Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][merged small]
[merged small][merged small][graphic]
[ocr errors]

Constitit, et lacrimans Quis iam locus,' inquit,

'Achate,

quae regio in terris nostri non plena laboris ? 460 En Priamus. Sunt hic etiam sua praemia laudi; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' Sic ait, atque animum pictura pascit inani, 464 multa gemens, largoque umectat flumine voltum. Namque videbat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Grai, premeret Troiana iuventus; hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno 470 Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos in castra, priusquam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis infelix puer atque inpar congressus Achilli, fertur equis curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.

474

Interea ad templum non aequae Palladis ibant 479 crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis: diva solo fixos oculos aversa tenebat.

483

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros exanimumque auro corpus vendebat Achilles. Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,

ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici tendentemque manus Priamum conspexit inermos. Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

490

Dido enters the temple; Acncas sees the comrades, who, as he

thought, were lost.

495

Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram fert umero, gradiensque deas supereminet omnis; -Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus ;talis erat Dido, talem se laeta ferebat

499

505

per medios, instans operi regnisque futuris. Tum foribus divae, media testudine templi, saepta armis solioque alte subnixa resedit. Iura dabat legesque viris, operumque laborem partibus aequabat iustis aut sorte trahebat, cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo

511

« ZurückWeiter »