Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LONDINI VENEVNT APVD LIBRARIAM CANTABRIGIENSEM

17 PATERNOSTER Row
CANTABRIGIAE APVD DEIGHTON, BELL, ET SOC.

M DCCC LXXVI

[blocks in formation]

PROLEGOMENA.

I. De Opusculis Vergilio adscriptis.

ea

$ 1. EDITVRIS nobis in Preli Cantabrigiensis usus P. Vergili Maronis Opera deliberandum fuit utrum eis, praeter Bucolica Georgica Aeneidem, adiungenda essent necne ea carmina minora uel aliquà eorum, quae a grammaticis ut Vergiliana circumferebantur, etiamque nunc extant. quidem in prolegomenis ad Aeneidem ita enumerat Seruius: 'scripsit etiam septem siue octo libros hos: Cirin Aetnam Culicem Priapeia Catalecton Epigrammata Copam Diras:' quibus addere debuit Moretum.

$ 2. Aetnam editor eius carminis recentissimus, Munro noster, a Vergili manu profectam non esse demonstrauit. Cirin et Diras abiudicant ei uno ore critici. Priapeia quis est qui uelit huc adici, quamuis aiat Ribbeckius inter hos lusus posse esse Maronianos aliquos ? et de Culice quid statuendum erit? 'molestum et inops poema’a Ribbeckio appellatur, qui, cum ieiunitatem eius, defectus, errores diligenter enarret, censet tamen 'nullum ex omnibus opusculis quotquot feruntur Vergilianis testimoniorum grauitate certius Maroni uindicari.? et fatemur quidem uel constare uel certe uolgo traditum esse, (testantur enim Lucanus, Statius, Martialius, Suetonius) Vergilium, sedecim annorum puerum, poema quoddam scripsisse de pastore, qui culicis aculeo e somno

uerum

excitatus serpentem effugeret, cum tamen culicem prius attriuisset. sed nos in Hertzbergii et F. Baurii sententiam propendemus, qui statuunt Culicis hodie extans carmen suppositum esse Vergilio ante Lucani Martialis Statii tempora, hoc est ante Neronem.' immo hoc carmen, ut maxime a Marone puero scriptum sit, nolumus tamen in hoc uolumine includi. Ribbeckii diligentiam, qui opuscula Vergiliana in Appendice cum prolegomenis et apparatu critico seorsim ediderit, grato animo laudamus. nostri libelli alia ratio est : et cum Culicis istius qui supersunt codices misere corruptos esse videamus, emendationem autem et. uariam et dubiam ita ut sine amplo commentario multa nec impugnari nec defendi nec satis explicari possint, imitandum nobis non censemus Iahnii et Ribbeckii consilium, qui Culicis textus mirum quantum inter se discrepantes editionibus suis minoribus operum Vergilianorum adiecerunt.

$ 3. Quae cum ita sint, ex Opusculis nihil huc adduximus praeter Copam, Moretum et Catalectorum nonnulla, quae cum Ribbeckius putat adscribi iure posse Vergilio, multos sibi consentientes habet, nos quoque non prorsus repugnantes. qui cetera curiosius exquirunt (omnia enim primi post Christum natum saeculi scripta suppositicia aliquid cura dignum habent), iis omnino legendi sunt libri antea laudati, Ribbeckii scilicet Appendix et ea Aetna quam Munro edendam curauit.

II. De Ribbeckio Vergili Editore et Commentatore.

$ 1. Ottoni Ribbeckio quantum debeat Crisis Vergiliana, grato animo fateantur omnes oportet, qui uel poetae penitus noscendo student uel edendis eius carminibus operam daturi sunt. is enim uir carminum Vergilianorum libros manu scriptos temporum ordine in numerum digessit, lectionesque eorum, quantum opus est, suis quasque locis exhibuit, additis grammaticorum scholiis auctorumque uariorum testimoniis ; idem de uita et scriptis Vergili, de commentatoribus eius et de orthographia quae dicitur uocum docte disseruit, ipsa denique carmina locorum copia e litteris Graecis et Latinis omnium aetatium desumpta feliciter illustrauit.

$ 2, Itaque mirum uideri potest et magnopere dolendum, tam praeclaro critico non satis bene successisse Vergiliani textus constitutionem : quod iudicium, nisi doctorum plurimorum consensu firmatum esset, nostra solorum sententia freti pronuntiare non auderemus. sed in textu constituendo ubi, quomodo, quibus causis errauerit Ribbeckius, hoc loco disputare nihil interest, etenim quidquid in eius textu Vergiliano non est nostro iudicio probatum, id omne editionum ipsarum comparatio notulaeque nostrae criticae legenti cuique satis ostendent, siquis autem de hac re plura desideret, adeat disputationem de Prolegomenis Ribbeckianis, quae in tertio uolumine editionis Coningtonianae (p. 471) continetur.

$*3. Pauca tantum liceat nobis obiter profiteri :

(1) rhythmicam eam Eclogarum dispositionem, quam suadet Ribbeckius, non ita certis rationibus commendari, ut in marginibus ipsis, quod ille fecit, signari debeat, utcumque digna sit quae in praefatione libri uel in commentario uel in appendice laudetur :

(2) omissiones uersuum et clausularum, notationes eorum quae interpolata esse uiderentur, dittographias, quae uocantur, coniecturas de lacunis et de uersibus a poeta serius sed incondite additis, denique uersuum transpositiones a Ribbeckio effectas non omnes a nobis in constituendo textu receptas esse.

§ 4. Harum igitur rerum nonnullas hoc potissimum loco enumerare libet diligentius, etsi plurimarum in notis nostris mentionem factam esse credimus.

« ZurückWeiter »