Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Annulus ut fiat, primo colliditur aurum:
Quas geritis vestes, sordida lana fuit.

Cum fieret, lapis asper erat; nunc nobile signum
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus ;
Aptius a summâ conspiciare manu.

226

Cur mihi nota tuo caussa est candoris in ore? Claude forem thalami, quid rude prodis opus? Multa viros nescire decet. pars maxima rerum Offendat, si non interiora tegas.

Aurea quæ pendent ornato signa theatro;

230

Inspice, quam tenuis bractea ligna tegat. Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire : Nec nisi submotis forma paranda viris. At non pectendos coram præbere capillos, Ut jaceant fusi per tua terga, vetem.

235

Vide quoque Auson. Epigr. Ivii.

224. Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.] Videtur ad Venerem alludere, quam ȧvadvoμέvnv Græci vocant. quod videatur similis e mari exeunti, qualis a multis artificibus et picta et sculpta fuit, ut apud Plinium videre est. MICYL. Noster ad Statuam aliquam Romæ celebrem respicit, et quo etiam adludi infr. 401. non tamen illam, quam Merula, et eum secutus sine ullo examine Crispinus, ex Plinio innui credunt, quæ in Bruti Callaici templo fuit posita, quam Praxiteleam faciunt. cum Plinius, lib. xxvi. cap. 5. inter opera Scope recenseat, et Praxiteleam antecedere dicat: hæc enim prope Martem nuda posita non fuit αναδυομένη· nam non statim Venus, ut emersit pelago Marti fuit juncta, sed cum jam Vulcano diu fuisset nupta, ut omnibus

notum. ceterum hic sola Venus malebat Francius. BURM.

231. Quæ pendent.] Forte melius legeretur, splendent. vid. i. Amor. x. 55. Claud. i. Stil. 262.

Splendent viperea squamosa pelle pha

retræ.

Ubi et pendent alii. BURM.

232. Quam tenuis bractea ligna tegat.] Tegat jam præcessit superiori pentametro. ligat Farnesianus. Scribo, linat. ut alludatur ad derivationem vocis. bractea enim seu βρέκτια ἀπὸ τοῦ βρέχειν deducitur, a linendo. Hinc bractearii, πɛτaλoúpyoɩ. et bracteatores, TεTαλorowi. Eleganter Arnobius bracteolis fucari. lib. iv. HEINS.

234. Forma paranda.] Hafniensis, pianda. quod forte, pro concilianda, ut piare mortem. Epist. xix. 194. et damna piare sup. 160. HEINS.

Illo præcipue, ne sis morosa, caveto

Tempore: nec lapsas sæpe resolve comas. Tuta sit ornatrix. odi, quæ sauciat ora Unguibus, et raptâ brachia figit acu.

240

Devovet, et dominæ tangit caput illa: simulque Plorat ad invisas sanguinolenta comas.

245

Quæ male crinita est, custodem in limine ponat;
Orneturve Boņæ semper in æde Deæ.
Dictus eram cuidam subito venisse puellæ ;
Turbida perversas induit illa comas.
Hostibus eveniat tam fœdi caussa pudoris;
Inque nurus Parthas dedecus illud eat. [pus:
Turpe pecus mutilum: turpe est sine gramine cam-
Et sine fronde frutex; et sine crine caput. 250
Non mihi venistis, Semele, Ledeve, docendæ :
Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove.
Aut Helene, quam non stulte, Menelaë, reposcis ;
Tu quoque non stulte, Troïe raptor, habes.
Turba docenda venit, pulchræ turpesque puellæ,
Pluraque sunt semper deteriora bonis.
Formosa minus artis opem præceptaque curant :
Est illis sua dos, forma sine arte potens.
Cum mare compositum est, securus navita cessat,
Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.

244. Orneturve Bona semper in æde Dea.] Quo maribus adire non licebat. Hinc Tibullus, lib. i. Eleg. vii. 22. Sacra Bone maribus non adeunda Dea. ἡ θεὸς γυναικεία Græcis apud Maerobium, lib. i. cap. 11. in Saturnalibus dicitur, qui multa de opertis ejus sacris in lucem profert. Hæc Fauna Fatua Fauni uxor et soror. HEINS. Douza hæc ita capiebat, non quasi revera in æde Bonæ Deæ se ornet, sed

256

260

quasi domi se ornari dissimulans, in templo se esse Amatoribus persuadeat, ubi periculum non erat, ne a procaci turba illa juvenum deprehenderetur, ut quibus fas non erat illo introire. ego explicarem, ornetur domi in secreta parte, tamquam in æde Bonæ Deæ, et neminem admittat. Orneturque Palatin. et Bernens. BURM.

252. Falso bove.] Flavo Palatinus. male. vid. i. Amor. iii, 23.

[ocr errors]

Rara tamen mendo facies caret. occule mendas:
Quamque potes, vitium corporis abde tui.
Si brevis es, sedeas; ne stans videare sedere:
Inque tuo jaceas quantulacumque toro.
Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, 265
Injectâ lateant fac tibi veste pedes.
Quæ nimium gracilis, pleno velamina filo
Sumat: et ex humeris laxus amictus eat.
Pallida purpureis tinguat sua corpora virgis :
Nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
Pes malus in niveâ semper celetur alutâ :
Arida nec vinclis crura resolve suis.

261. Menda.] Mendo Regius. bene. quomodo et Remed. Amor. 417.

Tunc oculis signa quodcunque in corpore mendum est.

Et sic infra 781. scribendum puto, carent cui pectora mendo. ut concursus duum a vitetur, quem et hic vitavit. Nam alibi fœminino genere effert Noster. HEINS. vid. ad lib. ii. 653.

265. Hic quoque.] Malim, sic quoque. HEINS. Probo. frequens enim hujus formulæ usus, pro, licet jaceas, et abscondere velis brevitatem. sic et viii. Met. 603. Sic quoque complectar. ubi vulgo, hanc quoque. Epist. viii. 25. sic quoque eram repetenda. vid. i. Amor. vii. 13. plura dabimus ad Val. Flac. iv. 598. BURM.

267: Pleno velamina filo.] Sunt quæ Polimita Petronio cap. 40. dicuntur. vide supr. 109.

269. Tangat sua corpora.] Tangere etiam alibi pro ungere, illinere. vid. ad Epist. xix. 44. et iv Fast. 790. sed tangat, hic non tam placet, quia de fuco agitur, de quo rectius tingere dici puto. Virge hic sunt notæ fucatæ, maculæ arte ductæ, quibus faciem pallidam illinunt: ut virgata nurus apud Val. Flacc. ii. 158. ubi

270

plura dicemus. illis vero virgis non tam tangitur corpus, quam tingitur. nam materiâ, ex qua illæ virgæ ducuntur, rectius posset dici tangi corpus. BURMAN. Per virgas purpureas, vacinia intelligit, quorum usus frequens apud Gallos, teste Plin. in tinctura purpurea. Virgas autem dixit, pro baccis ipsis, e quibus color exprimitur. Sandycem alii volunt, de qua Virg. Ecl. iv. 45. Est vero coloris seu pigmenti genus ex metallo. AMAR.

271. Pes malus in nivea semper celetur aluta.] Albo calceo, Juvenalis Satyra vii. nigra meminit aluta.

Appositam nigra lunam subtexit

aluta.

albos calceos Appianus videtur Phacasia appellare, ubi de Antonio agit Athenis luxui indulgente: Kai oroλὴν εἶχε τετράγωνον Ἑλληνικὴν ἀντὶ τῆς πατρίου, καὶ ὑπόδημα ἦν αὐτοῦ λευκὸν ̓Αττικὸν, ὃ καὶ ̓Αθηναίων ἔχουσιν ἱερεῖς καὶ ̓Αλεξανδρέων, καὶ καλοῦσι Φαικάσιον. Non ergo albi calcei in usu Romanis. Phacasianorum meminit et Seneca libro vii. de beneficiis cap. xxi. Pythagoricus quidam emerat a Sutore phæcasia, rem

Conveniunt tenues scapulis analectrides altis:
Inflatum circa fascia pectus eat.

Exiguo signet gestu quodcumque loquetur; 275
Cui digiti pingues, et scaber unguis erunt.
Cui gravis oris odor, numquam jejuna loquatur;
Et semper spatio distet ab ore viri.

280

Si niger, aut ingens, aut non erit ordine natus
Dens tibi, ridendo maxima damna feres.
Quis credat? discunt etiam ridere puellæ :
Quæritur atque illis hac quoque parte decor.
Sint modici rictus, sint parvæ utrimque lacunæ ;
Et summos dentes ima labella tegant.
Nec sua perpetuo contendant ilia risu :

Sed leve nescio quid femineumque sonent.
Est, quæ perverso distorqueat ora cachinno:
Cum risu læta est altera, flere putes.

285

Illa sonat raucum, quiddamque inamabile stridet; Ut rudit ad scabram turpis asella molam. 290

magnam, non præsentibus nummis. Phæcasiatus miles apud Petronium. HEINS.

273. Analectides altis.] Turnebus Adversar. lib. iv. cap. xxiii. ometides, humerales fascias legendum contendit, et reprehendit illos, qui analectides emendant, Cœlium Rhodiginum, et, qui illum sequitur, Mycillum tangens, cujus hanc conjecturam probabat tamen Gruterus. Ego ad Regii codicis, sacræ tanquam anchoræ, confugiens scripturam, rò analecptrides, geminam lectionem designare opinor, videlicet in nonnullis codicibus, analectrides, ἀπὸ τοῦ ἀναλέγειν scriptum fuisse, in nonnullis, analeptrides, àñò rov ȧvaλaußávεiv colligere, restringere monens. Ego tamen, analectrides malim, quod earum etiam usus in lecto fuerit.

ita et ὁμολεκτρίδες, concubina. olim refingebam, anacleptides. àñò roỡ ȧvaKÉжTоμαι, retrocedo. vel, anacletides. HEINS.

274. Angustum circum fascia pectus eat.] Regius alter, Inflatum pectus. quod verum est. Intelligit autem Strophium, quod luctantes papillas vincibat, ut cum Catullo loquar. Nonius certe Strophium vocat, fasciam brevem, quæ virginalem papillarum tumorem cohibet. HEINS.

281. Discunt ridere puella.] Huc forte respexit Martialis, lib. ii. Epist.

41.

Ride, si sapis, o puella ride,

Pelignus, puto, dixerat poëta. Nam ipsa verba, quæ Martialis producit, ex deperdito alio Nasonis opere desumta esse vix puto. BURM.

Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter: Quoque volunt plorant tempore, quoque modo. Quid? cum legitimâ fraudatur litera voce,

Blæsaque fit jusso lingua coacta sono:

294

In vitio decor est, quædam male reddere verba,
Discunt posse minus, quam potuere, loqui.
Omnibus his, quoniam prosunt, impendite curam.
Discite femineo corpora ferre gradu.

Est et in incessu pars non temnenda decoris.
Adlicit ignotos ille, fugatque viros.

300

Hæc movet arte latus, tunicisque fluentibus auras
Excipit; extensos fertque superba pedes.
Illa, velut conjux Umbri rubicunda mariti,
Ambulat; ingentes varica fertque gradus. 304

291. Quo non ars penetrat.] Imitatus est Valerius Max. lib. v. cap. iv. sect. 17. Quo non penetrat, aut quid non excogitat pietas? BURM.

293. Quid, cum legitimâ.] Quinctil. xi. Inst. Orat. 3. ex vetustis codicibus. Nec volubilitate nimia confundenda, quæ dicimus, qua et distinctio perit et affectus, et nonnumquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. ubi male Salmasius, qui sui parte fundantur. BURM.

302. Excipit.] Talem incessum amicæ suæ describit Aristænetus, lib. i. Epist. i. et comparat cupresso, aut palmæ, modico flamine agitata; et hoc ideo facere addit, quia forma superbior esse amat naturâ. de fluentibus vero vestibus vide Gronov. ii. Observ. 7. et ad Phæd. v. fab. i. BURM.

Extensos.] Explicat Passerat. illa Propert. lib. ii. Eleg, iii. 6. Ibat et expenso planta morata gradu. Lento ac gravi, vel numerato, deinde inclinat in expanso gradu; et tandem ex MSS. præfert extenso gradu, quod interpretatur, quasi cum gradibus metiretur

spatium soli sed Broukhusius apud Propertium expensum gradum, id est compositum, lentum præfert. ut et hic, si libri addicerent, mallem; quia mox, ingentes gradus, rusticæ dat, quos non decet matronæ superciliosæ et superbæ dare. et hinc mollem mox versu 310. vocat; quod extentis pedibus vix convenit. sed et extensos retinere possimus et non de ingenti, aut celeri incessu capere, sed cum alte tollit et levat pedes, nec ideo tamen properat, sed potius exultat, et mimice incedit, quod etiam molliter dici potest. BURM.

303. Illa, velut conjux Umbri mariti, &c.] In incessu rusticitatem signaturus, Umbri conjugem adducit, et rubicundam quidem. Umbri enim, qui Sabini iidem et Imbri, fuerunt omnium Italiæ populorum fortissimi, et eorum conjuges agrestes nimium, AMAR.

304. Ambulat, ingentes varica fertque gradus.] Vir summus et flos literati orbis Isaacus Casaubonus ad Theophrasti Characteres notat, Naso

« ZurückWeiter »