Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PRAEFATIO SECUNDAE EDITIONIS.

Haec scripseram novem ante annos. Severiorem meam rationem et paene Bɛzzɛσéhηvov, qua Latinorum poëtarum carmina integra discipulis audacter tradideram atque in iis exhibendis criticam potius disciplinam quam interpretationem a magistro ipso petendam eram secutus, permultis tamen probatam vidi. Nunc nonnulla consulto delevi; haud pauca addidi; permulta, ut officium requirebat, correxi.

Scribebam Turici Kalendis Septembribus M. DGCC, XXXII.

In altera hac Ed. consului exactissimum apographum varietatis antiquissimi Fragmenti Gottorpiani collati a Gudio ad Ed. Raphelengii 1595.; quod debeo Silligi V. C. benignitati: Codicem Basileensem chartaceum communicatumn mecum a Gerlachio meo: maximopere ideo memorabilem, quia nitidissime atque accuratissime a Pomponio Laeto in carcere conscriptus est. Ille autem vir magnus atque infelix propter inanem coniurationis suspicionem a Paulo II. Pontifice Max. in vincula coniectus tormentisque laceratus est anno MCCCCLXVIII. Quum tamen eius ceterorumque sociorum Academiae Romanae innocentia demonstrata esset, anno iam sequente MCCCCLXIX. rursus sunt liberati. Ipse Pomponius in fine libri, quantum in illis adversae fortunae procellis debuerit Lucretio, pulcherrimo hoc epigrammate testatus est:

Exscriptum hoc opus est fatis, o lector, iniquis:

Tempore namque illo carcere vinctus eram :

Praebuit heu toties solamen dulce tenebris,

Fecit et horrendo libera corda iugo.

Tu lege, sed liber, librum, captiva notavit

Quem manus, et pro me da pia thura Iovi.

Praeterea habui varietatem Cod. Ambrosiani perboni E. 125. part. sup. Sec. XV., qui fuit olim Pii II. Pontif. Max., et in usum meum accurate collatus est ad edit. Cominianam 1751. ab Hieronymo Mencinio, V. C. doctore Ambrosiano; optimam Forbigeri editionem, Pinzgeri censuram prioris meae Notarum explicatio haec est: G. = Gottorp. fragm. C. Codex Pomponii Laeti. E. Ambrosianus. Edd. vett. Brixiana, Veronensis, Veneta. Av. Avancius cum assecla Pio. (P.) A. Aldina secunda. L. Lambinus. Gif. Gifanius. H. Havercamp.

editionis cet.

Bentleius. W.

est, () inclusi.

B. =

quas recipere ipse ausus non

Wakefield, cuius coniecturas,
Eich, Eichstaedtius. F. Forbigerus.

T. LUCRETI) CARI

LIBRORUM SEX DE RERUM NATURA

ECLOGAE.

LIB. I. VERS. 1-151.

Aeneadûm genetrix, hominum divômque voluptas,
Alma Venus, caeli subter labentia signa

Quae mare navigerum, quae terras frugiferenteis
Concelebras; per te quoniam genus omne animantum
Concipitur visitque exortum lumina solis:
Te, Dea, te fugiunt ventei, te nubila caeli,
Adventumque tuum: tibi suaveis daedala tellus
Summittit flores; tibi rident aequora ponti
Placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefacta est verna diei
Et reserata viget genitabilis aura Favoni,
Aëriae primum volucres te, Diva, tuumque
Significant initum perculsae corda tua vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta,
Et rapidos tranant amneis, ita, capta lepore,
[Illecebrisque tuis omnis natura animantum]

Te sequitur cupide, quo quamque inducere pergis.

5

10

15

-

2. (sub te W. coni.) 4. ,, uno tempore frequentas, permeas, incolis." Wak. 5. (limina id.) 7. Sic G. G. E. adventuque tuo Codd. 3. A. ad ventumque tuum Turneb. 9. pacatum C. Iunta. A. 11. genitabilis satis firmatur ab antiquiss. Gottorp., ex quo diaggýdny notatur, C. et E. genitalis ex aliis Cdd. Edd. vett. praetulerunt H. Pinzg. F. Nullam tamen video causam, cur contra optimas auctoritates licentia hic intrudatur nullo pacto necessaria. Varro de L. L. 4. pag. 7. Rip. Lucretius (Lucilius?) suorum unius et viginti librorum initium fecit hoc: Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus. Ib. (ora Favoni W. coni.) 13. percussae Gif. 14. ferue et pecudes B. - ferae, pecudes Eich. Ib. persaltant W. 16. Deest in Codd. 5. (ut videtur, omnibus, certe etiam C. C. E.) Edd. vett. Av. Comparet in Iunt. Ald. ac debetur procul dubio interpolatori Italo v. c. Marullo. tor non vidit ad v. capta et quamque nomen generale eliciendum Aeriae volucres, ferue pecudes.

Scil. interpolaesse e praecedd.

Denique per maria ac monteis fluviosque rapaceis
Frondiferasque domos avium camposque virenteis
Omnibus incutiens blandum per pectora amorem,
Efficis, ut cupide generatim secla propagent.

20

Quae quoniam rerum naturam sola gubernas,
Nec sine te quidquam dias in luminis oras
Exoritur neque fit laetum nec amabile quidquam ;
Te sociam studeo scribundis versibus esse,
Quos ego de rerum natura pangere conor

25

Memmiadae nostro: quem tu, Dea, tempore in omni
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

Quo magis aeternum da dictis, Diva, leporem.

Effice, ut interea fera moenera militiaï
Per maria ac terras omneis sopita quiescant.
Nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
Mortaleis: quoniam belli fera moenera Mavors
Armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
Reiicit aeterno devictus volnere amoris :
Atque ita, suspiciens tereti cervice reposta,
Pascit amore avidos, inhians in te, Dea, visus
Eque tuo pendet resupini spiritus ore.
Hunc tu, Diva, tuo recubantem corpore sancto
Circumfusa super, suaveis ex ore loquelas
Funde, petens placidam Romanis, incluta, pacem.
Nam neque nos agere hoc patriaï tempore iniquo
Possumus aequo animo; nec Memmi clara propago
Talibus in rebus communi dêsse saluti.

30

35

40

22. Empedoclis fragm. ed. Peyron. p. 54. Kúxpıdos (i. e. piñías) èv παλάμῃσιν ὅτε ξὺν πρῶτ ̓ ἐφύοντο. 23. luminis oras Codd. cuncti. Edd. vett. Ennius de Romulo: tu produxisti nos intra luminis oras. Cfr. Virg. Ge. 2, 47. ibique Voss. Lachmannus tamen ad Prop. I, 1, 31. ,, Sic ubique luminis et aëris auras dissentientibus quamvis saepe libris, non oras scribimus, quia aëris auras Lucretium I, 208, 801, 1086. dedisse certum est." Sed differunt, opinor, luminis orae (immo et aetheris orae 6, 61.) ab aëris auris, v. 3. 847. Cfr. etiam 5, 779. 27. C. Memmius Gemellus L. F. Trib. pl. u. c. 687. Lucullum, et praetor u. c. 695. Caesarem proconsulem vexavit; anno 699. ipse a Q. Erucio ambitus accusatus et damnatus Athenas in exilium secessit, quo Cicero a. 702. ad eum dedit Epp. ad Div. 13, 1, 2, 3. Poësi quoque studuit, et quidem impudicae: Ovid. Trist. 2, 433. Plin. Ep. 5, 3. v. Wetzel ad Cic. Brut. c. 70. 30. Et face B. 35. Ita Codd. Edd. vett. devinctus L. H. de qua lectione non dubitarunt Bentl. et Valck. ad Callim. Fragm. pag. 117. Aen. 8. 294. Tum pater aeterno fatur devinctus amore; ubi eadem varietas, sed h. 1. etiam cum G. C. E. F. praefero devictus. 36. suspirans quidam apud Pium. Ib. repostam Heins. pro

omnes.

50

Quod superest, vacuas aureis mihi, Memmius, et te, 45 Semotum a curis, adhibe veram ad rationem: Ne mea dona tibi studio disposta fideli, Intellecta prius quam sint, contempta relinquas. Nam tibi de summa caeli ratione deûmque Disserere incipiam et rerum primordia pandam; Unde omneis natura creet res, auctet alatque; Quoque eadem rursum natura perempta resolvat: Quae nos materiem et genitalia corpora rebus Reddunda in ratione vocare et semina rerum Appellare suëmus et haec eadem usurpare Corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.

55

[Omnis enim per se divôm natura necesse est

Immortali aevo summa cum pace fruatur,
Semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
Nam privata dolore omni, privata periclis,
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
Nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.]
Humana ante oculos foede quom vita iaceret
In terris, oppressa gravi sub Religione,
Quae caput a caeli regionibus ostendebat,
Horribili super aspectu mortalibus instans;
Primum Graius homo mortaleis tollere contra
Est oculos ausus primusque obsistere contra:
Quem neque fama deûm nec fulmina nec minitanti
Murmure compressit caelum; sed eo magis acrem
Irritât animi virtutem, effringere ut arta

60

65

70

bante Valck. 1. 1. sed obliti erant ambo imitationis Ovidianae: Met. 10, 558. inque sinu iuvenis posita cervice.

38. resupino E. - resupinae Heins. Valck. resupini satis firmant G. C. Aeque falsa est Wak. suspicio (oris.) 42. agere hoc],,hoc ipsum, quod suscepimus attente et sine cura agere, in hoc studium incumbere." Lamb. 45. Memmiada, et te L. H. contra Cdd. Placet Wakefieldo lectio Cod. 4. (et C.) quod superest, quaeso, vacuas mihi Memmius aures, Semotim. 52. quoque Seneca Ep. 95. W. quove Codd. Edd. ante W. 56. sint C. 57. Hi sex versus L. 2, 645. loco magis apto recurrunt, et h. l. a quibusdam libris abesse dicuntur; in Gott. C. E. Edd. vett. inseruntur post v. 44.; huc collocavit Av. 65. obtendebat W. in contextu, contra Codd. et Edd. omnes. 67. tendere Nonius, contra G. 69. fana Bentl. coni. a W. recepta. „fuma deúm est fama de diis, fabulae de ira eorum et de poenis, quibus contemptores suos afficiant." Forb. 71. Sic Non. Prisc. (v. Forb.) Cd. Z. W. Eichst. Irritans animi virtutem effringere C. Inritat animi virtute confringere G. et alii, nisi quod virtutem. irritant virtutem animi confr. E. Irritat virtutem animi confr. Edd. vett., ego in Ed. pr. F. Omni auctoritate caret L. et H, scriptura Virtutem irritát animi, confr.

« ZurückWeiter »