Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

"Dissultant ripæ, refluitque exterritus amnis. "At specus et Caci detecta apparuit ingens

66

Regia, et umbrosæ penitùs patuêre cavernæ: "Non secùs ac si quâ penitùs vi terra dehiscens "Infernas reseret sedes, et regna recludat "Pallida, Dîs invisa; superque immane barathrum "Cernatur, trepidentque immisso lumine Manes. "Ergò insperatâ deprensum in luce repentè, "Inclusumque cavo saxo, atque insueta rudentem, "Desuper Alcides telis premit, omniaque arma

66

'Advocat, et ramis vastisque molaribus instat.

"Ille autem, neque enim fuga jam supèr ulla perîcli, "Faucibus ingentem fumum (mirabile dictu!)

66

Evomit; involvitque domum caligine cæcâ,

"Prospectum eripiens oculis: glomeratque sub antro "Fumiferam noctem, commixtis igne tenebris.

"Non tulit Alcides animis; seque ipse per ignem "Præcipiti jecit saltu, quà plurimus undam

"Fumus agit, nebulâque ingens specus æstuat atrâ. "Hic Cacum in tenebris, incendia vana vomentem,

66

Corripit in nodum complexus, et angit inhærens

"Elisos oculos, et siccum sanguine guttur.

"Panditur extemplò foribus domus atra revulsis;
"Abstractæque boves abjuratæque rapinæ

"Cœlo ostenduntur; pedibusque informe cadaver
"Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
"Terribiles oculos, vultum, villosaque setis
"Pectora semiferi, atque extinctos faucibus ignes.
"Ex illo celebratus honos; lætique minores
"Servavêre diem: primusque Potitius auctor,
"Et domus Herculei custos Pinaria sacri,
"[Hanc aram luco statuit; quæ Maxima semper

"Dicetur nobis, et erit quæ maxima semper.]

66

"Quare agite, o juvenes, tantarum in munere laudum Cingite fronde comas, et pocula porgite dextris, "Communemque vocate Deum, et date vina volentes." Dixerat: Herculeâ bicolor cùm populus umbrâ Velavitque comas, foliisque innexa pependit; Et sacer implevit dextram scyphus: ocyùs omnes In mensam læti libant, Divosque precantur.

Description of the Shield of Eneas.

AT Venus æthereos inter Dea candida nimbos
Dona ferens aderat; natumque in valle reductâ
Ut procul egelido secretum flumine vidit,
Talibus affata est dictis, seque obtulit ultrò :-
"En perfecta mei promissâ conjugis arte
"Munera; ne mox aut Laurentes, nate, superbos,
"Aut acrem dubites in prælia poscere Turnum."
Dixit, et amplexus nati Cytherea petivit ;
Arma sub adversâ posuit radiantia quercu.
Ille, Deæ donis et tanto lætus honore,
Expleri nequit, atque oculos per singula volvit,
Miraturque, interque manus et brachia versat
Terribilem cristis galeam flammasque vomentem,
Fatiferumque ensem, loricam ex ære rigentem,
Sanguineam, ingentem: qualis cùm cœrula nubes
Solis inardescit radiis, longèque refulget.
Tum leves ocreas electro auroque recocto,
Hastamque, et clypei non enarrabile textum.
Illic res Italas, Romanorumque triumphos,
Haud fatûm ignarus venturique inscius ævi,
Fecerat ignipotens : illic genus omne futuræ

Stirpis ab Ascanio, pugnataque in ordine bella.
Fecerat et viridi fœtam Mavortis in antro
Procubuisse lupam: geminos huic ubera circum
Ludere pendentes pueros, et lambere matrem
Impavidos; illam, tereti cervice reflexam,
Mulcere alternos, et corpora fingere linguâ.

Nec procul hinc Romam, et raptas sine more Sabinas
Consessu caveæ, magnis Circensibus actis,
Addiderat ; subitòque novum consurgere bellum
Romulidis, Tatioque seni, Curibusque severis.
Post îdem, inter se posito certamine, reges
Armati Jovis ante aram, paterasque tenentes
Stabant, et cæsâ jungebant fœdera porcâ.
Haud procul indè citæ Metium in diversa quadriga
Distulerant (at tu dictis, Albane, maneres !),
Raptabatque viri mendacis viscera Tullus
Per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
Nec non Tarquinium ejectum Porsena jubebat
Accipere, ingentique urbem obsidione premebat:
Æneadæ in ferrum pro libertate ruebant :
Illum indignanti similem, similemque minanti
Aspiceres; pontem auderet quòd vellere Cocles,
Et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
In summo custos Tarpeiæ Manlius arcis
Stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat;
[Romuleoque recens horrebat regia culmo.]
Atque hic auratis volitans argenteus anser
Porticibus, Gallos in limine adesse canebat;
Galli per dumos aderant, arcemque tenebant,
Defensi tenebris et dono noctis opacæ :
Aurea cæsaries ollis, atque aurea vestis ;
Virgatis lucent sagulis; tum lactea colla

Auro innectuntur; duo quisque Alpina coruscant
Gæsa manu, scutis protecti corpora longis.
Hic exultantes Salios, nudosque Lupercos,
Lanigerosque apices, et lapsa ancilia cœlo
Extuderat castæ ducebant sacra per urbem
Pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit
Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis;

Et scelerum pœnas; et te, Catilina, minaci
Pendentem scopulo, Furiarumque ora trementem :
Secretosque pios; his dantem jura Catonem.
Hæc inter tumidi latè maris ibat imago
Aurea; sed fluctu spumabant cœrula cano :
Et circùm argento clari delphines in orbem
Equora verrebant caudis, æstumque secabant.
In medio classes æratas, Actia bella,
Cernere erat; totumque instructo Marte videres
Fervere Leucaten, auroque effulgere fluctus.
Hinc Augustus agens Italos in prælia Cæsar
Cum patribus, populoque, Penatibus, et magnis Dîs,
Stans celsâ in puppi; geminas cui tempora flammas
Læta vomunt, patriumque aperitur vertice sidus.
Parte aliâ, ventis et Dîs Agrippa secundis
Arduus, agmen agens: cui, belli insigne superbum,
Tempora navali fulgent rostrata coronâ.

Hinc ope barbaricâ variisque Antonius armis
Victor ab Auroræ populis et littore rubro
Ægyptum, viresque Orientis, et ultima secum
Bactra vehit; sequiturque (nefas !) Egyptia conjux.
Unà omnes ruere, ac totum spumare, reductis
Convulsum remis rostrisque tridentibus, æquor.
Alta petunt: pelago credas innare revulsas
Cycladas, aut montes concurrere montibus altos:

Tantâ mole viri turritis puppibus instant.
Stupea flamma manu, telisque volatile ferrum
Spargitur; arva novâ Neptunia cæde rubescunt.
Regina in mediis patrio vocat agmina sistro;
Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.
Omnigenûmque Deûm monstra, et latrator Anubis,
Contra Neptunum, et Venerem, contraque Minervam
Tela tenent: sævit medio in certamine Mavors
Cælatus ferro, tristesque ex æthere Diræ :
Et scissâ gaudens vadit Discordia pallâ ;
Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Actius, hæc cernens, arcum intendebat Apollo
Desuper omnis eo terrore Ægyptus, et Indi,
Omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabæi.
Ipsa videbatur ventis regina vocatis

Vela dare, et laxos jam jamque immittere funes.
Illam inter cædes, pallentem morte futurâ,
Fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri;

Contrà autem magno morentem corpore Nilum,
Pandentemque sinus, et totâ veste vocantem
Coeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
At Cæsar, triplici invectus Romana triumpho
Monia, Dîs Italis votum immortale sacrabat,
Maxima ter centum totam delubra per urbem.
Lætitiâ ludisque viæ plausuque fremebant:
Omnibus in templis matrum chorus, omnibus aræ ;
Ante aras terram cæsi stravêre juvenci.
Ipse, sedens niveo candentis limine Phœbi,
Dona recognoscit populorum, aptatque superbis
Postibus incedunt victæ longo ordine gentes,
Quàm variæ linguis, habitu tam vestis et armis.
Hìc Nomadum genus, et discinctos Mulciber Afros,

« ZurückWeiter »