Anthology of Latin Poetry

Cover
Robert Yelverton Tyrrell
Macmillan and Company, limited, 1901 - 310 Seiten

Im Buch

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 99 - Titaniaque astra 735 Spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. igneus est ollis vigor et caelestis origo 730 seminibus, quantum non corpora noxia tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Seite 90 - me vero primum dulces ante omnia Musae, 475 quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant, caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores ; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 sin has ne possim naturae accedere partis frigidus obstiterit circum praecordia sanguis
Seite 88 - laurus. Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum 85 per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, perdita nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
Seite 89 - Sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum audeat ? ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella. 465 ille etiam extincto miseratus Caesare Romam cum caput obscura nitidum ferrugine texit, impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes importunaeque volucres 470 signa dabant. quotiens Cyclopum
Seite 91 - et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari. fortunatus et ille, deos qui novit agrestis Panaque Silvanumque senem nymphasque sorores. illum non populi fasces, non purpura regum 495 flexit et infidos agitans discordia fratres aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna, neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.
Seite 118 - occasionem de die, dumque virent genua et decet, obducta solvatur fronte senectus. 5 tu vina Torquato move consule pressa meo. cetera mitte loqui : deus haec fortasse benigna reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea levare diris pectora sollicitudinibus, ю nobilis ut cecinit grandi Centaurus alumno : 'invicte, mortalis dea
Seite 115 - flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et viris animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Oreo. multa Dircaeum levat aura cycnum, 25 tendit, Antoni, quotiens in altos nubium tractus. ego apis Matinae more modoque grata carpentis thyma per laborem plurimum circa nemus uvidique 30 Tiburis ripas operosa parvus carmina fingo.
Seite 91 - sin has ne possim naturae accedere partis frigidus obstiterit circum praecordia sanguis : rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, 485 flumina amem silvasque inglorius. o ubi campi Sperchiosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta, о qui me gelidis convallibus Haemi sistat, et ingenti ramorum protegat umbra ! felix, qui potuit rerum cognoscere causas, 490 atque metus
Seite 93 - en iterum crudelia retro 495 fata vocant, conditque natantia lumina somnus. iamque vale : feror ingenti circumdata nocte invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.' dixit, et ex oculis subito ceu fumus in auras commixtus tenuis fugit diversa, neque illum 500 prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere praeterea vidit ; nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
Seite 98 - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna : quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem. vestibulum ante ipsum primis in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus 275 et Metus et malesuada Fames

Bibliografische Informationen