Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

6. Nuper die quarto, ut recordor, et certe
aquarium urceum unicum domi fregit.
7. Sinuque amicam refice frigidam caldo
columbulatim labra conserens labris.
8. Iam tonsiles tapetes ebrii fuco.

LAEVIUS (fl. circ. 90 B.C.)

XXXIV

1. Corpore tenuato pectoreque
undique obeso ac mente exsensa
tardigeniclo senio obpressum.

2. Et iam purpureo suras include cothurno,
balteus et revocet volucres in pectore sinus,
pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra,
derige odorisequos ad certa cubilia cănes.

3. Lex Licinia introducitur,

lux liquida haedo redditur.

4. Antipathes illud quaerito, philtra omnia undique irruunt: trochilisci, iunges, taeniae,

radiculae, herbae, surculi, sauri, illices bicodulae,

hinnientium dulcedines.

FABULAE ATELLANAE

Q. NOVIUS (fl. circ. 90 B.C.)

XXXV

1. Ó pestifera pórtentifera trúx tolutiloquéntia!

2. Límen superum, quód mei misero saépe confregít caput, ínferum autem, dígitos omnis úbi ego defregí meos.

3.

Dum istos ínvitabis súffragatorés, pater,

príus in capulo quam ín curuli sélla suspendés natis.

4. Qui hábet uxorem síne dote, ei pánnum positum in púrpura est.

5

POMPONIUS (fl. circ. 90 B. C.)

XXXVI

1. Quí postquam tibi adpáreo atque aedítumor in templó tuo néc mortalis néc mortalium úllum in terra míseriust.

2. Tum praé se portant áscendibilem sémitam,

quem scálam vocitant.

3. Dantór publicitus Dóssenno et fullónibus

4.

cibária.

Nóli, quaeso, iráscere :

móre fit, morîre suam vir quísque ut uxorém velit.

5. Víx nunc quod edim invénio: quid nam fíet, si quam dúxero?

6. Lónge ab urbe vílicari, quó erus rarentér venit,

íd non vilicári sed dominári est mea senténtia.

7. Quin érgo, quando cónvenit, compléctite!
'mi fráter, salveto.' 'ó soror, salvé, mea.'

8.

Séd meus

fráter maior, póstquam vidit mé vi deiectúm domo,
núpsit posteriús dotatae vétulae varicosaé vafrae.

9. Ego dédita opera té, pater, solúm foras

sedúxi, ut ne quis ésset testis tértius

praetér nos, tibi cum túnderem labeás lubens.

10. Cuiusvís leporis Líber diademám dedit.

11. Lápatium nullum útebatur, lárdum lurchabát lubens.

12. Míserit me eorum quí sine frustis véntrem frustrarúnt suum. 13. Égo rumorem párvi facio, dúm sit rumen qui ímpleam.

M. TERENTIUS VARRO (116-26 B.C.)

XXXVII

SATURAE MENIPPEAE

Ita sublimis spéribus

iáctato homines át volitantis áltos nitens trúdito.

1.

2.

Sed neque vetulus cantherius quam novellus melior nec canitudini comes virtus.

3. Non mirum si caecuttis, aurum enim non minus praestringit oculos quam ὁ πολὺς ἄκρατος.

4. Sed quidvis potius homo quam caruncula nostra.

anima út conclusa in vésica quandó est arte religáta,
si pertuderis, aëra reddet.

5. Dotís dato insulám Chrysam, agrum Caécubum, seplásia
Capuaé, macellum Romuli.

et Hýmenaeus qui prímo lavere alvúm marsuppió solet.

6. Mundús domus est maxíma homulli,

quam quínque altitonae flámmigerae
zonaé cingunt, per quám limbus
bis sex signis stellímicantibus
aptús in obliquo aethére Lunae

bigás acceptat.

7. Vinó nihil iucúndius quisquam bibit :

hoc aégritudinem ád medendam invénerunt,
hoc hílaritatis dúlce seminárium,

hoc cóntinet coágulum convívia.

8. Postrémo nemo aegrótus quicquam sómniat

tam infándum, quod non áliquis dicat phílosophus.

9. Phrygius per ossa cornus liquida canit anima.

tibi typana non inanis sonitus Matris deum tonimus chorus tibinos tibi nunc semiviri; teretem comam volantem iactant tibi famuli. 10. Proptér cunam capulúm positum

nutríx tradit pollíctori.

11. Natura humanis omnia sunt paria.
qui pote plus urget pisces ut saepe minutos
magnus comest, ut avis enicat accipiter.
12. Sed, ó Petrulle, né meum taxís librum
si té pepúgerit hic modús scaenátilis.

5

Si dísplicebit, tám tibi latúm mare
parabit aliquam spongiam deletilem.

13. Ante aúris nodo ex cróbyli subpárvuli
intórti emittebántur sex cicínnuli :
oculís suppaetulís nigelli púpuli

quantam hílaritatem sígnificantes ánimuli!
quos cálliblepharo náturali pálpebrae
tinctae vallatos móbili septó tenent.

. . . rictus parvíssimus

ut réfrenato rísu roseo

lacúlla in mento impréssa Amoris dígitulo
vestígio demonstrat mollitúdinem.
collúm procerum fíctum levi mármore
regíllae tunicae définitur púrpura.

5

ΙΟ

M. TULLIUS CICERO (106-43 B.C.)

XXXVIII

Nam primum astrorum volucris te consule motus
concursusque gravi stellarum ardore micantis
tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis
lustrasti, et laeto mactasti lacte Latinas,
vidisti et claro tremulos ardore cometas ;
multaque misceri nocturna caede putasti,
quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
cum claram speciem concreto lumine luna
abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli,

quae, magnum ad columen, flammato ardore volabat,
praecipitis caeli partis obitusque petissens:
aut cum terribili perculsus fulmine civis
luce serenanti vitalia lumina liquit ?

aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
iam vero variae nocturno tempore visae
terribiles formae bellum motusque monebant,
multaque per terras vates oracla furenti
pectore fundebant tristis minitantia casus;
atque ea quae lapsu tandem cecidere vetusto,
haec fore perpetuis signis clarisque frequentans

5

ΙΟ

15

20

ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
nunc ea Torquato quae quondam et consule Cotta
Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
tum species ex aere vetus venerataque Nattae
concidit elapsaeque vetusto numine leges,
et divom simulacra peremit fulminis ardor.
hic silvestris erat Romani nominis altrix
Martia, quae parvos Mavortis semine natos
uberibus gravidis vitali rore rigabat:

quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
concidit atque avulsa pedum vestigia liquit.

XXXIX

1. Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis,
quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant,
nos, circum latices gelidos fumantibus aris,
aurigeris divom placantes numina tauris,
sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai,
vidimus inmani specie tortuque draconem
terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;
qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos
corripuit pullos; quos cum consumeret octo,
nona super tremulo genetrix clangore volabat,
cui ferus inmani laniavit viscera morsu.
hunc ubi tam teneros volucris matremque peremit,
qui luci ediderat genitor Saturnius, idem
abdidit, et duro firmavit tegmina saxo.
nos autem timidi stantes mirabile monstrum
vidimus in mediis divom versarier aris.
tum Calchas haec est fidenti voce locutus:
'quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?
nobis haec portenta deum dedit ipse creator
tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni,
nam quot avis taetro mactatas dente videtis,
tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos,
quae decumo cadet, et poena satiabit Achivos.'
edidit haec Calchas, quae iam matura videtis.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »