Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tunc Messalla meus pia det spectacula turbae et plaudat curru praetereunte pater.

adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli, sic tua perpetuo sit tibi casta soror.

120

VI.

Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
sit comes et collo fortiter arma gerat?

et seu longa virum terrae via seu vaga ducent
aequora, cum telis ad latus ire volet?
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,

atque iterum erronem sub tua signa voca.
quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
ipse levem galea qui sibi portet aquam.
castra peto, valeatque Venus valeantque puellae:
et mihi sunt vires, et mihi facta tuba est.
magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
excutiunt clausae fortia verba fores.
iuravi quotiens rediturum ad limina numquam!
cum bene iuravi, pes tamen ipse redit.
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
si licet, exstinctas aspiciamque faces!
tu miserum torques, tu me mihi dira precari
cogis et insana mente nefanda loqui.
iam mala finissem leto, sed credula vitam
spes fovet et fore cras semper ait melius.
spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis

5

10

15

20

semina, quae magno fenore reddat ager:

haec laqueo volucres, haec captat arundine pisces, cum tenues' hamos abdidit ante cibus:

spes etiam valida solatur compede vinctum: crura sonant ferro, sed canit inter opus:

25

spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa. ei mihi, ne vincas, dura puella, deam.

parce, per immatura tuae precor ossa sororis: sic bene sub tenera parva quiescat humo.

illa mihi sancta est, illius dona sepulcro

et madefacta meis serta feram lacrimis,

30

40

illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo

et mea cum muto fata querar cinere. 35 non feret usque suum te propter flere clientem: illius ut verbis, sis mihi lenta, veto, ne tibi neglecti mittant mala somnia manes, maestaque sopitae stet soror ante torum, qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra venit ad infernos sanguinolenta lacus. desino, ne dominae luctus renoventur acerbi: non ego sum tanti, ploret ut illa semel. nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces: lena nocet nobis, ipsa puella bona est. 45 lena vetat miserum recipi furtimque tabellas occulto portans itque reditque sinu:

saepe, ego cum dominae dulces a limine duro agnosco voces, haec negat esse domi:

saepe, ubi nox promissa mihi est, languere puellam 50 nuntiat aut aliquas extimuisse minas.

tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit, quisve meam teneat, quot teneatve modis: tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia vivas, moverit e votis pars quotacumque deos.

5

10

LIBER TERTIUS.

I.

Martis Romani festae venere kalendae:
exoriens nostris hic fuit annus avis:
et vaga nunc certa discurrunt undique pompa
perque vias urbis munera perque domos.
dicite, Pierides, quonam donetur honore
seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
carmine formosae, pretio capiuntur avarae:
gaudeat, ut digna est, versibus illa meis.
lutea sed niveum involvat membrana libellum,
pumex et canas tondeat ante comas
summaque praetexat tenuis fastigia chartae,
indicet ut nomen littera facta meum,
atque inter geminas pingantur cornua frontes:
sic etenim comptum mittere oportet opus.
per vos, auctores huius mihi carminis, oro

Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum cultumque illi donate libellum,
sicut erit: nullus defluat inde color.
illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
an minor, an toto pectore deciderim.
sed primum meritam larga donate salute
atque haec submisso dicite verba sono:
'haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera,
mittit et accipias munera parva rogat,
teque suis iurat caram magis esse medullis,
sive sibi coniunx sive futura soror:
sed potius coniunx: huius spem nominis illi
auferet exstincto pallida Ditis aqua.'

[blocks in formation]

II.

Qui primus caram iuveni carumque puellae eripuit iuvenem, ferreus ille fuit.

durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem, vivere et erepta coniuge qui potuit.

5 non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro ingenio: frangit fortia corda dolor:

10

nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateri tot mala perpessae taedia nata meae.

ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram candidaque ossa super nigra favilla teget, ante meum veniat longos incompta capillos

et fleat ante meum maesta Neaera rogum. sed veniat carae matris comitata dolore:

maereat haec genero, maereat illa viro. 15 praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida veste legent, et primum annoso spargent collecta Lyaeo, mox etiam niveo fundere lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere velis atque in marmorea ponere sicca domo. illic quas mittit dives Panchaia merces eoique Arabes, pinguis et Assyria,

20

25 et nostri memores lacrimae fundantur eodem: sic ego componi versus in ossa velim. sed tristem mortis demonstret littera causam atque haec in celebri carmina fronte notet: 'Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae, 30 coniugis ereptae, causa perire fuit.'

III.

Quid prodest caelum votis implesse, Neaera, blandaque cum multa tura dedisse prece,

non ut marmorei prodirem e limine tecti, insignis clara conspicuusque domo,

aut ut multa mei renovarent iugera tauri et magnas messes terra benigna daret, sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae inque tuo caderet nostra senecta sinu,

tum cum permenso defunctus tempore lucis nudus Lethaea cogerer ire rate?

5

10

nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri, arvaque si findant pinguia mille boves?

quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis, Taenare sive tuis, sive Caryste tuis,

15

et nemora in domibus sacros imitantia lucos aurataeque trabes marmoreumque solum? quidve in Erythraeo legitur quae litore concha tinctaque Sidonio murice lana iuvat,

et quae praeterea populus miratur? in illis invidia est: falso plurima vulgus amat.

non opibus mentes hominum curaeque levantur: nam fortuna sua tempora lege regit.

sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera: at sine te regum munera nulla volo.

20

o niveam, quae te poterit mihi reddere, lucem! o mihi felicem terque quaterque diem!

25

at si, pro dulci reditu quaecumque voventur, audiat aversa non meus aure deus,

nec me regna iuvant nec Lydius aurifer amnis nec quas terrarum sustinet orbis opes.

30

haec alii cupiant, liceat mihi paupere cultu
securo cara coniuge posse frui.
adsis et timidis faveas, Saturnia, votis,
et faveas concha, Cypria, vecta tua.
aut si fata negant reditum tristesque sorores,
stamina quae ducunt quaeque futura neunt,
me vocet in vastos amnes nigramque paludem
dives in ignava luridus Orcus aqua.

IV.

Di meliora ferant, nec sint mihi somnia vera, quae tulit hesterna pessima nocte quies.

35

« ZurückWeiter »