Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

80

Tmolus ad os Phobi: vultum sua silva sequuta est.
Ille, caput flavum lauro Parnasside vinctus,
Verrit humum Tyrio saturatā murice pallā,
Instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
Sustinet a lævā; tenuit manus altera plectrum.
Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto
Pollice sollicitat: quorum dulcedine captus,
Pana jubet Tmolus citharæ submittere cannas.
Judicium sanctique placet sententia montis
Omnibus; arguitur tamen, atque injusta vocatur,
Unius sermone Midæ. Nec Delius aures
Humanam stolidas patitur retinere figuram;
Sed trahit in spatium, villisque albentibus implet,
Instabilesque imo facit, et dat posse moveri.
Cetera sunt hominis; partem damnatur in unam,
Induiturque aures lente gradientis aselli.

Ille quidem celat, turpique onerata pudore
Tempora purpureis tentat velare tiaris.

86

91

96

Sed, solitus longos ferro resecare capillos,
Viderat hoc famulus : qui, quum nec prodere visum
Dedecus auderet cupiens efferre sub auras,
Nec posset reticere tamen, secedit humumque
Effodit; et, domini quales aspexerit aures,
Voce refert parvā, terræque immurmurat haustæ ;
Indiciumque suæ vocis tellure regesta
Obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis.
Creber arundinibus tremulis ibi surgere lucus
Cœpit; et, ut primum pleno maturuit anno,
Prodidit agricolam: leni nam motus ab Austro
Obruta verba refert, dominique coarguit aures,

100

105

PHILEMON ET BAUCIS.

Lelex animo maturus et ævo

5

IO

Sic ait, "Immensa est, finemque potentia cœli
Non habet; et, quicquid superi voluêre, peractum est.
Quoque minus dubites, tiliæ contermina quercus
Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro.
(Ipse locum vidi; nam me Pelopeïa Pittheus
Misit in arva, suo quondam regnata parenti.)
Haud procul hinc stagnum, tellus habitabilis olim,
Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undæ.
Jupiter huc, specie mortali, cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiêre, locum requiemque petentes:
Mille domos clausêre seræ. Tamen una recepit,
Parva quidem, stipulis et cannâ tecta palustri :
Sed pia Baucis anus parilique ætate Philemon
Illa sunt annis juncti juvenilibus, illā
Consenuêre casă; paupertatemque fatendo
Effecêre levem, nec iniquã mente ferendam.
Nec refert dominos illic famulosne requiras;
Tota domus duo sunt; îdem parentque jubentque.
"Ergo ubi cœlicolæ parvos tetigêre penates,
Submissoque humiles intrârunt vertice postes,
Membra senex posito jussit relevare sedili,
Quo superinjecit textum rude sedula Baucis.
Inde foco tepidum cinerem dimovit, et ignes
Suscitat hesternos, foliisque et cortice sicco
Nutrit, et ad flammas animā producit anili;

15

19

25

30

35

Multifidasque faces, ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuit, parvoque admovit aëno.
Quodque suus conjux riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis. Furcā levat ille bicorni
Sordida terga suis, nigro pendentia tigno;
Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam, sectamque domat ferventibus undis.
"Interea medias fallunt sermonibus horas,
Sentirique moram prohibent. Erat alveus illic
Fagineus, curvā clavo suspensus ab ansā:
Is tepidis impletur aquis, artusque fovendos
Accipit. In medio torus est de mollibus ulvis
Impositus lecto spondā pedibusque salignis :
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
Sternere consuêrant; sed et hæc vilisque vetusque
Vestis erat, lecto non indignanda saligno.

40

Accubuêre dei. Mensam succincta tremensque
Ponit anus: mensæ sed erat pes tertius impar: 45
Testa parem fecit. Quæ postquam subdita clivum
Sustulit, æquatam mentæ tersêre virentes.
Ponitur hic bicolor sinceræ bacca Minerva,
Conditaque in liquidā corna autumnalia fæce,
Intubaque, et radix, et lactis massa coacti,
Ovaque non acri leviter versata favillā;
Omnia fictilibus. Post hæc, cælatus eādem

50

Sistitur argilla crater; fabricataque fago
Pocula, quà cava sunt, flaventibus illita ceris.

“Parva mora est, epulasque foci misêre calentes ;

Nec longæ rursus referuntur vina senectæ, Dantque locum mensis paulùm seducta secundis.

56

Hìc nux, hìc mista est rugosis carica palmis,
Prunaque, et in patulis redolentia mala canistris,
Et de purpureis collectæ vitibus uvæ.

Candidus in medio favus est.

60

Super omnia vultūs Accessêre boni: nec iners pauperque voluntas. “Interea, quoties haustum cratera repleri Sponte sua, per seque vident succrescere vina, Attoniti novitate pavent, manibusque supinis Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon, Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.

“Unicus anser erat, minimæ custodia villæ, Quem dîs hospitibus domini mactare parabant. Ille, celer pennā, tardos ætate fatigat, Eluditque diu; tandemque est visus ad ipsos. Confugisse deos. Superi vetuêre necari; 'Dîque sumus; meritasque luet vicinia pœnas Impia,' dixerunt: 'vobis immunibus hujus Esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta, Ac nostros comitate gradūs, et in ardua montis Ite simul.' Parent ambo, baculisque levati Nituntur longo vestigia ponere clivo.

65

70

74

[sagitta "Tantùm aberant summo, quantùm semel ire Missa potest. Flexêre oculos, et mersa palude Ɛo Cetera prospiciunt, tantùm sua tecta manere. Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, Illa vetus dominis etiam casa parva duobus Vertitur in templum: furcas subiêre columnæ : Stramina flavescunt; adopertaque marmore tellus, Cælatæque fores, aurataque tecta videntur. Talia tum placido Saturnius edidit ore:

86

95

'Dicite, juste senex, et femina, conjuge justo
Digna, quid optetis.' Cum Baucide pauca loquutus,
Consilium superis aperit commune Philemon : 90
'Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri
Poscimus; et quoniam concordes egimus annɔs,
Auferat hora duos eadem; nec conjugis unquam
Busta meæ videam, neu sim tumulandus ab illā.'
"Vota fides sequitur; templi tutela fuêre,
Donec vita data est. Annis ævoque soluti,
Ante gradus sacros quum starent forte, locique
Narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
Jamque super geminos crescente cacumine vultūs,
Mutua, dum licuit, reddebant dicta; 'Valeque,
O conjux,' dixêre simul; simul abdita texit
Ora frutex. Ostendit adhuc Tyaneïus illic
Incola de gemino vicinos corpore truncos.
Hæc mihi non vani (neque erat cur fallere vellent)
Narravêre senes: equidem pendentia vidi
Serta super ramos, ponensque recentia dixi,
Cura pii dîs sunt; et, qui coluêre, coluntur.”

99

104

108

« ZurückWeiter »