Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

IMPENSIS TALBOYS ET WHEELER; ET
GULIELMI PICKERING, LONDINI.

M DCCC XXV.

ASHMOLEAN

OXFORD

MUSEUM

P. OVIDII NASONIS

ARTIS AMATORIÆ

LIBER SECUNDUS.

DICITE, IÖ Pæan: et, iö, bis dicite, Pæan:
Decidit in casses præda petita meos.
Lætus amans donet viridi mea carmina palmâ :
Præferar Ascræo Mæonioque seni.
Talis ab armiferis Priameïus hospes Amyclis
Candida cum raptâ conjuge vela dedit.
Talis erat, qui te curru victore ferebat,

Vecta peregrinis Hippodamia rotis.

5

Quid properas, juvenis? mediis tua pinus in undis
Navigat: et longe, quem peto, portus abest. 10
Non satis est venisse tibi me vate puellam.
Arte meâ capta est: arte tenenda meâ est.

1. Io Paan.] In Balliolensi erat Glossa: Iö est vox exultantium venatorum, qui capta fera Iö Paan inclamabant, eo quod is sit Deus venatoriæ artis; cujus soror Diana venatrix quoque esse dicitur. In Metamorphoseon iv. 513. autem legitur de Athamante furente: Clamat, iö comites, his retia tendite silvis. vid. ad iii. Met. 713. et Cuper. i. Obs. i. BURM.

4. Præferor Ascræo, Mæonioque seni.] Homerus ante Romam conditam fuit. Ex historia igitur seni: Hesiodus etiam. Auctor M. Tullius in prooemio lib. i. VOL. II.

Tuscul. Disputat. CIOF.

5. Priameius hospes.] Paris, Priami filius, qui hospitio benigne exceptus a Menelao, illius conjugem rapuit. Amyelis. Amyclæ, urbs in Laconia, non longe a Lacedæmone; unde Castor et Pollux et soror Helena, modo Lacedæmone, Amyclis modo, dicuntur nati. AMAR.

8. Vecta peregrinis Hippodamia rotis.] Usus est hoc carmine in epist. Hermiones ad Oresten. 70. quam omnium optime exposuit Parrhasius lib. iii. in Claud. CIOFANUS. vid. ad iii. Amor. ii. 15.

B

Nec minor est virtus, quam quærere, parta tueri. Casus inest illic: hic erit artis opus.

Nunc mihi, si quando, Puer et Cytherêa, favete: Nunc Erato: nam tu nomen amoris habes. 16 Magna paro; quas possit Amor remanere per artes Dicere, tam vasto pervagus orbe puer.

20

Et levis est, et habet geminas, quibus evolet, alas.
Difficile est illis imposuisse modum.
Hospitis effugio præstruxerat omnia Minos.
Audacem pennis reperit ille viam.
Dædalus ut clausit conceptum crimine matris
Semibovemque virum, semivirumque bovem ;
Sit modus exsilio, dixit, justissime Minos:
Accipiat cineres terra paterna meos.
Et quoniam in patriâ, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, sit mihi posse mori.

τος,

16. Nunc, Erato, &c.] Non ideo tantum Musam hanc Naso invocat, quia nomen ab Amore, ἀπὸ τοῦ ἔρωet versibus præest amatoriis; sed quia bellis etiam, quæ non rara inter amantes consurgunt. Sic prælia dicturus Maro, quæ ex amore Turni et Æneæ in Laviniam exorta, Erato, non Calliopen, in hanc partem operis sociam advocat: vide Æneid. librum vii. 37:

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum.

18. Orbe puer.] Tam, ad pervagus, an ad vasto orbe referendum? Douza.

19. Quibus evolet, alas.] Avolet Regius et alii complures cum primâ editione. quod sequor. HEINSIUS. Non movendam puto vocem, evolat, quæ notat evadere manus prendere cupientium, et in altum, vel ex conspectu volare. BURM.

21. Præcluserat omnia Minos.] Præstruxerat meliores libri magno

25

numero. rectius. nam clausit mox sequitur. Dædalus ipse lib. viii. Met. 185. de Minotauro :

-Terras licet, inquit, et undas Obstruat: at cælum certe patet. ibimus illac:

Omnia possideat, non possidet aëra
Minos.
HEINS.

Hospitis effugio, &c.] Dædalai, qui ad Minoëm confugerat, capite damnatus ab Areopago, ob occisum sororis filium Talaum, qui non imparem se quondam in arte, qua præcellebat Dædalus, futurum minabatur. Dædalum autem Minos, in ipso, quem struxerat, labyrintho cum Icaro filio inclusit, quia Pasiphaën, Tauri amore furentem, suæ artis ope juverat. AMAR.

28. Da mihi posse mori.] Sit mihi Jureti excerpta: eleganti Græcismo, γένοιτο, ἔστω, ἐνδέχοιτο. sic contra, Non est, our ori. Non sit, Ne sit, μn γένοιτο, μὴ δ' ἔστω. οὐκ ἔστι, pro non licet, non datur. HEINS.

Da reditum puero, senis est si gratia vilis :
Si non vis puero parcere, parce seni.
Dixerat hæc. sed et hæc, et multo plura licebat

Dicere regressus non dabat ille viro.

30

Quod simul ac sensit, Nunc, ô nunc, Dædale, dixit,
Materiam, quâ sis ingeniosus, habes.

Possidet en terras, et possidet æquora Minos: 35
Nec tellus nostræ, nec patet unda fugæ.
Restat iter cœlo: cœlo tentabimus ire.
Da veniam cœpto, Juppiter alte, meo.
Non ego sidereas adfecto tangere sedes.

Qua fugiam dominum nulla, nisi ista, via est. 40
Per Styga detur iter: Stygias tranabimus undas.
Sint mihi naturæ jura novanda meæ.
Ingenium mala sæpe movent. quis crederet um-
Aërias hominem carpere posse vias? [quam,
Remigium volucres disponit in ordine pennas: 45
Et leve per lini vincula nectit opus:
Imaque pars ceris adstringitur igne solutis :
Finitusque novæ jam labor artis erat.

50

Tractabat ceramque puer pennasque renidens,
Nescius hæc humeris arma parata suis.
Cui pater, His, inquit, patria est adeunda carinis :
Hac nobis Minos effugiendus ope.

45. In ordine pennas.] Alas remigium quoque Græci vocant nonnunquam. sic Eschylus Agamemnone, de Avibus, στροφοδινοῦνται πτερύγων ἐρετμοῖσιν ἐρεσσόμενοι. εἰρεσίαν πτερῶν Lucianus dixit in Timone de Mercurio: ὁ μὲν ἀπελήλυθεν, ὡς δοκεῖ. Τεκμαίρομαι γὰρ τῇ εἰρεσίᾳ τῶν πTερшv. sic et alarum remigium Virgilius in hac eadem de Dædalo Fabula. HEINS.

50. Arma parata.] Francius malebat, vincla, ut bis terve vocat. vel, dona. sed perperam, adludit enim ad navium arma vel armamenta, ut vocabantur. nam mox carinam vocat et remigium supra, et vers. 64. vela. ut Græci oλa Hesiod. py. 627. Apollon. i. 369. et ceteri passim. unde armare et exarmare classem et similia obvia. BURM.

« ZurückWeiter »