Excerpta ex scriptis Publii Ovidii Nasonis: Accedunt notulae anglicae et questiones. In usum scholae bostoniensis

Cover
Hilliard, Gray, Little et Wilkins, 1843 - 287 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 7 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nee renovatus ager gravidis canebat aristis : no flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Seite 109 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis.
Seite 104 - ... muta quies habitat ; saxo tamen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens invitat somnos crepitantibus unda lapillis. ante fores antri fecunda papavera florent innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem Nox legit et spargit per opacas umida terras.
Seite 85 - Imposita est, geminas opifex libravit in alas Ipse suum corpus ; motaque pependit in aura. Instruit et natum; « Medioque ut limite curras, Icare, ait, moneo : ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas ; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola : nec te spectare Booten, Aut Helicen jubeo, strictumve Orionis ensem. Me duce, carpe viam.
Seite 104 - Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusve cadensve Phoebus adire potest : nebulae caligine mixtae 595 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
Seite 36 - Pallor in ore sedet; macies in corpore toto; Nusquam recta acies; livent rubigine dentes; Pectora felle virent; lingua est suffusa veneno...
Seite 110 - Millia rumorum, confusaque verba volutant. E quibus hi vacuas implent sermonibus aures : Hi narrata ferunt alio : mensuraque ficti Crescit, et auditis aliquid novus adjicit auctor.
Seite 178 - Carmina cum primum populo juvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Seite 96 - ... talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, 210 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit, quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI 215 flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.
Seite 11 - Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras ; Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. 255 Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus correptaque regia coeli Ardeat et mundi moles operosa laboret.

Bibliografische Informationen