Abbildungen der Seite
PDF

Aëra non potuit Minos; alia omnia clausit.

Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
Sed tibi nec virgo Tegeæa, comesque Bootæ 55

Ensiger Orion adspiciendus erit.
Me pennis sectare datis. ego prævius ibo. -

Sit tua cura sequi: me duce tutus eris.
Nam sive ætherias vicino sole per auras

Ibimus, impatiens cera caloris erit. 60 Sive humiles propiore freto jactabimus alas,

Mobilis æquoreis penna madescet aquis. Inter utrumque vola: ventos quoque, nate, timeto;

Quâque ferent auræ, vela secunda dato. Dum monet, aptat opus puero, monstratque mo

veri: Erudit infirmas ut sua mater aves. Inde sibi factas humeris adcommodat alas :

Inque novum timide corpora librat iter. Jamque volaturus parvo dedit oscula nato :

Nec patriæ lacrimas continuere genæ. 70 Monte minor collis, campis erat altior æquis :

Hinc data sunt miseræ corpora bina fugæ. Et movet ipse suas, et nati respicit alas

Dædalus; et cursus sustinet usque suos. Jamque novum delectat iter: positoque timore 75

Icarus audaci fortius arte volat. Hos aliquis, tremulâ dum captat arundine pisces,

Vidit; et inceptum dextra reliquit opus.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Jam Samos â lævâ fuerant Naxosque relictæ,

Et Paros, et Clario Delos amata Deo. 80 Dextra Lebynthos erant, silvisque umbrosa Ca

Cinctaque piscosis Astypalæa vadis: [lymne, Cum puer, incautis nimium temerarius ausis,

Altius egit iter, deseruitque ducem. Vincla labant; et cera Deo propiore liquescit:

Nec tenues ventos brachia mota tenent. 86 Territus e summo despexit in æquora coelo :

Nox oculis pavido venit oborta metu. Tabuerant ceræ ; nudos quatit ille lacertos :

Et trepidat; nec, quo sustineatur, habet. 90

misit: alter Regius, remittit. Ego ni.
hil muto : relinquere enim nö inceptum
optime respondet. Donatus ad illa Te-
rentii Andr. i. v. 1.
Herus me, relictis rebus, jussit Pam-

philum observare.
“ Imponitur manus rebus, quum per-
ficitur id quod coeperit: relinquuntur
vero res, quum imperfectæ relinquun-
tur;" ut Virg. iïi. Georg. 519.
Atque opere in medio defixa reliquit

aratra. 81. Dextra Lebynthos erat, silvisque umbrosa Pachynne.] Nulla usquam insula Pachynne ; ideo Calymna non Strabone solum, sed ipso etiam eodem Ovidio authore legendum, qui octavo Metamor. de eodem Icaro verba faciens cum aliis nonnullis carminibus, quibus hic utitur, tum hoc prope to tum sumit: Dextra Lebynthos erat, fæcundaque

melle Calymna. NAUGERIUs. Pro Calydna Regius veterrimus, Palismne: prima editio cum nonnullis scriptis, Palymne. Forte pro Calymne: tam enim Calymnam, quam Calydnam inter insulas recenset Stephanus. Certe lib. vii. Met.

[ocr errors]

Decidit; atque cadens, Pater, ô pater, auferor, in

Clauserunt virides ora loquentis aquæ. [quit. At pater infelix, jam non pater, Icare, clamat,

Icare, clamat, ubi es ? quove sub axe volas ? Icare, clamabat: pennas adspexit in undis. 95

Ossa tegit tellus; æquora nomen habent. Non potuit Minos hominis compescere pennas :

Ipse Deum volucrem detinuisse paro. Fallitur, Hæmonias si quis decurrit ad artes ;

Datque, quod a teneri fronte revellet equi. 100 Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbæ :

Mixtaque cum magicis nænia Marsa sonis. Phasias Æsoniden, Circe tenuisset Ulixen,

Si modo servari carmine possit amor. Nec data profuerint pallentia philtra puellis. 105

Philtra nocent animis; vimque furoris habent. · Sit procul omne nefas. ut ameris, amabilis esto:

Quod tibi non facies, solave forma dabit.

92. Clauserunt virides.] Imitatio Propertiana ex lib. iii. Eleg. v. 10. Cum moribunda niger clauderet ora liquor.

Burm. 102. Mistaque cum magicis mersa venena sonis.] Scaliger, Mistaque cum magicis nania Marsa sonis scribebat. De quo alibi. Gruterus ex Palatinis Mursa venena scribebat. Dan. HeinSIUS. Marsa legendum omnino cum prima editione et scriptis quamplurimis. Sed necdum sanum præstiterim locum, nisi cum optimo Regio et ex. cerptis Scaligeri ac Puteani reponas, nenia Marsa. Cantus enim magicus Marsorum serpentibus fatalis creditus. Atque ita lib. vi. Fastorum 141. optimi codices, de strigibus. Sive igitur nascuntur aves, seu car

Næniaque in volucres Marsa figu

rat anus. Hinc serpentum domitores Marsos appellant Plinius ac Gellius. eosque originem a Marso Circes filio ducere testantur, ut artis magicæ peritia, qua vulgo male audiebant, in iis nequaquam sit miranda. Marsos ob artis cognationem cum Psyllis frequenter veteres conjungebat, quo modo Plinius lib. xv. cap. ii. et Gellius lib. xvi. cap. xi. Heins.

mine fiunt,

107. Ut ameris, amabilis esto.] Ex communi usu et sermone repetitum. P. Syrus, si vis amari, ama. quod Seneca in sententiam Ovidii egregie docet Epist. ix. Ego tibi monstrabo amatorium, sine medicamento, sine her ba, sine ullius veneficæ carmine. si vis amari, ama. Burm.

Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero;

Naïadumque tener crimine raptus Hylas; 110 Ut dominam teneas, nec te mirere relictum,

Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonum fragile est; quantumque accedit ad

Fit minor ; et spatio carpitur ipsa suo. (annos Nec violæ semper, nec hiantia lilia florent, 115

Et riget amissa spina relicta rosa.
Et tibi jam cani venient, formose, capilli:

Jam venient rugæ, quæ tibi corpus arent.
Jam molire animum, qui duret, et adstrue formæ :

Solus ad extremos permanet ille rogos. 120 Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes

Cura sit ; et linguas edidicisse duas.
Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes :

Et tamen æquoreas torsit amore Deas.

[ocr errors]

lectione. quam confirmat et Martial.
xi. Epist. 19.

Nec Boletus hiare, non marisce
Ridere, aut violæ patere possunt.

Burm. 119. Jam molire animum, qui duret, et astrue formam.] Recte adstrue formæ optimus Regius cum Scaligeri excerptis et septem aliis. hoc est, superadde, sic novum veteri ædificio adstruere dixit Columella. neque aliter optimi Latinitatis auctores. Heins.

120. Permanet.] Pertinet unus Bernensis, de quo cogitandum, nam pro pertingere, quo hodie perperam utuntur, veteres usos hoc verbo docuimus ad Quinctil. ii. de Inst. Orat. 4. BURM.

124. Æquoreas torsit amore deus.] Scribe, æquoream Deam. nisi et Circe deabus æquoreis accensenda. Heinsius. traxit amore Vatican.

hevat

O quoties illum doluit properare Calypso; 125

Remigioque aptas esse negavit aquas ! Hæc Trojæ casus iterumque iterumque rogabat.

Ille referre aliter sæpe solebat idem. Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso Exigit Odrysii fata cruenta ducis.

130 Ille levi virgâ, (virgam nam forte tenebat) * Quod rogat, in spisso litore pingit opus. Hæc, inquit, Troja est: (muros in litore fecit :)

Hic tibi sit Simoïs : hæc mea castra puta. Campus erat, (campumque facit) quem cæde Dolonis

135 Sparsimus, Hæmonios dum vigil optat equos. Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi :

Hac ego sum raptis parte revectus equis. Pluraque pingebat: subitus cum Pergama fluctus

Abstulit, et Rhesi cum duce castra suo. 140 Tum Dea, Quas, inquit, fidas tibi credis ituro,

Perdiderint undæ nomina quanta, vides? Ergo age, fallaci timide confide figuræ,

Quisquis es : aut aliquid corpore pluris habe.

125. O quoties illum doluit properure Calypso !] Vid. Homer. Odyss. E. 203. sqq. et quod inde Propert. depromsit, I. Eleg. xv. 9. sqq.

In mea captivis castra revectus equis.

Heins. Revectus etiam Bernensis, et probat locus lib. xiii. Met. 252. ubi se ingressum curru dicit. sed vox illa nocte non placet, quia ambiguam sententiam facit, et cum hac construi non debet. non enim noctem poterat præsentem pingere et ostendere. quare cum Hafniensi malim, Hac ego sum captis parte reversus

130. Exigit Odrysii fata cruenta ducis.] Rhesi scilicet, quem Odrysium vocat, ab Odrysarum gente, quæ pars Thraciæ fuit, ubi regnabat. De fatis autem, et cruentis quidem, vid. Homer. Iliad. K. 434. et Penelop. Epist. 39. cum notis. Ibid. de Dolone. AMAR.

138. Captis nocte reversus equis.] Revectus potiores scripti. probe. Ulysses in Sabiniana responsione: Evasi et Thracum caso duce prælia

Rheso,

equis. Raptis etiam omnes fere scripti. rapti enim erant, et celeritate uti debuit Ulixes, ut antequam nox abiret, reveheretur. Burm.

« ZurückWeiter »