Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Huc, illuc nec enim levia aut ludicra petuntur
Præmia; sed Turni de vitâ et sanguine certant.

Fortè sacer Fauno foliis oleaster amaris
Hìc steterat, nautis olim venerabile lignum ;
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti Divo, et votas suspendere vestes:
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Æneæ stabat; huc impetus illam
Detulerat, fixam et lentâ in radice tenebat.
Incubuit, voluitque manu convellere ferrum
Dardanides; teloque sequi, quem prendere cursu
Non poterat.

Tum verò amens formidine Turnus,"Faune, precor, miserere," inquit; "tuque optima

ferrum

"Terra tene; colui vestros si semper honores,
"Quos contra Æneadæ bello fecêre profanos."
Dixit; opemque Dei non cassa in vota vocavit;
Namque diu luctans, lentoque in stirpe moratus,
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Æneas: dum nititur acer, et instat,
Rursus in aurigæ faciem mutata Metisci
Procurrit, fratrique ensem Dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphæ indignata licere,
Accessit, telumque altâ ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hastâ,
Assistunt contrà, certamine Martis anheli.

Death of Turnus.

ENEAS instat contrà, telumque coruscat Ingens arboreum, et sævo sic pectore fatur :

"Quæ nunc deinde mora est? aut quid jam, Turne,

66

retractas?

"Non cursu, sævis certandum est cominùs armis :
"Verte omnes tete in facies, et contrahe quicquid
"Sive animis, sive arte, vales; opta ardua pennis
'Astra sequi, clausumque cavâ te condere terrâ.”
Ille, caput quassans:-" Non me tua fervida terrent
"Dicta, ferox: Dî me terrent, et Jupiter hostis."
Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
(Saxum antiquum, ingens, campo quod fortè jacebat
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis);
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus:
Ille manu raptum trepidâ torquebat in hostem
Altior insurgens, et cursu concitus heros.

Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem;
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis :
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequicquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus ægri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notæ
Sufficiunt vires, nec vox nec verba sequuntur:
Sic Turno, quâcunque viam virtute petivit,
Successum dea Dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii: Rutulos aspectat et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit :
Nec quò se eripiat, nec quâ vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamque sororem.
Cunctanti telum Eneas fatale coruscat,

Sortitus fortunam oculis ; et corpore toto
Eminùs intorquet: murali concita nunquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat, atri turbinis instar,
Exitium dirum hasta ferens; orasque recludit
Loricæ, et clypei extremos septemplicis orbes :
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus

Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.

Consurgunt gemitu Rutuli; totusque remugit
Mons circùm, et vocem latè nemora alta remittunt.
Ille, humilis supplexque, oculos dextramque precantem
Protendens," Equidem merui, nec deprecor," inquit:
"Utere sorte tuâ: miseri te si qua parentis

66

Tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis

"Anchises genitor) Dauni miserere senectæ ;
"Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
"Redde meis. Vicisti; et victum tendere palmas
"Ausonii vidêre; tua est Lavinia conjux :
"Ulteriùs nè tende odiis." Stetit acer in armis
Æneas, volvens oculos, dextramque repressit :
Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo
Cœperat, infelix humero cùm apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri; victum quem vulnere Turnus
Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam sævi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus et irâ

Terribilis," Tune hinc spoliis indute meorum

66

Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas

66 Immolat, et pœnam scelerato ex sanguine sumit."
Hoc dicens, ferrum adverso sub pectore condit
Fervidus ast illi solvuntur frigore membra;
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

EXCERPTA

EX OVIDIO

Description of Spring.

Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
Qui melius per ver incipiendus erat?
Omnia tunc florent, tunc est nova temporis ætas,
Et nova de gravido palmite gemma tumet;
Et modo formatis operitur frondibus arbos,
Prodit et in summum seminis herba solum ;
Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent,
Ludit et in pratis luxuriatque pecus.

Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo,
Et luteum celsâ sub trabe fingit opus.
Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro ;
Hæc anni novitas jure vocanda fuit.

Quid? quod hiems adoperta gelu nunc denique cedit,
Et pereunt victæ sole tepente nives;
Arboribus redeunt detonsæ frigore frondes,
Vividaque e tenero palmite gemma tumet ;
Quæque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras,
Fertilis occultas invenit herba vias.

Nunc fecundus ager: pecoris nunc hora creandi:
Nunc avis in ramo tecta laremque parat.

Comparison between the Manners of Rome in Ancient and Later Times.

Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
Cujus non animo dulcia lucra forent.

Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi ;
Vix ultra, quo jam progrediatur, habet.

Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit;
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Jupiter angustâ vix totus stabat in æde,
Inque Jovis dextrâ fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant, quæ nunc Capitolia gemmis,
Pascebatque suas ipse senator oves;

Nec pudor in stipulâ placidam cepisse quietem,
Nec fœnum capiti supposuisse fuit.

Jura dabat populis posito modo consul aratro,
Et levis argenti lamina crimen erat.

At postquam Fortuna loci caput extulit hujus,
Et tetigit summos vertice Roma deos ;
Creverunt et opes, et opum furiosa cupido,
Et, quum possideant plurima, plura volunt.
Quærere ut absumant, absumpta requirere certant:
Atque ipsæ vitiis sunt alimenta vices.
Sic, quibus intumuit suffusâ venter ab undâ,
Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ.
In pretio pretium nunc est; dat census honores,
Census amicitias; pauper ubique jacet.

Praises of the Study of Astronomy.

FELICES animos, quibus hæc cognoscere primis,
Inque domus superas scandere cura fuit!

« ZurückWeiter »