Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

50

Conjugis augurio quanquam Titania mota est,
Spes tamen in dubio est. Adeò cælestibus ambo
Diffidunt monitis; sed quid tentare nocebit ?
Descendunt, velantque caput, tunicasque recingunt,
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas ?)
Ponere duritiem cæpêre suumque rigorem,
Mollirique morā, mollitaque ducere formam.

55
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri
Forma potest hominis, sed uti de marmore cæpto
Non exacta satis, rudibusque simillima signis.
Quæ tamen ex illis aliquo pars humida suco 60
Et terrena fuit, versa est in corporis usum.
Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa:
Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio, superorum munere, saxa
Missa viri manibus faciem traxêre virilem ; 65
Et de femineo reparata est femina jactu.
Inde genus durum sumus, experiensque laborum ;
Et documenta damus, qua simus origine nati. 68

PYRAMUS ET THISBE.

Pyramus et Thisbe-juvenum pulcherrimus alter, Altera, quas oriens habuit, prælata puellis— Contiguas tenuêre domos, ubi dicitur altam Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. Notitiam primosque gradūs vicinia fecit.

5

[ocr errors]

IO

Tempore crevit amor. Tædæ quoque jure coîssent; Sed vetuêre patres, quod non potuêre vetare.

Fissus erat tenui rimā, quam duxerat olim, Quum fieret, paries, domui communis utrique. Id vitium, nulli per secula longa notatum, (Quid non sentit amor ?) primi sensistis, amantes, Et voci fecistis iter. Tum murmure parvo Multa priùs questi, statuunt, ut nocte silenti Fallere custodes foribusque excedere tentent; Quumque domo exierint, urbis quoque claustra relinquant;

15 Neve sit errandum lato spatiantibus arvo, Conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbrâ Arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis, Ardua morus erat, gelido contermina fonti. Pacta placent; et lux tardè discedere visa Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem.

Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe Egreditur, fallitque suos; adopertaque vultum Pervenit ad tumulum, dictāque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor. Venit, ecce, recenti Cæde leæna boum spumantes oblita rictus, Depositura sitim vicini fontis in undā. Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe Vidit, et obscurum trepido pede fugit in antrum; Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit. 30 Ut lea sæva sitim multā compescuit undā, Dum redit in silvas, inventos forte sina ipsā, Ore cruentato tenues laniavit amictûs,

Serius egressus vestigia vidit in alto

20

25

[ocr errors]

Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore, 35
Pyramus. Ut verò vestem quoque sanguine tinctam
Repperit,“ Una duos nox,” inquit,“perdet amantes,
E quibus illa fuit longā dignissima vitā.
Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metūs qui jussi nocte venires, 40
Nec prior huc eni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O, quicunque sub hāc habitatis rupe,

leones ! Sed timidi est optare necem.” Velamina Thisbes Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram. 45 Utque dedit notæ lacrimas, dedit oscula vesti, " Accipe nunc,” inquit, “nostri quoque sanguinis

haustūs :" Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum. Nec mora : ferventi moriens e vulnere traxit. Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat altè; Non aliter, quàm quum vitiato fistula plumbo Scinditur, et tenues stridente foramine longè Ejaculatur aquas, atque ictibus aëra rumpit. Arborei fetūs aspergine cædis in atram Vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix 55 Puniceo tingit pendentia mora colore.

Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem, Illa redit; juvenemque oculis animoque requirit, Quantaque vitârit narrare pericula gestit. 59 Utque locum et versam cognovit in arbore formam, Sic facit incertam pomi color, hæret an hæc sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum Membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo

50

Pallidiora gerens, exhorruit, æquoris instar, 64
Quod tremit, exiguā quum summum stringitur aurā.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos;
Et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrymis, fletumque cruori
Miscuit; et gelidis in vultibus oscula figens, 70
" Pyrame," clamavit,“ quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde. Tua te, carissime, Thisbe
Nominat. Exaudi, vultūsque attolle jacentes.”
Ad nomen Thisbes, oculos jam morte gravatos
Pyramus erexit, visāque recondidit illā.

75
Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum,“Tuatemanus," inquit,“amorque
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
Hoc manus : est et amor; dabit hic in vulnera vires.
Persequar exstinctum ; letique miserrima dicar 80
Causa comesque tui; quique a me morte revelli,
Heu, solā poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multùm miseri, meus illiusque, parentes :
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.

86 At tu, quæ ramis, arbor, miserabile corpus Nunc tegis unius, mox es tectura duerum, Signa tene cædis; pullosque, et luctibus aptos Semper habe fetūs, gemini monumenta cruoris." Dixit; et aptato pectus mucrone sub imum, Incubuit ferro, quod adhuc a cæde tepebat.

Vota tamen tetigêre deos, tetigere parentes;

91

ATLAS IN NIONTEM MUTATUS.

7

Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater; Quodque rogis superest, unā requiescit in urnā. 95

ATLAS IN MONTEM MUTATUS.

IO

Jamque cadente die, veritus se credere nocti,
Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,
Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
Evocet Auroræ, currūs Aurora diurnos.

Hic, hominum cunctos ingenti corpore præstans, Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus

6 Rege sub hoc et pontus erat, qui solis anhelis Æquora subdit equis, et fessos excipit axes. Mille greges illi, totidemque armenta per herbas Errabant; et humum vicinia nulla premebant. Arboreæ frondes, auro radiante nitentes, Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

Hospes,” ait Perseus illi, seu gloria tangit Te generis magni, generis mihi Jupiter auctor; Sive es mirator rerum, mirabere nostras.

15 Hospitium requiemque peto.” Memor ille vetusta Sortis erat; Themis hanc dederat Parnassia sortem; “ Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro Arbor; et hunc prædæ titulum Jove natus habebit.” Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas Mænibus, et vasto dederat servanda draconi, Arcebatque suis externos finibus omnes. Huic

quoque, “ Vade procul, ne longè gloria rerum, Quas mentiris," ait, "longè tibi Jupiter absit :"

[ocr errors]
[ocr errors]

20

[ocr errors]
« ZurückWeiter »