Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Praeterea quum

auditores scholis cum fructu excipiendis sese praeparaturi. Exhibenda etiam erant interdum aliorum scriptorum verba meos illustrantia, quominus dictando tereretur tempus vivam potissimum magistri vocem desiderans. haud pauci nostrorum mature iam criticae doctrinae praeceptis initiandi sint ac theologorum quoque ingenium his studiis acuatur sevoceturque a somniis fanaticorum, diligentius etiam quam in tironum, ut inquiunt, usus plerumque solet necesse haberi, enotandam ac diiudicandam suscepi lectionis diversitatem. Paucissimis denique verbis ut his omnibus defungerer, ipsa libelli utilitas suadebat; carmina enim, non adnotationes ii petebant, quibus erat destinatus : [nec vero tantummodo ad lectiones publicas : volebam enim, ut domi quoque haberent, quibus sese delectarent. Minimne autem, haec scribens, reprehendo VV. CC. Lindemannum (1823.) et 0. Schulzium (1825.); suum enim uterque consilium secutus est et in diversis regionibus atque scholis compluribus similis moduli ac generis libellis, ut inter multos etiam meus est, locum esse video. Praeterea nemo mihi vitio vertet, quod meo ex sensu, quem

erroris

expertem nunquam praestabo, in omnibus mei libelli partibus, etiam in hac altera editione, ea secutus sum, quae vere poëtica mihi visa sunt, alii alia quum praetulerint. ED. ALT.]

Iam, quibus subsidiis usus singula tractaverim, enarrabo.

In Lucretii quidem locos selectos recensendos plus utique laboris insumendum fuit, quam propositi ratio postulare primum videbatur.. Quamvis enim Eichstaedtius, quem praecipue secutus sum, (etiam in scribendi ratione, non tamen usquequaque ipsi Viro clarissimo postmodum probata) perpetuum Wakefieldi censorem correctoremque docte atque eleganter egisset, nihilominus aliquoties modo amborum, modo alterius utrius auctoritatem deserere ausus sum. Nam ea profecto etiamnunc est conditio carminis Lucretiani, ut indefessas futuri editoris curas requirat, qui studiose rursus excussis codicibus editionibusque in nova recensione adornanda elaboret. Ego vero et libris scriptis, et, quod nimis aegre tuli, Iuntina editione (6) destitutus, quid in tractandis

(*) Hanc et alteram Aldinain nunc ipse domi habeo.

Ed. alt.

reliquarum ac praesertim Glasguensis*) copiis observare licuerit, paucis exponam.

Brixiensem e melioris notae codice ductam esse compertum habeo, eaque quum caruisset Wakefieldus, factum est, ut minus certum de veterum editionum lectionibus saepe iudicium ferret. Ex alio autem libro vitiosiore fluxit Veronensis, fideliter repetita in Veneta, erroribus nonnisi operarum et, paucissimis interpolationibus correctori, ut opinor, subnatis, sed plerumque pravis, discrepante ab illa. Venetam (**) deinde, non Veronensem, ut ratus est Wakefieldus, emendavit Hieronymus Avancius, qui scite interdum, frequentius tamen, ut Italorum tunc temporis mos erat, audacissimi interpolatoris, quam circumspecti critici partes agere maluit. Profitetur ille quidem, nescio qua gloriola ductus, se Lucretii poëma sine antiquo exemplari emendasse, sed eundem veteratorem hac in re deprehendi, quippe qui versus aliquot minime subditicios, quamvis a praecedentibus, si fides Gerardo, omnibus omissos (2, 1139. 3, 866. 5, 1011.) suis locis inseruerit. Hanc autem Aldinam priorem examinare quum neglexisset Wakefieldus, eum in errorem incidit, ut quae Avancii essent, cuncta Pio perperam tribueret. Pius enim rarissime ab Avancio discessit (1, 123. 2, 591.) bona atque inepta pariter subripiens; prisca vero exemplaria, quae identidem laudat, passim interpolationis suspecta sunt , Marulli praesertim codex.

In Catulli Epithalamio Pelei ac Thetidis (***) recensendo usus sum Aldina utraque, Parisina c. n. Var. anni 1604.,

(*) Glasguae 1813. 4. Vol. 8. Magna dos huius editionis est collatio Ed. Brixiensis s. a. (1472.) Veronensis 1486. Venetae 1495. Avancii apud Aldum 1500. cum Bipontina 1782., quae Creechii, id est, Lambini ultimam recensionem sequitur, a Ioanne Gerardo accuratissime confecta.

(**) Cfr. I, 142. efferre Ver. perferre Ven. Av. 3, 1048. infimus Ver. improbus Ven. Av.

(***) Festivam allegoriain conviviji illius nuptialis habes in Clementinis, Homilia 6, 14. το δε συμπόσιον το γαμήλιον, ένθα το δείπνον ετέλει Ζευς υπέρ τε της Νηρείδος Θέτιδος και του καλού Πηλέως, άλληγορίαν έχει ταύτην . το μεν δή συμπόσιον, ο κόσμος" οι δε δώδεκα, ουράνια των μοιρών περιστηρίγματα, άτινα ζώδια καλούσιν· Προμηθεύς, η προμήθεια, υφ' ής τα πάντα εγένετο Πηλεύς, ο πηλός και από γης εις ανθρώπου γένεσιν περινοηθείς και μιγείς τη Νηρείδι, τουτέστιν ύδατι εκ δε της των δύο μίξεως, υδατός τε και γης, ο πρώτος, ου γεννηθείς, αλλά πλασθείς τέλειος, διά το μαζοϊς χείλη μη προςενεγκεϊν Αχιλλεύς προςηγορεύθη κ. τ. λ.

Vossii, Vulpii, Doeringii, Astii commentariis et lectionibus
Mitscherlichii. Parum aut nihil praesidii subministrabat:
Libro di C. Valerio Catullo tradotto in versi italiani a
rincontro del testo latino da Luigi Subleyras nell' anno
MDCCLXX. Seconda edizione. Roma, de Romanis 1812.12.
cuius lectionem e Corradiniana ac Vulpiana miro modo
mixtam deprehendi. Plus sane debeo nupero editori Franco-
gallico: Les noces de Thetis et de Pélée, poëme de Ca-
tulle traduit par M. P. L. Ginguené. Paris, Michaud.
1812. 12.
quamquam

ille
neque

codices Lutetiae asservatos neque editionem principem, qua par erat, diligentia contulit, maiorem etiam, quam merebatur, Alexandri Guarini recensioni auctoritatem tribuens. Versus aliquot nulla iam arte sine melioribus libris sanandos asterisco praefixo dedi, ut leguntur in Codicibus nunc notis; praestat enim, opinor, hac in re artifices imitari, qui antiquorum simulacra trunca picturasque evanidas omissis recentiorum supplementis repraesentare, quam mentita integritate fallere oculos malunt.

In eiusdem poëta e Elegia de coma Berenices praeter subsidia iam memorata ac Valckenarium (Callimachi Elegiarum fragmenta cum elegia Catulli Callimachea collecta atque illustrata a L. C. Valckenaer. Lugd. Bat. 1799. 8.) magno mihi emolumento fuit Hugonis Foscoli [amici mei, Mediolani quum degerem, probe mihi cogniti, postea generosissimi exsulis, Londinii nuper mortui] liber inscriptus: La Chioma di Berenice, poema di Callimaco, tradotto da Valerio Catullo, volgarizzato ed illustrato da Ugo Foscolo. Milano dal Genio tipografico 1803. 8. Nam quamvis animi causa optimus poëta eam ediderit, ut umbraticos doctores describeret ac salse derideret, haud indiligenter tamen enotavit varietatem codicum Ambrosianorum quattuor Y. (M. 38.) A. (S. 67.) B. (H. 46.) C. (D. 24.) omnium quidem recentiorum seculi quinti decimi, et, quo pollebat pulchri exquisito sensu, rectius de vera lectione saepe statuit, quam ipse Valckenarius, qui hoc in carmine edendo non minus, etsi alio modo, lusisse censendus est, ut scilicet ingenio indulgeret omnesque doctrinae copias prodige effunderet.

Facilius iam res procedebat in Tibullo post Heynii, Wunderlichii, Vossii, Huschkii ac Bachii curas, ex quihus, nulli obnoxius, quae potissimum placerent, meos in usus converti.

In Propertio, consultis etiam Bahrdtio, Burmanno, Kuinoelio , Lachmannum praecipuum ducem habui. In Ovidii Elegiis Burmannum, in Persio vero Passovium ac Nicolaum Achaintre secutus sum, ratione habita etiam eorum, quae Casaubonus, Reizius, Montius (Satire di A. Persio Flacco, traduzione di Vincenzo Monti. Milano, Genio typogr. 1803. S.) ac Meisterus (variis in opusculis) ad huius poëtae interpretationem contulerunt. Koenigii commentario careo. Editio quidem Norimbergensis anni 1803. praeter Ebneriani codicis lectiones passim excerptas bonae frugis nihil subministrabat. Primus vero excussi codicem bibliothecae Civium Turicensium (Mss. C. 135.) membranaceum, elegantissime ab Italo librario seculi tertii decimi exaratum ac plerumque cum melioris notae libris facientem.

Quum Sulpiciae satiram denuo recensendam susciperem, ante omnia dispiciendum erat, quaenam obtinuisset lectio ante Vinetuin, qua de re ex Schwarzii, Burmanni ac Wernsdorfii editionibus non semper licebat tuto iudicare. At destitutus Ausonii editionibus antiquis, Basileensem anni 1523. apud Valentinum Curionem typis expressam atque ex toto cum Aldina conspirantem pro novae recensionis fundamento habui, ita ut, ubi opus esset, vitiis Aldinae Virorum doctorum measque emendationes substituerem.

Ut ad Iuvenalis satiras quasdam selectas novi saltem aliquid accederet, consului praeter Henninii ac Rupertii editiones codicem membranaceum Turicensem (C. a. 24.) seculi quinti decimi, manu Italica nitide scriptum, cui plerumque cum Parisinis Achaintrii atque editione principe convenit.

His subiunxi primo loco delectum Epigrammatum concinnatum ex Anthologia Burmanni, Collectione Pisaurensi, Martiale et Ausonio, aptumque, ut opinor, et ad lectores exhilarandos et ad usum magistri, qui, dum eum interpretatur, varia literaturae et antiquitatis Romanae capita

strictim attingere poterit. In alteram appendicem conieci locos quosdam luculentos Lucani, Silii Italici, et Claudiani, in quibus explicandis commode disputabitur de poësi historica, de oraculo Delphico, de vera Carthaginiensium religione, ab ea, quam Silius iisdemn tribuit, prorsus diversa.

Valerii autem Flacci, poëtae ubique fere sui similis, id est, languidi et probabili quadam mediocritate contenti (“), locum Lib. VIII. v. 1—190. non tam propter argumenti praestantiam aut singularem aliquam venustatem selegi, quam quod unum saltem specimen hic exstare volebam, quo adolescentium industria converteretur ad eam criticae partem tractandam, cui subditicia a veris discernere propositum est. Nam uti nuper Aristophanis Nubes posteriores, invito poëta, duobus priorum versiculis [a Reisigio] oneratas vidimus,

ita sexdecim a Weicherto V. C. ditata sunt Valerii Argonautica, quum antea illi apud Diogenem Laërtium, hi vero in Pii adnotationibus prostitissent potius quam delituissent.

(“) Inique et praepostere me de Valerio Flacco iudicasse asseveravit Paldamus Propert. p. 246.: „esse enim hunc „„pro tempore suo””, ut consentaneum erat, egregium poëtaın.” Pro tempore suo, non nego : sed ego ,

ad omnia secula atque nationes Valeriuin exegeram secutusque eram omnium nationum atque seculorum sincerum judicium certumque consensum, ex quo Valerius Flaccus ex illis est unus, de quibus Horatius, mediocribus, inquit, esse poëtis non homines, non di , non concessere columnue, fortasse nec ipse concedet Paldamus, ubi adolescens generosus inagis etiain imbutus erit arle, sensu, serinone Latinoruin poëtarum. Ed. alt.

« ZurückWeiter »