TITYRVS. ECLOGA L 9 ME. Tityre, tu patulae recubans subtegmine fagi 5 10 Vsque adeo turbatur agris. En, ipse capellas [Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.] Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. 20 TI. Vrbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus Pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram; sic parvis componere magna solebani. 25 Verum haec tantum alias inter caput extuliturbes. Quantum lenta solent inter viburna cupressi. ME. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi? Tr. Libertas: quae sera, tamen respexit inertem; Candidior postquam tondenti barba cadebat; 30 Respexit tamen, et longo post tempore venit, Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. Namque, fatebor enim, dum me Galatea tegebat, Neospes libertatis erat, nec cura peculî. Quamvis multa mers exiret victima septis, 35 Pingus et ingratae premeretur caseus urbi, Non unquam gravis aere domum mihi dextra red ibat. ME. Misabar quirmoesta deos, Amarylli, vocares; Gui-pendere sua patereris in arbore poma. Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, 40 Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. TI. Quid facerem? neque servitio me exire licebat, Nec tam praesentes alibi cognoscere divos. Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis Bis senos cui nostra dies altaria fumant. 45 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti: Pascite ut ante boves, pueri; submittite tauros. ME. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt! Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus Limosoque palus obducat pascua iunco. 50 Non insueta graves tentabunt pabula fetas; Nec mala vicini pecoris contagia laedent. Fortunate senex, hic, inter flumina nota 55 60 Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim; 65 En, unquam patrios longo post tempore fines, noctem Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, 75 ALEXIS. ECLOGA IL Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, Delicias domini; nec, quid speraret, habebat. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos Assidue veniebat. Ibi haec incondita solus 5 Montibus et silvis studio iactabat inani: O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? Nil nostri miserere? mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; Nunc virides etiam occultant spineta lacertos; 10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu Allia serpyllumque herbas contundit olentes. At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras 15 Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan? Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses. O formose puer, nimium ne crede colori! Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi : 20 Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundaus Mille meae Siculis errant in montibus agnae. Lac mihi non aestate novum, non frigore defit. Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. 25 Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, Quum placidum ventis staret mare. Non ego Daphnin Iudice te metuam, si nunquam fallat imago. O tantum libeat mecum tibi sordida rura Atque humiles habitare casas, et figere cervos, 30 Haedorumque gregem viridi compellere hibisco! Mecum una in silvis imitabere Pana canendo. Pan primus calamos cera coniungere plures |