Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ECLO GAE

POËTARUM LATINORUM

IN USUM

G Y MNASIO RUM

ET

SEMINARIORUM PHILOLOGICORUM.

c

ECLOGAE

IN USUM

POËTARUM LATINORUM

Alle)
GYMNASIORUM 40

13
SEMINARIORUM PHILOLOGICORUM.

ET

ITERUM EDIDIT

LONGE AUCTIORES ET CORRECTIORES

IO. CASP, ORELLIUS.

INSUNT

A. PERSII FLACCI

SATIRAE SEX INTEGRAE

CUM SCHOLIASTA ET VARIETATE ALIQUOT CODD. NUNC PRIMUM

COLLATORUM.

TURICI

TYPIS ORELLII, FUESSLINI ET SOCIORUM.

M. DCCC. XXXIII.

[ocr errors][merged small]

EDITOR LECTORIBUS.

Quum Gymnasïi Turicensium Carolini hoc sit institutum, ut in classe philologica eloquentiae professor suo ex iudicio poëtarum Latinorum vel locos selectos vel integra carmina exponat, quibus scholis interesse solent e reliquis quoque classibus auditores voluntarii, post Ovidium Virgiliumque in Collegio humanitatis domive perlectos, uti postulat usus et ratio, ad Horatium accessuri, satis cognito hoc omnium principe optabile sane erat, ut deinceps ad ceterorum etiam lectionem paullatim perducerentur. Etenim illi quoque, qui harum literarum ingenuo amore capti strenue ac sponte sua iis operam dare pergunt, novis subinde, ne cesset voluntas, illecebris retinendi videntur. Horum igitur commodis prospiciens libellum auditoribus meis tradendum censui, cuius exiguo volumine comprehenderentur Latinorum poëmata elegantissima quaeque et publicae interpretationi quam maxime apta. Sed id quoque spectandum erat, ut quae collegissem, speciem quandam universae praeter scenicam apud Romanos poëseos exhiberent et ad reliqua eiusdem monumenta recte intelligenda viam quodam modo munirent bonarum artium studiosis. Verum meo pro consilio paullo aliter, quam in huiuscemodi Anthologiis fieri saepe videmus, versatus sum ; si quidem lectionibus ipsis reservari debebant, quae vel ad grammaticam interpretationem vel ad poëtarum artem demonstrandam proprie pertinerent; tum significare potius, quam enucleare consentaneum erat res mythologicas atque historicas, ut, quum accuratior earum expositio a magistro esset repetenda, memoriae tamen aliquatenus subveniretur. Ubi vero plures unius loci interpretationes exstarent, eam, quae verior mihi visa esset, aut ab aliis repertam aut a me ipso excogitatam indicare raro neglexi, ne nimis fluctuarent Eclogae Poët. Lat.

1

« ZurückWeiter »