Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Haec est armiferae festis de quinque Minervae,
Quae fieri pugna prima cruenta solet.

15 Protinus excolimur teneri, curaque parentis
Imus ad insignes Urbis ab arte viros.
Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,
Fortia verbosi natus ad arma fori.

20

At mihi jam puero caelestia sacra placebant,
Inque suum furtim Musa trahebat opus.
Saepe pater dixit' Studium quid inutile temptas1?
Maeonides nullas ipse reliquit opes.'

Motus eram dictis, totoque Helicone relicto
Scribere conabar verba soluta modis.
25 Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
Et quod temptabam2 dicere, versus erat.
Interea tacito passu labentibus annis

Liberior fratri sumpta mihique toga est,
Induiturque humeris cum lato purpura clavo,
30 Et studium nobis quod fuit ante, manet.
Jamque decem vitae frater geminaverat annos,
Cum perit, et coepi parte carere mei.
Cepimus et tenerae primos aetatis honores,
Deque viris quondam pars tribus una fui.
35 Curia restabat. clavi mensura coacta est :
Majus erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
Sollicitaeque fugax ambitionis eram.

40

Et petere Aoniae suadebant tuta sorores
Otia, judicio semper amata meo.
Temporis illius colui fovique poetas,

Quotque aderant vates, rebar adesse deos.
Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
Quaeque necet serpens, quae juvet herba, Macer.
45 Saepe suos solitus recitare Propertius ignes,
Jure sodalicio qui mihi junctus erat.

50

Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
Dulcia convictus membra fuere mei.

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.

[blocks in formation]

Vergilium1 vidi tantum.

nec amara Tibullo
Tempus amicitiae fata dedere meae.
Successor fuit hic tibi, Galle: Propertius illi :
Quartus ab his serie temporis ipse fui.
55 Utque ego majores, sic me coluere minores,
Notaque non tarde facta Thalia mea est.
Carmina cum primum populo juvenilia legi,
Barba resecta mihi bisve semelve fuit.
Moverat ingenium totam cantata per Urbem
Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Multa quidem scripsi. sed quae vitiosa putavi,
Emendaturis ignibus ipse dedi.

60

Tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi, Iratus studio carminibusque meis.

65 Molle Cupidineis nec inexpugnabile telis

70

Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cum tamen hic essem, minimoque accenderer igne, Nomine sub nostro fabula nulla fuit.

Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor

Est data, quae tempus per breve nupta fuit.
Illi successit, quamvis sine crimine conjunx,2
Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quae mecum seros permansit in annos,
Sustinuit conjunx2 exulis esse viri.

75 Filia me mea bis prima fecunda iuventa,
Sed non ex uno conjuge, fecit avum.

80

Et iam complerat genitor sua fata, novemque
Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
Ille fuit. Matri proxima justa tuli.
Felices ambo tempestiveque sepulti,

Ante diem poenae quod periere meae !
Me quoque felicem, quod non viventibus illis
Sum miser, et de me quod doluere nihil.
85 Si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat,
Et gracilis structos effugit umbra rogos:
Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
Et sunt in Stygio crimina nostra foro,

[blocks in formation]

90

Scite, precor, causam... nec vos mihi fallere fas est...
Errorem iussae, non scelus, esse fugae.
Manibus hoc satis est. ad vos, studiosa, revertor,

Pectora, qui vitae quaeritis acta meae.
Jam mihi canities pulsis melioribus annis
Venerat, antiquas miscueratque comas,
95 Postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
Abstulerat decies praemia victor equus,
Cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
Quaerere me laesi principis ira iubet.

100

Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
Indicio non est testificanda meo.

Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?
Ipsa multa tuli non leviora fuga.

Indignata malis mens est succumbere, seque
Praestitit invictam viribus usa suis.
105 Oblitusque mei ductaeque per otia vitae,
Insolita cepi temporis arma manu.

ΙΙΟ

Totque tuli casus pelago terraque, quot inter
Occultum stellae conspicuumque polum.
Tacta mihi tandem longis erroribus acto
Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego finitimis quamvis circumsoner armis,
Tristia, quo possum, carmine fata levo.

Quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
Sic tamen absumo decipioque diem.

115 Ergo quod vivo, durisque laboribus obsto,
Nec me sollicitae taedia lucis habent,
Gratia, Musa, tibi. nam tu solacia1 praebes,
Tu curae requies, tu medicina venis.
Tu dux et comes es. tu nos abducis ab Histro,
In medioque mihi das Helicone locum.
Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
Nomen, ab exequiis2 quod dare fama solet.
Nec qui detrectat praesentia, Livor iniquo
Ullum de nostris dente momordit opus.

120

125 Nan tulerint magnos cum saecula nostra poetas, Non fuit ingenio fama maligna meo.

[blocks in formation]

130

Cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
Dicor et in toto plurimus orbe legor.

Si quid habent igitur vatum praesagia veri,
Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam
Jure, tibi grates, candide lector, ago.

II.

OVID DEFENDS HIS DEVOTION TO POETRY. (AMORES, I. 15.)

Why, the poet asks, does envy accuse me of indolence in not following the profession of the soldier or the lawyer? (1-6). Immortality is won by song (7-8). So Homer lives (9-10), and Hesiod (11-12), and Callimachus 13-14), and Sophocles and Aratus(15-16), and Ennius and Accius (17-18), and Varro (19-20), and Lucretius (21-22), and Virgil (23-24), and Tibullus (25-26), and Gallus (27— 28). Song survives everything (29--30), and excels everything (31--32). Ovid will follow song, and look for its rewards (33-36). Even Envy spares the dead, and his fame will survive the funeral pyre (37-40). QUID mihi, Livor edax, ignavos obicis1 annos, Ingeniique vocas carmen inertis opus?

Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
Praemia militiae pulverulenta sequi,

5 Nec me verbosas leges ediscere, nec me
Ingrato vocem prostituisse foro?

ΙΟ

Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis
Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.

Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
Dum rapidas Šimois in mare volvet aquas.
Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
Dum cadet incurva falce resecta ceres.
Battiades semper toto cantabitur orbe :
Quamvis ingenio non valet, arte valet.
15 Nulla Sophocleo veniet jactura cothurno.
Cum sole et luna semper Aratus erit.
Ennius arte carens, animosique Accius oris
Casurum nullo tempore nomen habent.

1 objicis.

Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, 20 Aureaque Aesonio terga petita duci ?

Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
Exitio terras cum dabit una dies.

Tityrus et fruges Aeneïaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit.
25 Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
Discentur numeri, culte Tibulle, tui.
Gallus et hesperiis et Gallus notus eois,
Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo cum silices, cum dens patientis aratri
Depereant aevo, carmina morte carent.
Cedant carminibus reges regumque triumphi,
Cedat et auriferi ripa benigna Tagi.
Vilia miretur vulgus. mihi flavus Apollo
Pocula Castalia plena ministret aqua,

30

35 Sustineamque coma metuentem frigora myrtum : Atque ita sollicito multus amante legar. Pascitur in vivis Livor. post fata quiescit,

40

Cum suus ex merito quemque tuetur honos.
Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
Vivam, parsque mei multa superstes erit.

III.

THE POET MAGNIFIES HIS ART.

(ARS AMAND. III. 399–414.)

Fame is necessary for greatness (1-4), and is the great aim of the poet (5-6). Poets were once honoured and wealthy (7-10). So Ennius was ranked with Scipio (11-12). Now they are unhonoured, and even accused of idleness (13-14). Still they work for fame (15-16).

Tu licet et Thamyram superes et Amoebea cantu,
Non erit ignotae gratia magna lyrae.

Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
Mersa sub aequoreis illa lateret aquis.

5 Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis ?
Hoc votum nostri summa laboris habet.

« ZurückWeiter »