Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,
Et face, ut emptori verba dedisse juvet.
Talia Mercurius poscentem ridet ab alto,

Se memor Ortygias surripuisse boves.

Origin of the Altar to Jupiter Pistor, on the Capitol.

NOMINE quàm pretio celebratior, arce Tonantis,
Dicam, Pistoris quid velit ara Jovis.
Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
Fecerat obsidio jam diuturna famem.
Jupiter, ad solium Superis regale vocatis,
Incipe, ait Marti. Protinus ille refert:
"Scilicet, ignotum est, quæ sit fortuna meorum ;
Et dolor hic animi voce querentis eget?
Si tamen, ut referam breviter mala juncta pudori,
Exigis: Alpino Roma sub hoste jacet.
Hæc est, cui fuerat promissa potentia rerum,
Jupiter? hanc terris impositurus eras?
Jamque suburbanos Etruscaque contudit arma :
Spes erat in cursu; nunc Lare pulsa suo est.
Vidimus ornatos ærata per atria pictâ
Veste triumphales occubuisse senes ;
Vidimus Iliacæ transferri pignora Vestæ

Sede. Putant aliquos scilicet esse deos.
At si respicerent, qua vos habitatis in arce,
Totque domos vestras obsidione premi :
Nil opis in curâ scirent superesse deorum,
Et data sollicitâ tura perire manu.

Atque utinam pugnæ pateat locus! arma capessant; Et, si non poterunt exsuperare, cadant.

Nunc inopes victûs, ignavaque fata timentes,
Monte suo clausos barbara turba premit."
Tum Venus, et lituo pulcher trabeâque Quirinus,
Vestaque pro Latio multa locuta suo.

"Publica," respondit, "cura est pro moenibus istis,"
Jupiter, "et pœnas Gallia victa dabit.
Tu modò, quæ desunt fruges, superesse putentur,
Effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.
Quodcumque est Cereris solidæ cava machina frangat,
Mollitamque manu duret in igne focus."
Jusserat et fratris virgo Saturnia jussis
Annuit et media tempora noctis erant.
Jam ducibus somnum dederat labor. Increpat illos
Jupiter, et sacro, quid velit, ore docet:
"Surgite, et in medios de summis arcibus hostes
Mittite, quam minimè tradere vultis, opem."
Somnus abit, quæruntque novis ambagibus acti,
Tradere quam nolint et jubeantur opem.
Ecce, Ceres visa est. Jaciunt Cerealia dona ;
Jacta super galeas scutaque longa sonant.
Posse fame vinci spes excidit. Hoste repulso
Candida Pistori ponitur ara Jovi.

Rescue of the Palladium by Cæcilius Metellus.

MENIA Dardanides nuper nova fecerat Ilus:
Ilus adhuc Asiæ dives habebat opes.
Creditur armiferæ signum cœleste Minervæ
Urbis in Iliacæ desiluisse juga.

Cura videre fuit: vidi templumque locumque.
Hoc superest illi: Pallada Roma tenet.

Consulitur Smintheus: lucoque obscurus opaco
Hos non mentito reddidit ore sonos:
"Etheriam servate deam: servabitis urbem :
Imperium secum transferet illa loci."
Servat et inclusam summâ tenet Ilus in arce :
Curaque ad heredem Laomedonta venit.
Sub Priamo servata parum. Sic ipsa volebat,
Ex quo judicio forma revicta sua est.
Seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,
Seu pius Æneas eripuisse datur;

Auctor in incerto.

Res est Romana: tuetur

Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.
Heu quantum timuere Patres, quo tempore Vesta
Arsit, et est tectis obruta pæne suis!
Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
Mixtaque erat flammæ flamma profana piæ.
Attonitæ flebant, demisso crine, ministræ :
Abstulerat vires corporis ipse timor.
Provolat in medium, et magnâ, "Succurrite!" voce,
"Non est auxilium flere," Metellus ait.
"Pignora virgineis fatalia tollite palmis!
Non ea sunt voto, sed rapienda manu.
Me miserum! dubitatis?" ait-Dubitare videbat,
Et pavidas posito procubuisse genu.-
Haurit aquas, tollensque manus, "Ignoscite," dixit,
"Sacra! vir intrabo non adeunda viro.

Si scelus est, in me commissi pœna redundet;
Sit capitis damno Roma soluta mei."
Dixit et irrupit. Factum dea rapta probavit,
Pontificisque sui munere tuta fuit.

Nunc bene lucetis sacræ sub Cæsare flammæ :
Ignis in Iliacis nunc erit, estque, focis ;

Nullaque dicetur vittas temerâsse sacerdos
Hoc duce, nec vivâ defodietur humo.

Sic incesta perit: quia, quam violavit, in illam
Conditur et Tellus Vestaque numen idem est.

Origin of the Vicus Sceleratus.

TULLIA, conjugio sceleris mercede peracto,
His solita est dictis exstimulare virum:
"Quid juvat esse pares, te nostræ cæde sororis,
Meque tui fratris, si pia vita placet ?
Vivere debuerant et vir meus, et tua conjux,
Si nullum ausuri majus eramus opus.
Et caput et regnum facio dotale parentis.
Si vir es, i, dictas exige dotis opes!
Regia res scelus est. Socero cape regna necato,

Et nostras patrio sanguine tinge manus.'
Talibus instinctus solio privatus in alto

[ocr errors]

Sederat: attonitum vulgus ad arma ruit. Hinc cruor, hinc cædes: infirmaque vincitur ætas. Sceptra gener socero rapta superbus habet. Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, cæsus Concidit in durâ sanguinolentus humo.

Filia carpento patrios initura Penates

Ibat per medias alta feroxque vias. Corpus ut adspexit, lacrimis auriga profusis Restitit. Hunc tali corripit illa sono: "Vadis? an exspectas pretium pietatis amarum ? Duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas! Certa fides facti; dictus Sceleratus ab illâ Vicus, et æternâ res ea pressa notâ.

Story of Marsyas.

PRIMA terebrato per rara foramina buxo,
Ut daret, effeci, tibia longa sonos.

Vox placuit: liquidis faciem referentibus undis
Vidi virgineas intumuisse genas.

Ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia! dixi.
Excipit abjectam cespite ripa suo.

Inventam Satyrus primùm miratur, et usum
Nescit; at inflatam sentit habere sonum;
Et modò dimittit digitis, modò concipit auras.
Jamque inter Nymphas arte superbus erat:
Provocat et Phœbum; Phœbo superante pependit :
Cæsa recesserunt a cute membra sua.

Death of Hippolytus, and Raising to Life by
Esculapius.

NOTUS amor Phædræ, nota est injuria Thesei:
Devovit natum credulus ille suum.

Non impune pius juvenis Trazena petebat:
Dividit obstantes pectore taurus aquas.
Solliciti terrentur equi, frustraque retenti

Per scopulos dominum duraque saxa trahunt. Exciderat curru, lorisque morantibus artus Hippolytus lacero corpore raptus erat: Reddideratque animam, multum indignante Dianâ. "Nulla, Coronides, causa doloris," ait : "Namque pio juveni vitam sine vulnere reddam ; Et cedent arti tristia fata meæ."

Gramina continuò loculis depromit eburnis :
Profuerant Glauci Manibus illa priùs :

« ZurückWeiter »