Ovid, selected passages for schools, with notes and intr. by A.J. Church

Cover

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Beliebte Passagen

Seite 8 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Seite 5 - Non fuit ingenio fama maligna meo. Cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis Dicor et in toto plurimus orbe legor. Si quid habent igitur vatum praesagia veri, Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. 130 Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam Jure, tibi grates, candide lector, ago.
Seite 5 - Ingrato vocem prostituisse foro. Mortale est, quod quaeris, opus : mihi fama perennis Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
Seite 3 - Felices ambo tempestiveque sepulti, Ante diem poenae quod periere meae! Me quoque felicem, quod non viventibus illis Sum miser, et de me quod doluere nihil.
Seite 10 - Indulgens animo pes mihi tardus erat ; Saepe Vale dicto rursus sum multa locutus, Et quasi discedens oscula summa dedi ; Saepe eadem mandata dedi, meque Ipse fefelli, Respiciens oculis pignora cara meis. 60 Denique 'Quid propero ? Scythia est, quo mittimur,' inquam ; ' Roma relinquenda est : utraque justa mora est.
Seite 18 - Phaeacia tellus ignotum vili supposuisset humo. hinc certe madidos fugientis pressit ocellos 50 mater et in cineres ultima dona tulit ; hinc soror in partem misera cum matre doloris venit inornatas dilaniata comas, cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque oscula nee solos destituere rogos. 55 Delia descendens 'felicius' inquit 'amata sum tibi : vixisti, dum tuus ignis eram.
Seite 6 - Pocula Castalia plena ministret aqua, Sustineamque coma metuentem frigora myrtum : Atque ita sollicito multus amante legar. Pascitur in vivis Livor ; post fata quiescit, Cum suus ex merito quemque tuetur honos.
Seite 3 - Nomine sub nostro fabula nulla fuit. Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor Est data, quae tempus per breve nupta fuit.
Seite 2 - Protinus excolimur teneri, curaque parentis Imus ad insignes Urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, Fortia verbosi natus ad arma fori. At mihi jam puero caelestia sacra placebant, 20 Inque suum furtim Musa trahebat opus. Saepe pater dixit ' Studium quid inutile temptas1? Maeonides nullas ipse reliquit opes.
Seite 10 - Quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam 'Roma relinquenda est. utraque iusta mora est. Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, Et domus et fidae dulcia membra domus, es Quosque ego dilexi fraterno more sodales, 0 mihi Thesea pectora iuncta fide! Dum licet, amplectar. numquam fortasse licebit Amplius. in lucro est quae datur hora mihi.

Bibliografische Informationen