Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

nunt de bello Punico secundo, provocantque ad Porcium Licinium ap. Gell. 17, 21. Poenico bello secundo Musa pinnato gradu Intulit se bellicosam in Romuli gentem feram. 49. scire deos. Ald. Respicit ad fragm. orationis Catonianae pro Rhodiensibus ap. Gell. 7, 3, 53. Versus permultis coniecturis Criticorum vexatus, quarum nulla probabilis est; nisi convenit cum Wernsd. insolentius dictum accipias pro concurrit, confligit, ita ut turba rigens (tegens Ald.) sint apes. Aedcs Iunonis Monetae a. u. c. 405. vota est á L. Furio Camillo ac posita in area domus M. Manlii Capitolini. 55. Ast ubi pax Pith. Schwarz, Ast ubi pax s. r. o. laborum Bouh. 56. fraterque Ald. materque Pith. Schw. Burm. Wernsd. Praetuli Boxh. coni.: patresque, nam, ut mater de rege apum dici queat, valde vereor. Apud Plinium enim 11, 24. quae crabronum matres opponuntur opificibus, nobis sunt die Drohnen. frater ab iis est, qui primam v. patres alicubi v. c. Ovid. Met. 7, 160. produci ignorarent. 58. Haec Ald. Eadem distinguit post optima. 60. Malui Aldinam lectionem cum lacuna denuo exhibere, quam sequi Pithoeum ac reliquos scribentes, non vero explicantes uti quondam Lydus dum Smyrna peribat. (,,Significari videtur res ignota nunc, cuius tamen fons erit apud Herodot. 1, 16. Vide etiam, quae in Poët. Gr. Eleg. p. 415. seqq. in nota exposui." Weberus.) Sic et v. seq. utpote in re prorsus incerta cum Aldo dedi: velit, velis Burm. velint reliqui. 62. Caleno, non Calenos habet Ald. 63. Nostra de coni. scripsimus tuere. certe Calenus, dulcissimus coniux, tuto degere possit vel Romae vel in praedio Sabino." averte Ald. adverte Vinet. prob. Wernsd. pariterne obverte Bouh. 64. ita Ald. Burm. W. dignatur et infit Schwarz. 65. vacuos mihi legendum videtur. 66. Hinc Heins. Schw. Ecce Burm. „, in ore, ut Tacit. Hist. 3, 77. Iulianum in ore Vitellii iugulatum dicit." Bouh. quod etsi primo intuitu blanditur, Dea tamen tale spectaculum vix cupere poterat. cfr. Eurip. Hippol. 1427. Diana : ἐμοὶ γὰρ οὐ θέμις φθιτοὺς ὁρᾶν, οὐδ ̓ ὄμμα κραίνειν θανασίμοισιν ἐκπνοαῖς· 69. ita Douza. tua Áld.

-

[ocr errors]

,,Fac, ut

P. PAPINII STATII

SILVARUM V. 4.

Ad Somnum.

Crimine quo merui, invenis placidissime divôm,
Quove errore miser, donis ut solus egerem,
Somne, tuis? Tacet omne pecus volucresque feraeque,
Et simulant fessos curvata cacumina somnos.
Nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror
Aequoris et terris maria adclinata quiescunt.
Septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
Stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt
Lampades et toties nostros Tithonia questus
Praeterit et gelido spargit miserata flagello.
Unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,
Quae sacer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud unquam vigilabat corpore toto.
Et nunc fors aliquis longa sub nocte puellae
Brachia nexa tenens ultro te, Somae, repellit.
Inde veni; nec te totas infundere pennas
Luminibus compello meis; hoc turba precetur
extremo me tange cacumine virgae,
aut leviter suspenso poplite transi.

Laetior
Sufficit

STATII SILV. V. 4.

5

10

15

1. Markl. distinguit: merui iuvenis, placidissime. Sed vv. iuvenis miser nullo pacto coëunt. 8. Oetaeae] Catull. 62, 7. Nimirum Oetaeos ostendit Hesperus ignes; ab Oeta veluti oriens. Paphiae vero, quia Lucifer Veneris stella. Magis autem nocturnae, quae desideratur, quieti consentaneum est, h. 1., ut apud Catullum, Oetaeas lampades de Hespero, Paphias de Lucifero intelligere, quam contrariam rationem sequi cum Gronovio ad Sen. Herc. fur. v. 132. Ceterum Markl. in Addendis p. 349. coni. recursant. 10. id. tangit; sed in verbo spargit inest notio roris matutini. 12. Heins. vafer alterna caute in statione, vafer probat Markl.

14. Mark!. coni. recepimus. Vulgo At nunc heus. Verum heus pro heu poni nequit. 17. ita Markl. Vulgo: precatur. 19. Edd. vett. levior probante Markl. Cod. Rehdig. firmat adverbium. Ceterum confer Senecam Herc. fur. 4, 1065. O domitor, Somne, laborum, requies animi, Pars humanae melior vitae, Volucer, matris genus Astraeae, Frater durae languide Mortis, Veris miscens falsa, futuri Certus et idem pessimus auctor: Pater o rerum, portus vitae, Lucis requies noctisque comes, Qui par regi famuloque venis, Pavidum leti genus humanum Cogis longam discere mortem, Placidus fessum lenisque fove.

D. IUNII IUVENALIS

SATIRAE TRES.

SATIRA QUARTA.

Ecce iterum Crispinus; et est mihi saepe vocandus
Ad partes; monstrum nulla virtute redemptum

A vitiis, aeger solaque libidine fortis :
Delicias viduae tantum aspernatur adulter.
Quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra ?
Iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
Nemo malus felix; minime corruptor et idem
Incestus, cum quo nuper vittata iacebat

5

(In repetita hac editione consului Codd. septem: A. Sangallensem membr. Sec. IX. B. Sangallensem membr. Sec. XIV. C. Lassbergianum membr. Sec. XIII D. Basileensem membr. Sec. XIII. E. Basileensem chartac. Sec. XV. F. Turicensem membr. Sec. XV. G. Einsiedlensem membr. Sec. XI.; Italicae originis sunt BCF., Germanicae ADEG.; (omnes per se intelligent, spero, hoc loco selectas dumtaxat lectiones septem horum Cdd. a me ipso collatorum potuisse afferri :) Scholiastam Crameri a me emnendatum ex ipso Cd. Sangall. Sec. XI., Barthii Adversaria a Fiedlero edita, E. G. Weberi, G. E. Weberi, Lemairii Edd., praeclaram dissertationem Pinzgeri de versibus spuriis et male suspectis Iuvenalis eiusdemque comem censuram harum Eclogarum cet. Optabat V. C., ut a me recepta esset Sat. decima; sed meum institutum non recipit lasciva et obscoena, cuius generis insunt nonnulla in illa ceteroqui pulcherrima satira. Ubi Weberus simpliciter memoratur, telligendus est E. G. Weberus.)

[ocr errors]

SATIRA QUARTA.

in

1. Cfr. Sat. 1, 26. pars Niliacae plebis verna Canopi. Crispinus Alexandrinus (chartapola) Domitiano gratissimus et ex servil conditione ad dignitatem equestrem provectus. Ceterum Crispinus; et est mihi ABE. G. ex correctione. Crispinus adest, mihi CD. Web. (Crispinus adest et est mihi F. et Ed. princ., utrâque, ut fit, lect. coniuncta.) Nostra lectio, ut exordio convenit, incitatiorem poëtae sensum maioremque indignationem refert. ud partes] ,, Metaphoram facit a comoedia, quia scenici ad partes suas solent vocari." Schol. Ovid. Ex Ponto 4, 2, 27. Vix venit ad partes Musa. 4. Interpretare fere cum Webero: Moechus semper nuptarum et puellarum spernit viduas delicias facientes, eumque solitis suis artibus allicientes, θρυπτομένας πρὸς αὐτόν. Namque v. delicias hoc significatu positum reor, non cum Lemairio exponendum : voluptates venereas cum viduis

[ocr errors]

ور

Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub iudice morum.
Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum. Quid agas, quom dira et foedior omni
Crimine persona est? Mullum sex milibus emit,
Acquantem sane paribus sestertia libris,
Ut perhibent, qui de magnis maiora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
Est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
Quae vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus,
Quae miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu
Succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
Hoc pretium squamae? Potuit fortasse minoris
Piscator quam piscis emi. Provincia tanti
Vendit agros, sed maiores Appulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum glutisse putamus
Induperatorem? quom tot sestertia, partem

6. nemorum

10

15

20

25

aspernatur." spernatur Cdd. aliq. Schol. Hennin. nihil est. umbra],, viridiaria, ubi solent gestari." Schol. 7. Heinecke distinxit: Iugeru quot vicina (urbi), (in) foro quas emerit aedes. Recte Pinzgerus admonuit me Statii Silv. 5, 2, 21. Romulei iugera Circi. Sunt igitur ampla spatia hortorum, nemorum in media Urbe, uti fuerant circum Neronis auream domum; v. Tacit. Ann. 15, 42. 9. quocum G. 12. damnatus esset a censore Domitiano. 13. Nomina fictitia apud ICtos v. c. Gaium Lib. 2. §. 199. Titio et Seio hominem Stichum do, lego. Eorundem praenomina sunt Lucius Titius, Gaius Seius ib. §. 250. Ib. decebat] laudari etiam poterat in Crispino, utpote a quo nihil nisi immania scelera, non leviores turpitudines exspectarentur. 14. Unde incipias vituperare hominem tam foedum, quem tamquam fabulae personam hic traduco? 18. hominis astuti ac veteratoris. 20. ulterior, non tam alia", ut ait Schol., quain gravior, maioris momenti." 23. Apicius helluo infamis, ubi cum Crispino componatur, iam parcus et frugalis habendus erit. misero etiamnunc Itali

[ocr errors]
[ocr errors]

pro nimis parco, avaro. 24. Pharia Markland. 25. Exponunt: „Hoc tu, scil. fecisti, ausus es, Aegyptius, tenuissimo loco ortus, et, ut solent populares tui, patria papyro quondam succinctus? Hocne pretium est squamae, piscis?" Ego etiamnunc sic malo cum Guil. Ern. Webero: Hoc (scil. pretium) tu Crispine hoc pretium squamae (dativ.) ponis? Ad constructionem v. 23. cfr Lucan. 8, 542. Nilusne et barbara Memphis Hos animos? (Hoc pretium squamae] ABCDEFG. Web. Hoc pretio squamae (Schol.) Rup. Hoc pretio squamam Crameri susp.) 27. et maiores Hennin. Sed cfr. Ovid. Met. 8, 282. maiores herbida tauros Non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores ; ubi eadem varietas. Explica: sed Appulia, utpote deserta, maiores etiam quam reliquae provinciae cultiores, eo pretio agros (apros mire volebat Vales.) solet vendere."

[ocr errors]
[ocr errors]
« ZurückWeiter »