia nostra forumque
divus ab excelsa prospectet Julius aede.'

Vix ea fatus erat, media cum sede senatus constitit alma Venus, nulli cernenda, suique Caesaris eripuit membris, nec in aëra solvi passa recentem animam caelestibus intulit astris. dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit, emisitque sinu. Luna volat altius illa,

835

840

845

flammiferumque trahens spatioso limite crinem stella micat, natique videns benefacta fatetur esse suis majora, et vinci gaudet ab illo.

850

hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,
libera fama tamen nullisque obnoxia jussis
invitum praefert, unaque in parte repugnat.
sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus;
Aegea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles,
denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,
sic et Saturnus minor est Jove. Juppiter arces
temperat aetherias et mundi regna triformis;
terra sub Augusto: pater est et rector uterque,
Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
cesserunt, dique Indigetes, genitorque Quirine
Urbis, et invicti genitor Gradive Quirini,
Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,
quique tenes altus Tarpeïas Juppiter arces,
quosque alios vati fas appellare piumque est ;
tarda sit illa dies et nostro serior aevo,

855

860

865

XV. 879.]

The Poet's Immortality.

153

qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto accedat caelo, faveatque precantibus absens.

870

875

JAMOUE opus exegi, — quod nec Jovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis hujus jus habet, incerti spatium mihi finiat aevi : parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum. quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, si quid habent veri vatum praesagia, vivam.

« ZurückWeiter »