Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vimque minis addit; foribusque expellere tentat 25
Cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior (quis enim par esset Atlanti
Viribus ?) At quoniam parvi tibi gratia nostra est,
Accipe munus," ait; lævāque a parte Medusæ
Ipse retroversus squalentia prodidit ora.

30 Quantus erat, mons factus Atlas. Jam barba com

æque In silvas abeunt; juga sunt humerique manūsque: Quod caput antè fuit, summo est in monte cacumen : Ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes, Crevit in immensum; sic, dî, statuistis; et omne Cum tot sideribus cælum requievit in illo.

36

[ocr errors]

ICARUS. Dædalus irterea, Creten longumque perosus Exsilium, tactusque soli natalis amore, Clausus erat pelago. “ Terras licèt," inquit, “et

undas Obstruat, at coelum certè patet : ibimus illac. Omnia possideat, non possidet aëra Minos.” 5

Dixit ; et ignotas animum dimittit in artes, Naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, A minimā ceptas, longam breviore sequenti: Ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam Fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias, et ceris alligat imas; Atque ita compositas parvo curvamine flectit,

1ο

20

[ocr errors]

Ut veras imitentur aves. Puer Icarus unà
Stabat; et, ignarus sua se tractare pericla,
Ore renidenti modò, quas vaga moverat aura, 15
Captabat plumas; flavam modò pollice ceram
Mollibat, lusuque suo mirabile patris
Impediebat opus. Postquàm manus ultima cæptis
Imposita est, geminas opifex libravit in alas
Ipse suum corpus, motāque pependit in aurā.

Instruit et natum ; “ Medioque ut limite curras,
Icare,” ait, “moneo; ne, si demissior ibis,
Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat :
Inter utrumque vola. Nec te spectare Boöten,
Aut Helicen jubeo, strictumve Orionis ensem. 25
Me duce, carpe viam.” Pariter præcepta volandi
Tradit, et ignotas humeris accommodat alas.
Inter opus monitūsque genæ maduêre seniles,
Et patriæ tremuêre manūs. Dedit oscula nato,
Non iterum repetenda, suo; pennisque levatus 30
Antè volat, comitique timet: velut ales, ab alto
Quæ teneram prolem producit in aëra nido:
Hortaturque sequi, damnosasque erudit artes;
Et movet ipse suas, et nati respicit alas.

34 Hos aliquis, tremulā dum captat arundine pisces, Aut pastor baculo, stivāve innixus arator, Vidit, et obstupuit; quique æthera carpere possent, Credidit esse deos. Et jam Junonia lævā Parte Samos fuerant, Delosque, Parosque relictæ : Dextra Lebynthos erant, fecundaque melle Calymne: Quum puer audaci cæpit gaudere volatu, 41 Deseruitque ducem, coelique cupidine tactus

Altius egit iter. Rapidi vicinia Solis
Mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant ceræ : nudos quatit ille lacertos, 45
Remigioque carens non ullas percipit auras;
Oraque cæruleā, patrium clamantia nomen,
Excipiuntur aquā, quæ nomen traxit ab illo.
At pater infelix, nec jam pater, “ Icare,” dixit; 49
“ Icare,” dixit,“ ubi es? quā te regione requiram ?
Icare,” dicebat: pennas aspexit in undis;
Devovitque suas artes; corpusque sepulcro
Condidit; et tellus a nomine dicta sepulti. 53

MIDAS. Hunc, assueta cohors, Satyri Bacchæque fre

quentant: At Silenus abest. Titubantem annisque meroque Ruricolæ cepêre Phryges, vinctumque coronis Ad regem

traxêre Midan : cui Thracius Orpheus Orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. 5 Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, Hospitis adventu festum genialiter egit Per bis quinque dies, et junctas ordine noctes.

Et jam stellarum sublime coegerat agmen Lucifer undecimus, Lydos quum lætus in agros Rex venit, et juveni Silenum reddit alumno. Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit Muneris arbitrium, gaudens altore recepto. Ille, male usurus donis, ait, “ Effice, quicquid Corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.” 15

IO 20

Annuit optatis, nocituraque munera solvit
Liber; at indoluit, quòd non meliora petîsset.

Lætus abit, gaudetque malo Berecyntius heros,
Pollicitamque fidem tangendo singula tentat.
Vixque sibi credens, non altā fronde virentem
Ilice detraxit virgam: virga aurea facta est.
Tollit humo sạxum : saxum quoque palluit auro.
Contigit et glebam: contactu gleba potenti
Massa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas:
Aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum:
Hesperidas donâsse putes. Si postibus altis 26
Admovit digitos, postes radiare videntur.
Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
Unda fluens palmis Danaën eludere posset.

Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens 30 Omnia. Gaudenti mensas posuere ministri, Exstructas dapibus, nec tostæ frugis egentes. Tum verò, sive ille suā Cerealia dextrā Munera contigerat, Cerealia dona rigebant; Sive dapes avido convellere dente parabat, 35 Lamina fulva dapes admoto dente nitebant. Miscuerat puris auctorem muneris undis : Fusile per rictūs aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque, miserque, Effugere optat opes, et, quæ modò voverat, odit. 40 Copia nulla famem relevat : sitis arida guttur Urit; et inviso meritus torquetur ab auro. Ad cælumque manūs et splendida brachia tollens, “ Da veniam, Lenæe pater; peccavimus,” inquit; “ Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.”

46

Mite deûm numen Bacchus peccâsse fateniem
Restituit, pactamque fidem, data munera, solvit.
“ Neve male optato maneas circumlitus auro,
Vade," ait, “ad magnis vicinum Sardibus amnem;
Perque jugum montis, labentibus obvius undis, 50
Carpe viam, donec venias ad fluminis ortūs;
Spumiferoque tuum fonti, quà plurimus exit,
Subde caput, corpusque simul, simul elue crimen."
Rex jussæ succedit aquæ. Vis aurea tinxit
Flumen, et humano de corpore cessit in amnem. 55
Nunc quoque jam veteris percepto semine venæ
Arva rigent auro madidis pallentia glebis.

Ille, perosus opes, silvas et rura colebat,
Panaque montanis habitantem semper in antris.
Pingue sed ingenium mansit; nocituraque, ut antè,
Rursus erant domino stolidæ præcordia mentis. 61
Nam, freta prospiciens, latè riget arduus alto
Tmolus in ascensu; clivoque extentus utroque,
Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypæpis.
Pan ibi dum teneris jactat sua carmina Nymphis,
Et leve cerată modulatur arundine carmen,

66 Ausus Apollineos præ se contemnere cantūs, Judice sub Tmolo certamen venit ad impar.

Monte suo senior judex consedit, et aures Liberat arboribus. Quercu coma cærula tantùm Cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. Isque deum pecoris spectans, “In judice," dixit, “Nulla mora est." Calamis agrestibus insonat ille; Barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) Carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit 75

69

[ocr errors]
« ZurückWeiter »