Abbildungen der Seite
PDF

Naidas a Satyris caneret Fontanus amatas; 35

Clauderet imparibus verba Capella modis.. Quumque forent alii, quorum mihi cuncta referre

Nomina longa mora est, carmina vulgus habet; Essent et juvenes, quorum quod inedita cura est,

Appellandorum nil mihi juris adest; 40 Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere,

Pieridum lumen, præsidiumque fori; Maternos Cottas cui Messallasque paternos

Maxima nobilitas ingeminata dedit. Dicere si fas est, claro mea nomine Musa,

Atque inter tantos, quæ legeretur, erat. Ergo submotum patria proscindere, livor,

Desine; neu cineres sparge, cruente, meos. Omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,.

Præbeat ut sensum materiamque malis. 50 Quid juvat exstinctos ferrum dimittere in artus?

Non habet in nobis jam nova plaga locum.

[ocr errors]

autem versum ab interprete hic non intellectum, is, qui Ovidii, post Aldum seniorem, vitam scripsit, optime declaravit. Cior.

41. Te tamen in turba.) E turba malim. Heins. Quamvis multi sint quos non audeo nominare, te tamen, o Cotta, in tanta turba non præteribo, quin nominem tanquam doctissimum et poetam et oratorem.

42. Pieridum lumen.) Numen editi aliquot. Hunc, et Capellam et alios, illacrymabili nocte pressit oblivio.

Præsidiumque fori. Et tutela reorum, qui in foro versantur; quorum patrocinium suscipis et juvas tua eloquentia.

43. Maternos Cottas.] Cottas Romanos a quibus per matrem genus ducis. Messallasque paternos.] Messallas vero a patre auctores et progenitores habes.

48. Nec cineres sparge, cruente, meos.] Se enim mortuum, ut ab initio profitetur.

FINIS EPISTOLARUM EX PONTO.

EXCUDEBANT TALBOYS ET WHEELER.

[graphic]
« ZurückWeiter »