Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

70

75

80

o valeant fruges, ne sint modo rure puellae:
glans alat, et prisco more bibantur aquae.
glans aluit veteres, et passim semper amarunt:
quid nocuit sulcos non habuisse satos?
tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte

mitis în umbrosa gaudia valle Venus.
nullus erat custos, nulla exclusura dolentes
ianua: si fas est, mos precor ille redi.

horrida villosa corpora veste tegant.

nunc si clausa mea est, si copia rara videndi, heu miserum, laxam quid iuvat esse togam? ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros: non ego me vinclis verberibusque nego.

IV.

Hic mihi servitium video dominamque paratam: iam mihi, libertas illa paterna, vale. servitium sed triste datur, teneorque catenis, et numquam misero vincla remittit Amor, 5 et seu quid merui seu quid peccavimus, urit. uror, io, remove, saeva puella, faces.

10

o ego ne possim tales sentire dolores,

quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare vel insanis cautes obnoxia ventis,

naufraga quam vasti tunderet unda maris! nunc et amara dies et noctis amarior umbra est: omnia nunc tristi tempora felle madent. nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo: illa cava pretium flagitat usque manu. 15 ite procul, Musae, si non prodestis amanti: non ego vos, ut sint bella canenda, colo, nec refero solisque vias et qualis, ubi orbem complevit, versis luna recurrit equis.

20

ad dominam faciles aditus per carmina quaero: ite procul, Musae, si nihil ista valent.

at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda, ne iaceam clausam flebilis ante domum:

aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:

sed Venus ante alios est violanda mihi.
illa malum facinus suadet dominamque rapacem
dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.

o pereat, quicumque legit viridesque smaragdos
et niveam Tyrio murice tingit ovem.
hic dat avaritiae causas et Coa puellis
vestis et e rubro lucida concha mari.
haec fecere malas: hinc clavim ianua sensit
et coepit custos liminis esse canis.
sed pretium si grande feras, custodia victa est,
nec prohibent claves, et canis ipse tacet.
heu quicumque dedit formam caelestis avarae,
quale bonum multis attulit ille malis!
hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
fecit ut infamis nunc deus esset Amor.
at tibi, quae pretio victos excludis amantes,
eripiant partas ventus et ignis opes:
quin tua tunc iuvenes spectent incendia laeti,
nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
seu veniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus,

nec qui det maestas munus in exsequias.-
at bona quae nec avara fuit, centum licet annos
vixerit, ardentem flebitur ante rogum:

atque aliquis senior veteres veneratus amores annua constructo serta dabit tumulo

[blocks in formation]

et 'bene' discedens dicet 'placideque quiescas, terraque securae sit super ossa levis.'

50

vera quidem moneo, sed prosunt quid mihi vera? illius est nobis lege colendus amor.

quin etiam sedes iubeat si vendere avitas, ite sub imperium sub titulumque, lares.

quidquid habet Circe, quidquid Medea veneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit,

55

et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,

si modo me placido videat Nemesis mea vultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.

60

V.

Phoebe, fave: novus ingreditur tua templa sacerdos: huc age cum cithara carminibusque veni. nunc te vocales impellere pollice chordas, nunc precor ad laudes flectere verba novas. 5 ipse triumphali devinctus tempora lauro, dum cumulant aras, ad tua sacra veni. sed nitidus pulcherque veni: nunc indue vestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato victori laudes concinuisse Iovi.

10

tu procul eventura vides, tibi deditus augur scit bene quid fati provida cantet avis, tuque regis sortes, per te praesentit aruspex, lubrica signavit cum deus exta notis: 15 te duce Romanos numquam frustrata Sibylla, abdita quae senis fata canit pedibus.

20

Phoebe, sacras Messalinum sine tangere chartas vatis, et ipse precor quid canat illa doce. haec dedit Aeneae sortes, postquam ille parentem dicitur et raptos sustinuisse lares:

nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto Ilion ardentes respiceretque deos.

Romulus aeternae nondum formaverat urbis moenia, consorti non habitanda Remo,

25 sed tunc pascebant herbosa Palatia vaccae et stabant humiles in Iovis arce casae. lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales,

30

pendebatque vagi pastoris in arbore votum,
garrula silvestri fistula sacra deo,
fistula, cui semper decrescit arundinis ordo:
nam calamus cera iungitur usque minor.
at qua Velabri regio patet, ire solebat

exiguus pulsa per vada linter aqua. 35 illa saepe gregis diti placitura magistro

ad iuvenem festa est vecta puella die, cum qua fecundi redierunt munera ruris, caseus et niveae candidus agnus ovis.

[ocr errors][merged small]

'impiger Aenea, volitantis frater Amoris,
Troica qui profugis sacra vehis ratibus,
iam tibi Laurentes adsignat Iuppiter agros,
iam vocat errantes hospita terra lares.
illic sanctus eris, cum te veneranda Numici
unda deum caelo miserit indigetem.
ecce super fessas volitat Victoria puppes,
tandem ad Troianos diva superba venit.
ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:

iam tibi praedico, barbare Turne, necem.
ante oculos Laurens castrum murusque Lavini est
Albaque ab Ascanio condita longa duce.
(te quoque iam video, Marti placitura sacerdos
Ilia, Vestales deseruisse focos,

concubitusque tuos furtim vittasque iacentes
(et cupidi ad ripas arma relicta dei.
carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas,
dum licet: hic magnae iam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,
qua sua de caelo prospicit arva Ceres,
quaque patent ortus et qua fluitantibus undis
Solis anhelantes abluit amnis equos.
Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet
vos bene tam longa consuluisse via.
vera cano: sic usque sacras innoxia laurus
vescar, et aeternum sit mihi virginitas.'
haec cecinit vates et te sibi, Phoebe, vocavit,
iactavit fusas et caput ante comas.
quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit
Herophile, Phyto Graia quod admonuit,

quasque Aniena sacras Tiburs

per

portarit sicco pertuleritque sinu

40

45

55

60

65

flumina sortes

70

hae fore dixerunt belli mala signa cometen,
multus ut in terras deplueretque lapis:

atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo
audita et lucos praecinuisse fugam:
ipsum etiam Solem defectum lumine vidit
iungere pallentes nubilus annus equos

et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes
fataque vocales praemonuisse boves.

Tibullus.

3

75

80

90

haec fuerant olim: sed tu iam mitis, Apollo,
prodigia indomitis merge sub aequoribus,
et succensa sacris crepitet bene laurea flammis,
omine quo felix et sacer annus erit.
laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni:
distendet spicis horrea plena Ceres,

85 oblitus et musto feriet pede rusticus uvas,
dolia dum magni deficiantque lacus:
ac madidus Baccho sua festa Palilia pastor
concinet: a stabulis tunc procul este lupi.
ille levis stipulae sollemnis potus acervos
accendet, flammas transilietque sacras.
et fetus matrona dabit, natusque parenti
oscula comprensis auribus eripiet,
nec taedebit avum parvo advigilare nepoti
balbaque cum puero dicere verba senem.
95 tunc operata deo pubes discumbet in herba,
arboris antiquae qua levis umbra cadit,
aut e veste sua tendent umbracula sertis
vincta, coronatus stabit et ante calix.
at sibi quisque dapes et festas exstruet alte
caespitibus mensas caespitibusque torum.
ingeret hic potus iuvenis maledicta puellae,
postmodo quae votis irrita facta velit:
nam ferus ille suae plorabit sobrius idem
et se iurabit mente fuisse mala.

100

105 pace tua pereant arcus pereantque sagittae,

110

Phoebe, modo in terris erret inermis Amor.
ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido,
heu heu quam multis ars dedit ista malum!
et mihi praecipue. iaceo cum saucius annum
et faveo morbo, cum iuvat ipse dolor,
usque cano Nemesim, sine qua versus mihi nullus
verba potest iustos aut reperire pedes.

at tu, nam divum servat tutela poetas,
praemoneo, vati parce, puella, sacro,

115 ut Messalinum celebrem, cum praemia belli
ante suos currus oppida victa feret,
ipse gerens lauros: lauro devinctus agresti
miles 'io' magna voce 'triumphe' canet.

« ZurückWeiter »