Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Naturae primus portarum claustra cupiret.

Ergo vivida vis animi pervicit et extra
Processit longe flammantia moenia mundi
Atque omne immensum peragravit mente animoque ;
Unde refert nobis victor, quid possit oriri,
Quid nequeat; finita potestas denique quoique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Quare Religio pedibus subiecta vicissim
Obteritur, nos exaequat victoria caelo.

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
Impia te rationis inire elementa viamque
Indugredi sceleris; quod contra saepius illa
Religio peperit scelerosa atque impia facta.
Aulide quo pacto Triviaï virginis aram
Iphianassaï turparunt sanguine foede
Ductores Danaûm delectei, prima virorum.
Quoi simul infula virgineos circumdata comptus
Ex utraque pari malarum parte profusa est,
Et maestum simul ante aras adstare parentem
Sensit et hunc propter ferrum celare ministros,
Aspectuque suo lacrumas effundere civeis;
Muta metu terram, genibus summissa, petebat :
Nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
Quod patrio princeps donarat nomine regem.
Nam sublata virûm manibus tremebundaque ad aram
Deducta est; non ut, sollemni more sacrorum
Perfecto, posset claro comitari hymenaeo;

75

69

85

90

95

72. cupiret firmat C. Nota falsam lect. cuiret i. e. quiret a Vossio Arist. I, 18. et Schneidero Lat. Gramm. 1. p. 322. laudatam. (G. E.: cuperet.) Ut cupire sic parire prisci. v. Forb. 78. Quantum sit G. G. E. Edd. ante Lamb., qui emendavit. 83. Indugredi G. C. E. W. Hav.: endogredi. 86. Iphianassaeo Gryph. (Codd. pleriq. et Edd. vett. vel Iphianasseo [C. E. Ald. 2.] vel Iphianassaio.) Iphianassaeo sane rectum esset. Cfr. Apollon. Rhod. 1, 758: IIɛλorýïa væra daigai. Catull. Com. Ber. 8. Epithal. Pel. 369. Polyxenia - caede. Nunc tamen cedo auctoritati Prisciani p. 728. Putsch. et Cd. Gottorp. (Avanc. Recentt.) Ad totum Lucretii locum cfr. Aeschyli Agamemn. v. 183. Porson. Mox dilecti G. Ib. prima virorum] Apud Graecos hoc frequentius: và gæta töv åvdpwv. 91. celerare Avan cius, Pius. W. Eich. Nihil tamen notat ex Edd. vett. Gerardus. Celare utique Ald. 2. (Gryph.) L. H. Codd. omnes (etiam G. E.) et si fides Gerardo, qui raro dormitat, Edd. vett. Cupidius sane illud arripuit Wak. Poëta fortasse picturae memor fuit, in qua ferrum celans magis quam celerans conspiciebatur popa; etsi rhetor terrorem virgini incussurus illud sane praetulisset.

Sed casta inceste nubendi tempore in ipso
Hostia concideret mactatu maesta parentis,
Exitus ut classi felix faustusque daretur.
Tantum religio potuit suadere malorum!

Tutemet a nobis iam quovis tempore, vatum
Terriloquis victus dictis, desciscere quaeres.

Quippe etenim quam multa tibi iam fingere possum
Somnia, quae vitae rationes vortere possint
Fortunasque tuas omneis turbare timore!

Et merito: nam si certam finem esse viderent
Aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
Religionibus atque minis obsistere vatum:
Nunc ratio nullast restandi, nulla facultas,
Aeternas quoniam poenas in morte timendum.
Ignoratur enim, quae sit natura animaï;
Nata sit, an contra nascentibus insinuetur;
Et simul intereat nobiscum morte dirempta,
An tenebras Orci visat vastasque lacunas;
An pecudes alias divinitus insinuet se,

Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
Detulit ex Helicone perenni fronde coronam,

100

105

110

115

Per genteis Italas hominum quae clara clueret.

120

Etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
Ennius aeternis exponit versibus edens,

Quo neque permanent animae neque corpora nostra,

Sed quaedam simulacra modis pallentia miris:

Unde sibi exortam semper florentis Homeri

125

[ocr errors]

93. 4. subnixa probante W. p. 191. reiiciente p. 383. 96. ad aram] Sic Gott. Mutarunt fortasse ad aras (C. E. Vulgo.) e v. 90. Sed poëtae in talibus variare amant. 104. Tutemet quaeres],,Facillime profecto fieri potest, ut tute primo quoque tempore a nobis desciscens relabare in antiquos errores; tam irradicata est superstitio in mentibus etiam optimorum hominum; tantam in omnes exercet potentiam." Non est interrogatio, sed conquestio. 105. possunt A. qui multa tibi confingere possunt B. 108. Et merito, et sane aliter fieri nequit, nisi ut superstitiones istae timore homines percellant ac veram beatitudinem vitae turbent cet. cfr. Forbig. restandi i. e. resistendi. Ib. certam G. C. E. Ed. Brix. 112. τιμωcertum Ver. Ven. Av. A. ρίας φοβητέον. timendo G Fortasse Lucr. ipse scripserat timendumst. 115. perempta Creech. 118. Ennius ap. Charis. I. p. 75. P. memini fieri me pavum. Id. ap. Cic. Acad. 2, 16. Visus Homerus adesse poëta. Horat. Ep. 2. 1, 50. Pers. 6. 10, 121. Ennius ap. Varronem L. L. 6, p. 81. Acherusia templa, alta Orci, salvete, infera. 123. Ita Ver. Ven. Av. A, cet. permaneant G. G. E. Brix.

[ocr errors]
[ocr errors]

perveniant Pius solus.

Commemorat speciem lacrumas effundere salsas
Coepisse et rerum naturam expandere dictis.

Quapropter, bene quom superis de rebus habenda
Nobis est ratio, solis lunaeque meatus

Qua fiant ratione et qua vi quaeque gerantur
In terris; tum cum primis ratione sagaci,

Unde anima atque animi constet natura, videndum :
Et quae res nobis vigilantibus obvia menteis
Terrificet morbo affectis somnoque sepultis;
Cernere uti videamur eos audireque coram
Morte obita, quorum tellus amplectitur ossa.

Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
Difficile illustrare Latinis versibus esse;
Multa novis verbis praesertim quom sit agundum
Propter egestatem linguae et rerum novitatem:
Sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
Suavis amicitiae quemvis ecferre laborem
Suadet et inducit nocteis vigilare serenas
Quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
Clara tuae possim praepandere lumina menti,
Res quibus occultas penitus convisere possis.

Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

-

130

135

140

145

126. salsas firmant G. C. Sed E. falsas; unde oritur eadem dubitatio, quae nos etiamnunc male habet in verss. Tragici apud Cic. Tuscul. I, §. 37. animae obscura umbra, salso (al. falso) sanguine, mortuorum imagines. 130. genantur I.. 132. animae Iensius. B. 134. terrificent cod. Bodl. Gif. Pareus probante W. qui insuper hac coni. nos mactat: (et quá re Terrificent.) 137. animi Macrob. 6, 2. G. C. E. A. animus Cod. Bodl. Edd. vett. Av. 141. spectata voluntas Bodl. A. (spectata voluptas W.) Sed veram lectionem asserunt reliqui Codd. Edd. vett. 142. perferre C. Ven. Av. P. A. Cfr. Tragicum apud Cic. pro Sestio §. 102. Te id, quod multi invideant multique expetant, inscitia'st postulare, si tu laborem summa cum cura ecferas (al. perperam afferas) nullum. 143. severas Bentl. 150. Ita scripsit W. Cuius principium hinc nobis Av. P. Principium cuius hinc nobis G. C. E. Alii Cdd. Brix. Ver. Ven. Principium hinc cuius nobis A. L. H. Frequentes sunt eiusmodi transpositiones vel metro vel sententiae contrariae etiam in Gott. v. c. 118. Ennius ut primum cecinit, qui noster amoeno cet.

LIB. I. v. 706-749.

707. Cfr. I. 636. Quapropter quei materiem rerum esse putarunt Ignem atque ex igni summam consistere solo, Magno opere vera lapsei ratione videntur: Heraclitus init quorum dux proelia primus, Clarus ob obscuram linguam magis inter inaneis, Quamde graveis inter Graios, quei vera requirunt. Omnia enim stolidei magis admirantur amantque, Invorsis quae sub verbis latitantia cernunt, Veraque constituunt, quae belle tangere pos

Non radii solis neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species ratioque:
Quoius principium hinc nobis exordia sumet,
Nullam rem e nihilo gigni divinitus unquam.

LIB. I. v. 706-749.

150

Quapropter, quei materiem rerum esse putarunt
Ignem atque ex igni summam consistere posse;
Et quei principium gignundis aëra rebus
Constituere; aut humorem queiquomque putarunt
Fingere res ipsum per se; terramve creare
Omnia et in rerum naturas vortier omneis:
Magno opere a vero longe dêrrasse videntur.
Adde etiam, quei conduplicant primordia rerum,
Aëra iungentes igni terramque liquori;

710

Et quei quattuor ex rebus posse omnia rentur,

715

Ex igni, terra atque anima procrescere et imbri.
Quorum Agragantinus cum primis Empedocles est,
Insula quem triquetris terrarum gessit in oris ;
Quam fluitans circum magnis amfractibus aequor
Ionium glaucis aspergit virus ab undis,
Angustoque fretu rapidum mare dividit undis

720

·

sunt Aureis et lepido quae sunt fucata sonore. 708. Cic. in Lucullo 37. Princeps Thales ex aqua dixit constare omnia, at hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit; is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aëra, -Empedocles haec pervulgata et nota quattuor. Ita videlicet Emped. v. 26. Sturz. p. 514. Τέσσαρα τῶν πάντων ριζώματα πρῶτον ἄκουε· Ζεὺς ἀργής, Ἥρη τε φερέσβιος, ἠδ ̓ Αϊδωνεύς, Νήστις ν' ἣ δακρύοις τέγγει κρούνωμα βρότειον. (sive βροτοῖσιν ex Struvii coni.) 710. Aristot. Metaphys. 1, 3-7. p. 490. Casaub. xai toi dià rí xor' ov naì výv γῆν λέγουσιν, ὥσπερ οἱ πολλοὶ τῶν ἀνθρώπων; πάντα γὰρ εἶναι paoi tηv yyv. Xenophanes, de rebus tantum terrestribus procul dubio, asseruit: ἐκ γαίης γὰρ πάντα, καὶ ἐς γῆν πάντα τελευτᾷ. v. Sext. Εmp. adv. Math. 10, §. 315. 712. longei Codd. 3. W. F. deerrasse unus. derrasse duo. longique derrasse unus. Reliqui (etiam C. E. et Edd. vett.) - longeque errasse H. Sed scribendum cum Gott. longe derrasse. Idem habet Magno opere. 714. igni Oenopides Chius. — liquori Xenophanes: γῆ καὶ ὕδωρ πάνθ' ὅσσα γίνονται ndè qúovτai. v. Brandis Commentatt. Eleat. p. 10. et 45. 718. Quintil. 1, 6, 30. Nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere (etymologia) ut quum Triquetram dici Siciliam, an Triquedram oporteat, quaeritur. ubi Spalding: Ab &doa sane, an a quadra? 719. An litoris, an maris? Bentl. cfr. Passow. ad Tac. Germ. 1. p. 83. de voce sinus, cuius eadem est ratio. 720. aspargit G. W. 721. A. Gell. 12, 20. Ciceroni mollius teretiusque visum est in quinta in Verrem fretu scribere quam freto. Ib. (ulnis W.)

[ocr errors]

Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
Hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
Murmura flammarum rursum se colligere iras,
Faucibus eruptos iterum vis ut vomat igneis,
Ad caelumque ferat flammaï fulgura rursum;
Quae quom magna modis multis miranda videtur
Gentibus humanis regio visundaque fertur
Rebus opima bonis, multa munita virûm vi:
Nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
Nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
Carmina quin etiam divini pectoris eius
Vociferantur et exponunt praeclara reperta;
Ut vix humana videatur stirpe creatus.
Hic tamen et, supra quos diximus, inferiores
Partibus egregie multis multoque minores,
Quamquam multa bene ac divinitus invenientes
Ex adyto tamquam cordis responsa dedere
Sanctius et multo certa ratione magis, quam
Pythia quae tripode ex Phoebi lauroque profatur,
Principiis tamen in rerum fecere ruinas
Et graviter magni magno cecidere ibi casu :
Primum, quod motus, exempto rebus inani,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

725

730

735

740

722. Ita H. W. F. e Cod. Lugd. 2. a sec. m. Haeliae Codd. 4. (etiam G.) Italiae terrarum Reliqui (C. E.) Edd. vett. Italiae terrai L. Aeoliam Liparen dixit Virg. Aen. 8, 416. cfr. Plin. 3, 14. [Ceterum admodum notabilis est lectio Gott, ac fractibus longi Ionium (i. e. amfractibu' longe Ionium) gl. aspargit virus ab undis; cuius lect. constructio haec esset: Siciliam magnis amfractibus circumfluitans Ionium virus (= salsugo, mare, subiecti loco) longe (usque e longinquo fluitans) ab undis glaucis aspergit (cum eodem obiecto, quod habet v. circumfluitans scil. Siciliam.) (pro virus male Cd. C. litus.) Ad v. 721. nota similem colorem habere versum incogniti poëtae, Ennii, puto, apud Cic. de N. D. 3, §. 24. Europam Libyamque rapax ubi dividit unda. Constructio autem haec est: mare undis dividit a finibus Siciliae oras terrarum Aeoliae." Quum temporibus antiquis tota regio Aeolia audiret, terrâ freto perruptâ, partibus Siciliae divulsis id nomen potissimum inhaerescebat. Ibi Vulcani et Cyclopum domus, antra scilicet Aeolia, scriptoribus permultis decantata. Haec autem colliguntur ex scholio, quod ex libris suis nonnulli deprompsere: Ea, quam Iocastes, Aeoli filius, ad fretum Siculum inhabitabat, pars dicta Aeolia." Wakef. Cfr. Diod. 5, 8.] 725. Sic L. F. vis ut omniat G. Alii. iterum ut vis evomat E. H. W. iterum vis evomat C. 731. clarumque 740. ex dio Cod. Memm. ap. L. Cod. C.: a Phoebi: sed cfr. Aristoph. Plut. 39. τί δῆς ὁ Φοῖβος ἕλακεν ἐκ τῶν στεμμάτων ; ut hic ex tripode Phoebi. 742. Iliad. 18, 26. αὐτὸς δ' ἐν κονίησι μέγας μεγαλωστί τανυσθείς. 743. Empedocles v. 183. St. οὐδέ τι τοῦ παντὸς κενεὸν πέλει, οὐδὲ περισσόν. Ib. primum, qui C.

Fab.

[ocr errors]
[ocr errors]
« ZurückWeiter »