Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Negotiorum tædiosorum seges,

Et unda rerum, et victus aggeratio.

Res agere semper solitus, animam mox agit,
Opes fruendas linquens hæredi suo.
Quare me potius pauperem dici juvat,
Et pauca habere et non sollicitum vivere,
Nec divitiis onustum nec negotiis.

Nam multa mala compendifaciunt pauperes.

Obnoxiæ sunt plurimis opes malis,

Odioque maxime et invidiæ et opprobriis,
Atque implicantur plurimis negotiis,
Quæ ferre curas ac molestias solent:
Post quas repente dives ille mortuus
Aliis bona sua linquit ad luxum omnia.
Mihi igitur est inopia multo gratior,
Exiguaque inter, absque curis vivere
Malo, opibus ac molestiis carens1.
Est nanque quisquis pauper, hoc habet lucri,
Ingentium exors quod malorum victitat.

Opes malis sunt plurimis obnoxiæ,
Odio, invidentiæ, atque contumeliis,
Molestiisque mille, tum autem litibus;
Victu in parando multum habent negotii.
Postilla dives derepente mortuus
Opes relinquit dissipandas alteri.
Ego proinde pauper esse mavelim,

Non multa habere, et absque curis vivere,
Opibus carere, et insimul molestiis.
Faciunt malorum pauperes compendium.

IX. (P. 170.)

Hoc alius alio præstat, quod constantius
Bonam malamque didicit fortunam pati.

5

10

GROT.

5

10

H. STEPH.

5

10

RUTGERS.

GROT.

1 Claudicat versus. Possis succurrere legendo: molestiis simul carens.

[PHILEMON.

DIPHILUS. (P. 171.)

Mercatore.

A. Corinthi apud nos istud sanctum est legibus,
Si quem videmus obsonari largius,
Continuo interrogamus cujatis siet,

Quid agitet, unde vivat. si reditus habet
Qui possint tantis suppeditare sumtibus,
Suo arbitratu sinitur facere impendia.
Sin supra vires erogat patrimonii,
In posterum id ne faciat interdicitur:
Mulcta irrogatur, ni sit dicto obaudiens.
Quod siquis sine re vitam vivat splendidam,
Torquendus ille mox carnifici datur. B. Atat.
A. Nanque iste ut vivat omnis1 expers malefici
Nequitur. capin' hoc? ergo aut præmiator est
Nocturnus, vitam aut vivit vecticulariam,
Aut particeps est aliquid tale agentibus,
Aut quadruplator est, aut testimonia
Falsidica vendit. tales nos everrimus.

B. Recte profecto. verum id me quid attinet?
A. Quia te videmus, bone vir, obsonarier
Basilice et longe supra civilem modum.
Per te pisciculum vix accipiunt cæteri.
Ita civitas compulsa ad vitam olitoriam est.
Pugnamus de apiis tanquam in certatu Isthmico.
Tua præda est, siquis mœnia intravit lepus.
Perdices autem et turdos, ita me Di juvent,
Jam nec volantes licitum est conspicarier.
Etiam incendisti pretium vino exotico.

Hoc lege cautum est hic apud Corinthios:
Si quempiam obsonare semper splendide
Videmus, hunc rogamus unde vivat, et
Quid faciat operis. Si facultates habet,
Ut reditus harum solvere expensas queat,
Perpetimur illum perfrui bonis suis.

DIPHILUS.]

1 omnis omisit Schweigh.
2 apio Schweigh.

[blocks in formation]

Sin forte sumptus superat ea quæ possidet,
Prohibemus huic ne faciat hoc in posterum.
Ni pareat, jam plectitur mulcta gravi.
Sin sumptuose vivit is qui nil habet,
Tradunt eum tortoribus. Proh! Hercules,

Nec enim licet vitam absque malo ullo degere
Talem scias: sed est nec esse aut noctibus
Abigere prædam, aut fodere muros ædium,
Aut hæc patrantum jungier commercio,
Aut in foro agere sycophantam, aut perfidum
Præbere testem. Nos genus hoc mortalium
Ejicimus hac ex urbe, velut purgamina.-

APOLLODORUS.

I. (P. 176.)

Adelphis.

Vita otiosa plena beatitudinis,
Si cum otiosis aliis vitam transigas.
Cum simiis ferisque agentem, simiam
Fieri necesse est: o vitam ærumnabilem!

ERASM.

GROT.

10

15

II. (P. 177.)

Non video quorsum argento confidas, pater,
Quod nil habenti facile largiri solet
Brevis hora, et rursum possidenti demere.

[blocks in formation]

III. (P. 177.)

Forem vecte oppilamus: at nemo interim
Adeo obseratam januam fecit faber,
Quæ non feli pateret atque adultero.

Clauduntur ædes pessulis, repagulis:

Sed januam faber haud ita unquam muniit,
Ut non pateret feli aditus et adultero.

IV. (P. 178.)

Lacœna.

Annos seniles ne, Philine, spreveris,
Ad quos pervenies et tu vivendo diu.

Sed unum est in quo a vobis patres vincimur:
Nam si qua in re minus indulgemus, illico
Audimus, Non fuisti juvenis tu quoque?
At contra genitor nato morigero minus

GROT.

H. STEPH.

Haud est ut dicat, Non fuisti et tu senex?

GROT.

V. (P. 178.)

Amici siquis fuerit ingressus domum,

Is si ex animo est amicus, signa, Nicophon,
Apparent. primum simulatque attigerit fores,
Vultu adstat hilari janitor: adulat canis

Caudam agitans: tum vero aliquis accurrit citus,
Sellamque ponit imperante nemine.

APOLLODORUS.]

5

5

GROT.

VERSIONES ANGLICE.

EPICHARMUS. (P. 1.)

Good gossip, if you love me, prate no more:
What are your genealogies to me?

Away to those, who have more need of them!
Let the degenerate wretches, if they can,
Dig up dead honour from their fathers' tombs,
And boast it for their own- -Vain empty boast!
When every common fellow, that they meet,
If accident hath not cut off the scroll,
Can shew a list of ancestry as long.

You call the Scythians barbarous, and despise them;
Yet Anacharsis was a Scythian born;
And every man of a like noble nature,

Tho' he were moulded from an Ethiop's loins,
Is nobler than your pedigrees can make him.

Cease, if you love me, mother, cease to trace
Our long extraction to an ancient race;
'Tis theirs alone, who boast no inbred worth,

CUMBERLAND.

To found their claim of honour on their birth,

And strive their want of virtue to supply
With glory borrow'd from old ancestry.
That all had ancestors the proof can give,
When you admit, that all have liv'd, or live:

If thousands find it difficult to trace

(Through lack of friends, or luckless change of place)
In whose pure veins their streams of kindred ran,
Are they less noble than the few that can?

5

10

5

10

[EPICHARMUS.

« ZurückWeiter »