Cedebat, clypeoque inimicum hastile trahebat. Sustinet; et Lausum increpitat, Lausoque minatur:- 66 Arma, quibus lætatus, habe tua: teque parentum "Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto. "Hoc tamen, infelix, miseram solabere mortem ; "Æneæ magni dextrâ cadis." Increpat ultrò Cunctantes socios, et terrâ sublevat ipsum, Sanguine turpantem comtos de more capillos. Intereà genitor Tiberini ad fluminis undam Vulnera siccabat lymphis, corpusque levabat, Arboris acclinis trunco: procul area ramis Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt. Stant lecti circùm juvenes; ipse æger, anhelans, Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam: Multa super Lauso rogitat; multosque remittit, Qui revocent, mostique ferant mandata parentis. At Lausum socii exanimem super arma ferebant Flentes; ingentem, atque ingenti vulnere victum. Agnovit longè gemitum præsaga mali mens. Canitiem immundo deformat pulvere, et ambas Ad cœlum tendit palmas, et corpore inhæret :"Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, "Ut pro me hostili paterer succedere dextræ "Quem genui? tuane hæc genitor per vulnera servor, "Morte tuâ vivens? heu! nunc misero mihi demùm "Exilium infelix, nunc altè vulnus adactum ! "Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, "Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. "Debueram patriæ pœnas, odiisque meorum : "Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem. "Nunc vivo, neque adhuc homines lucemque relinquo: "Sed linquam." Simul hæc dicens, attollit in ægrum Se femur; et quanquam vis alto vulnere tardat, Haud dejectus equum duci jubet: hoc decus illi, Hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat 66 Omnibus. Alloquitur mærentem, et talibus infit :— Rhoebe, diu (res si qua diu mortalibus ulla est) "Viximus aut hodiè victor spolia illa cruenta, "Et caput Æneæ referes, Lausique dolorum "Ultor eris mecum; aut, aperit si nulla viam vis, "Occumbes pariter: neque enim, fortissime, (credo) "Jussa aliena pati et dominos dignabere Teucros." Dixit; et exceptus tergo consueta locavit Membra, manusque ambas jaculis oneravit acutis Ære caput fulgens, cristâque hirsutus equinâ. Sic cursum in medios rapidus dedit: æstuat ingens Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu, [Et furiis agitatus amor, et conscia virtus.] Atque hic Ænean magnâ ter voce vocavit : Æneas agnovit eum, lætusque precatur :— "Sic pater ille Deûm faciat, sic altus Apollo, 66 Incipias conferre manum." : ; Tantùm effatus, et infestâ subit obvius hastâ. Ille autem :— -"Quid me erepto, sævissime, nato "Terres? hæc via sola fuit, quâ perdere posses. "Nec mortem horremus, nec Divûm parcimus ulli. "Desine jam venio moriturus, et hæc tibi porto "Dona priùs." Dixit; telumque intorsit in hostem : Indè aliud super atque aliud figitque, volatque Ingenti gyro; sed sustinet aureus umbo. Ter circùm astantem lævos equitavit in orbes, Tela manu jaciens; ter secum Troïus heros Immanem ærato circumfert tegmine silvam. Indè ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet Vellere; et urgetur pugnâ congressus iniquâ ; Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam. Et super hæc :-" Ubi nunc Mezentius acer, et illa 66 Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem, Undantique animam diffundit in arma cruore. History of Camilla. Prediction of her Death. VELOCEM intereà superis in sedibus Opim, Unam ex virginibus sociis sacrâque catervâ, Compellabat, et has tristi Latonia voces Ore dabat:-" Graditur bellum ad crudele Camilla, "O virgo, et nostris nequicquam cingitur armis, "Cara mihi ante alias: neque enim novus iste Dianæ "Venit amor, subitâque animum dulcedine movit. "Pulsus ob invidiam regno viresque superbas "Priverno antiquâ Metabus cùm excederet urbe, "Infantem, fugiens media inter prælia belli, "Sustulit exilio comitem, matrisque vocavit "Nomine Casmillæ, mutatâ parte, Camillam. 66 Ipse, sinu præ se portans, juga longa petebat "Solorum nemorum: tela undique sæva premebant ; "Et circumfuso volitabant milite Volsci. 66 66 Ecce, fugæ medio, summis Amasenus abundans 66 Ruperat ille, innare parans, infantis amore "Telum immane, manu validâ quod fortè gerebat "Bellator, solidum nodis et robore cocto; 66 6 "Huic natam, libro et silvestri subere clausam, "Implicat, atque habilem mediæ circumligat hastæ; "Quam dextrâ ingenti librans ita ad æthera fatur:“ ́ Alma, tibi hanc, nemorum cultrix Latonia virgo, Ipse pater famulam voveo; tua prima per auras "Tela tenens supplex hostem fugit: accipe, testor, "Diva, tuam, quæ nunc dubiis committitur auris.' "Dixit; et adducto contortum hastile lacerto "Immittit: sonuêre undæ ; rapidum super amnem "Infelix fugit in jaculo stridente Camilla. "At Metabus, magnâ propiùs jam urgente catervâ, "Dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor "Gramineo, donum Triviæ, de cespite vellit. "Non illum tectis ullæ, non monibus urbes 66 Accepêre; neque ipse manus feritate dedisset ; "Pastorum et solis exegit montibus ævum. "Hìc natam in dumis, interque horrentia lustra, "Armentalis equæ mammis et lacte ferino "Nutrîbat, teneris immulgens ubera labris. Utque pedum primis infans vestigia plantis 66 66 Institerat, jaculo palmas oneravit acuto ; I |