The Twelve Books of the Aeneid of Vergil: With Notes and a Vergilian Dictionary

Cover
Amer. Book Company, 1883 - 400 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite cxlvi - Tua me, genitor, tua tristis imago, 695 saepius occurrens, haec limina tendere adegit : stant sale Tyrrheno classes. Da jungere dextram, da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.
Seite cclxxxii - Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435 fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.
Seite cxciv - Neptunia caede rubescunt. 695 regina in mediis patrio vocat agmina sistro, necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent.
Seite xxx - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa...
Seite cxxx - Talibus orabat dictis arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates: 'sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno (noctes atque dies patet atri ianua Ditis); sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hie labor est.
Seite cxlvii - Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, " Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, •' Scilicet immemores supera ut convexa revisant, 750 " Rursus et incipiant in corpora velle reverti.
Seite cclxxii - Accepit vocem lacrimis Lavinia matris Flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem 65 Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa : talis virgo dabat ore colores.
Seite clxxxiv - Vix ea dicta; dehinc progressus monstrat et aram Et Carmentalem Romani nomine portam Quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 340 Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
Seite xcv - Talibus orabat, talisque miserrima fletus fertque refertque soror : sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit ; . fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. 440 1 ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes ; ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras...

Bibliografische Informationen